網頁圖片
PDF
ePub 版

ACTS AND MONUMENTS.

THE PREFACES,

&c. &c.

BY JOHN FOXE.

k k

AD

DOMINUM JESUM CHRISTUM

SERVATOREM CLEMENTISSIMUM,

EUCHARISTICON

JOHANNIS FOX I.

CONFECTO nunc opere, quod tuis primùm auspiciis ac voluntate aggressus, summe et adorande Jesu, idemque Servator clementissime, inchoavi, quodque demum beneficio ac favore exegi atque absolvi, præter omnem certam opinionem et vires meas superest itaque pro officio meo, ut animula hæc, ceu pro votivâ tabulâ, gratias, si non quantas debeat (utinam enim id possit) at quantas queat maximè, munificentissimæ tuæ persolvat Majestati; quæ tam miserum homuncionem, vel syphar potius hominis, in laboribus tot tantisque istis, qui vel asellum quemvis ax0opópov possent conficere, tumultuantem, benigno successu ac solatio tam clementèr suffulserit. Quanquam autem de operis difficultate nihil hic causari attinet, quæ vix æstimari à multis poterit; tua tamen non ignorat omnipotens Majestas, hujus qualecunque sit negotii confectio, quibus quamque non ferendis curis, vigiliis, molestiis constitit; quibus nullo modo pares futuri essemus, nisi faventis gratiæ tuæ numen affulsisset, ac sese quodammodo admiscuisset operi. Quidni enim fatear ac tester ingenuè, quod re ipsâ experti sumus? Persensimus enim, peneque oculis ipsis Auxilium conspeximus, singularem excelsæ dextræ tuæ évepyeíav non modo in successu Christum negotii provehendo, sed in vitâ etiam spirituque inter labores conservando. nando hoc Tui igitur muneris est, clementissime Jesu, quòd opus tuis susceptum auspiciis opere. huc usque provectum sit. Nos vicissim, quod nostri sit officii, gratias clementiæ tuæ, cum nostro privatim, tum publico quodammodo ecclesiæ tuæ nomine, agimus. Vel hinc enim cernimus quanti causam martyrum tuorum æstimes, quando eorum illustrando nomini tantâ faveas propensione; quanquam verò, si nulla hic extaret eorum recordatio, non possent non omnibus modis esse illustrissimi, quorum sint nomina vitæ tuæ libro inscripta: et tamen voluit hoc modo tua declarare Majestas, nobisque innotescere hominibus, quàin honorificum sit pro tui nominis gloriâ fortiter dimicantes occumbere, quorum tu vitam à cinere ac rogo sic vindicas, sic causam tueris, sic dignitatem illustras, ut eandem cum gloriæ fœnore abs te recipiant clariorem, quàm si ipsi nunquam alioqui perdidissent. Habet siquidem peculiare hoc sibi militiæ tuæ ratio, longè à mundo hoc diversum, quod in castris tuis militantes sive vivant, sive moriantur, multò clarescant à funere fœlicius, quam si vixissent maximè.

in concin

pro Chris

to mor

Sic Cranmerum videmus, Ridleum, Latimerum, Johannem Hooperum, Felix ac Bradfordum, cæterosque ejusdem decuriæ pugiles, quanto majore occubuisse gloriosum cum gloriâ in acie tuâ depugnantes, quam si, relictâ statione in quâ erant collocati, saluti ipsi suæ causam tuam postposuissent. Quæ enim gens, quæ tem oppenatio, quæ temporum vetustas, quæ hominum posteritas, eorum non cantabit tere. laudes, non virtutem agnoscet, non magnitudinem admirabitur? Quis Wiclevum unquam, aut Cobhamum, natum fuisse existimasset, nisi tuâ in causâ tam

Papæ nomen

nunc probrosum. Cardina

liam M.

nacho

rum, No

narum, nomina ad ignominiam

nunc relicta.

egissent strenuè? Quanto honori illud Hussio Bohemensi, nostroque Tindalo fuit, quòd vitam in evangelii tui causâ perditam, magis abs te recipere, quàm ipsi retinere maluerint? Spectemus è diversâ parte adversarios tuos, quorum tam multas esse constat cædes, injurias, crudelitates adversus tuos, multaque item occultè et scelestè ab iisdem perpetrata, quæ nunquam sperabant fore palam : et tamen quid unquam in angulis et tenebris ab illis est designatum tam occultè adversus ecclesiam, quod non in apricum produxit tua producetque providentia ? Atque ita produxit, ut unde ipsi laudis sibi conceperunt animo opinionem, inde summum sibi-ipsis dedecus pepererint et contumeliam, quam nec vitâ effugere, nec morte unquam finire poterint. Quis Guisos, Boneros, Storios, Gardineros, tanquam execranda hominum nomina nunc non novit? non exhorret? quis eorum facinora obliterebit dies, aut sepeliet memoria? Et quid hos in tantâ multitudine hostium tuorum recenseo? Cui unquam prosperé cessit tuo rebellare numini, aut hostium se ecclesiæ tuæ profiteri? Papæ nomen quàm erat aliquando in his terris celebre et gloriosum? Nunc quid putidius, quid probrosius? Cardinalitium fastigium cœperunt primò admirari homines, multâque prosequi reverentiâ: sic monachorum et nonnarum collegia suum quondam habebant plausum apud plebem simplicem et credulam. At postquam spretâ veritate tuâ cœperunt grassari contra te, tuorumque homicidæ fieri, eò tandem sunt prolapsi (exceptis paucis quos tua exemit gratia) ut reliqua fæx nihil aliud jam esse præter vocabula quædam ad ignominiam relicta videatur.

Hæc nimirum, sanctissime Domine ac Deus noster! justissimi judicii tui sunt præludia, ex quo haud difficile æstimare sit, quidnam in altero illo expectaturi sint, quos in hoc ipso seculo, hoc est, in suo ipsorum regno, tantâ accumules infamiâ et dedecore. Sed omissis his, ad sanctos tuos redeamus martyres, quorum nomine meritò à nobis perenne velut sacrificium laudis et gratiarum tuæ debetur, simul et habetur, bonitati. Primùm, quòd in ecclesiæ tuæ causâ dimicantibus tam fortem et alacrem spiritum omnibusque tormentis majorem adversus parricidas papistas subministrasti. Deinde quòd et nobis in illorum desudantibus historiâ propitius adeò clementiæ tuæ favor affuerit. Debetur et hoc privatim meo quoque nomine singulari tuæ pietati, quòd vitam toties alioqui nutantem in hâc tantâ, quantam tu solus novisti, laboris immensitate conservatam tuo volueris beneficio. Verum illud imprimis omnes debemus pariter effusissimo tuo in nos amori, quòd beatorum martyrum tuorum, quos mundi hujus ad flammas et cineres adegerit perversitas, causam et innocentiam, velut è cinere recollectam, in lucem denuò notitiamque ecclesiæ tuæ revocare ac patefacere dignatus sit. Etsi enim dubium non est, quin in supremo illo judicio tuo, quum virtutes cœlorum movebuntur, omnis eorum adamussim excutietur causa ante tribunal tuum, est tamen aliquid hîc quoque in ecclesiâ tuâ causam ipsorum, facta, vitæque virtutes cæteras non ignorari. Tunc autem ad illos uberior gloria, ad nos interea major redundabit fructus, quando ex ipsorum rectè factis, integritate, innocentiâ, fide, ac patientiâ constare poterit, non quid ipsi solum fecerint, sed quid et nobis eorum sit exemplo faciendum. Sed hic rursus, dulcissime Jesu! opus est benigno favoris tui præsidio. Nos tio nostro enim qui filii martyrum tuorum sumus, quosque maximè majores nostros imitari conveniebat, nunc nihil ferè parentum tenemus, præter vitæ solam hanc, quam suo partam sanguine reliquerunt, libertatem: quâ etiam ipsâ nimiùm abutimur intemperanter, ut jam periculum sit, ne non filii modò martyrum, sed ne fratres quidem ipsorum haberi mereamur. Quantum enim intersit discriminis, quàmque prorsus disconveniat ordine toto nostra consuetudo ab illorum vestigiis et disciplinâ, pudet profectò referre. Sed quid ego tibi referam, cujus nihil non perspicit Majestas ac intuetur, quanto illis studio ac curæ fuit amore tui cætera quæque adeoque seipsos ad vitæ etiam contemptum abdicare, mundum cum omnibus desideriis flocci facere, voluptates tanquam nugas spernere? Nec sinebant pericula undique imminentia opibus congerendis, multoque minus Quanta honoribus cumulandis vacare. Contrà verò, nostra nunc vita, studium, omdegenera- nisque adeo contentio, quid nisi mundum spirat, quid aliud quàm perpetuum rum nunc quoddam fluxarum rerum, opum, ac honorum aucupium videtur et ambitus? homi- Ac illi quam præclare secum actum putassent, si vel vivere modò licuisset. exemplis Ideoque multi fuere eorum, qui Mariæ reginæ facultates et possessiones omnes superio- adusque extremum assem obtulerunt, dummodo solam ipsis remitteret conscirum mar- entiam. Et quæ nos tanta hæc habendi intemperies exagitat, quibus nec unus nec mediocris victus possit esse satis? Sine modo, sine fine, opibus, sacerdotiis,

Deplora

rum mo

rum et tempo

rum.

tio nostro

num, ab

tyrum.

« 上一頁繼續 »