網頁圖片
PDF
ePub 版

Inter has opes, plurimi faciebam quæcunque a Musis nostratibus Latine reddita acciperem, eademque diligenter excerpebam. Etenim experiendo cognovi animum lectoris hoc genus eo libentius adire, quo acrioris ingenii vis in interpretando postulatur; quo plus exigitur calliditatis in electione ac constructione verborum; quo exquisitior patet doctrinæ concinnitas in accommodando linguæ obsoletæ non sua ἰδιώματα.

Jam vero veniam dabit Censor criticus, si seriem atque juncturam operis levissimi facetam magis quam legitimam, meorum arbiter, mihi proposuero. Quippe meminerit idem, si

Illecebris erat et grata novitate morandus
Spectator,

tamen non me fefellisse

ita vertere seria ludo,

quin in alteram partem libelli omnia sacra per se reverenter essent seposita atque distributa.

Utrum feliciter necne conati sumus monachorum hymnos rhythmicos imitari, judicent alii: unum id in hoc loco jure lamentamur, quod ista species carminum, tam casta, tam pulcra, tam plena exercitationis idoneæ, cum in ludis publicis, tum apud Academicos nostros,

[ocr errors]

penitus omissa videatur. Quis autem ignorat quam egregia sit hodie ad versiones sacras opportunitas, seu quis illius Lyræ Apostolicæ' fila solicitet, sive circa dædalos flores, Anni Christiani' fundantur vatum examina?

Neque huic prooemio ante siparia tollantur, quam adjutoribus meis, quorum erit omnis laus, si quid suavius aut elegantius in Anthologia nostra eniteat, maximas gratias persolvam. Inque iis præsertim akoλakeuтws agnosco quod ego debeo Francisco Hodgson, Collegii Etonensis Præposito; quod eruditissimo Francisco Wrangham, inter Brigantes Archidiacono: quod Baroni Lyttelton, quantum titulis, tantum ingenio et doctrina nobili; quod denique amicissimo meo Henrico Johanni Hodgson, e collegio SS. Trinitatis socio, et ab ovo usque ad mala strenuo præ omnibus auxiliatori.

Superest, ut pacem tuam impetrem, lector benevole, si fortasse quædam mendose, quædam negligentius, inter has nugas, prelo commissa offendas. Cujusvis est hominis errare: quin et noster Vincentius Bourne (cui Romanum fidicinem nunc temporis parem exploravi neminem) ipse aliquoties peccat, et versus incomposito pede currentes patitur. Spero autem te facilius mihi obtemperaturum, si intellexeris, editorem tuum, neque inter silvas Academi, neque propter susurrantes Ilissi ripas, sed in rure reducto, procul ab amicis, procul a libris,

procul a doctissimorum colloquio, solum et tacitum et aliquando tristissimum, hos labores suos in lucem protulisse.

Tibi vero, Alma Mater 'lepidum novum libellum', qualiscunque sit, dono ac dedico. Tu, pro eo ac meretur, aut abjicies aut-si me amas, amplecteris. Tui gratam memoriam vel absens persequar. Quare fac me diligas, et dignitati meæ suffrageris.

Dabam apud GENISTARUM VILLAM. D. XI. Kal. Aprilis. MD. CCC. XLI.

Arundinibus Contulerunt.

SAMUEL BUTLER, S.T.P. nuper Episcopus Lichfieldensis
LORD LYTTELTON, A.M.
LORD JOHN MANNERS, A.M.
RICHARD PORSON, A.M.
FRANCIS HODGSON, S.T.B. Etonæ Præpositus.
FRANCIS WRANGHAM, A.M. Inter Brigantes Archi-
diaconus.

......

[ocr errors]

.......

EDWARD CRAVEN HAWTREY, S.T.P. Scholæ Etonensis
Archididascalus

HENRY JOSEPH THOMAS DRURY, A.M. Scholæ Har-
roviensis nuper Subdidascalus....
BENJAMIN HALL KENNEDY, S.T.P. Scholæ Salo-
piensis Archididascalus

JOHN HEYRICK MACAULAY, A.M. Scholæ Reptonensis
nuper Archididascalus.

JOHN HERMAN MERIVALE, A.M.

JOHN NORBURY e Collegio Etonensi olim Socius......
GEORGE CALDWELL, A.M. Collegii IESU Socius......
HENRY ARTHUR HALLAM, A.M.

WILLIAM JAMES LAW, A.M.

CHARLES MERIVALE, S.T.B. Collegii D. Johannis
Socius.

JAMES HILDYARD, A.M. Collegii Christi Socius.......
GEORGE KENNEDY, A.M. Collegii D. Johannis Socius
JOHN WILLIAM DONALDSON, A.M. Collegii SS. Tri-
nitatis Socius
ALEXANDER FREDERICK MERIVALE, A.M. Collegii
SS. Trinitatis Socius......
WILLIAM GILSON HUMPHRY, A.M. Collegii SS. Tri-
nitatis Socius

GEORGE CURREY, A.M. Collegii D. Johannis Socius...
HENRY JOHN HODGSON, A.M. Collegii SS. Trini-
tatis Socius

BENJAMIN HEATH DRURY, A.B. e Magistris Scholæ
Harroviensis.

ALEXANDER BERESFORD HOPE, A.B..

HENRY DRURY, A.M....

1 Gray's Elegy.

S. B.
L.

J. M.

R. P.

F. H.

F. W.

E. C. H.

H. J. T. D.

B. H. K.

J. H. M.1
J. H. M.
J. N.

G. C.

H. H.

W. J. L.

C. M.
J. H.

G. K.

J. W. D.

A. F. M.

W. G. H.
G. C.

H. I. H.

B. H. D.
A. B. H.
H. D.

INDEX CARMINUM.

THE Soul of Music......

Rogers

A Sixpenny Song........................ Gammer Gurton............

[blocks in formation]

PARS PRIMA.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

AUTHOR

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Scott

Moore ..........

Gammer Gurton........

Burns

Gammer Gurton........ Suckling....

Old Ballad...

[merged small][merged small][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« 上一頁繼續 »