網頁圖片
PDF
ePub 版

Nascentem, et patria Turnum consistere terra,
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
Quid face Trojanos atra vim ferre Latinis,
Arva aliena jugo premere, atque avertere prædas?
Quid soceros legere, et gremiis abducere pactas;
Pacem orare manu, præfigere puppibus arma?
Tu potes Ænean manibus subducere Graiûm,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes;
Et
potes
in totidem classem convertere Nymphas :
Nos aliquid Rutulos contra juvisse nefandum est?
Æneas ignarus abest: ignarus et absit.

Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas?
Nosne tibi fluxas Phrygiæ res vertere fundo
Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis
Objecit? Quæ causa fuit consurgere in arma
Europamque Asiamque, et fœdera solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter?
Aut ego tela dedi, fovive cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
Haud justis assurgis; et irrita jurgia jactas.

Talibus orabat Juno; cunctique fremebant

Cœlicolæ assensu vario: ceu flamina prima Quum deprensa fremunt sylvis, et cæca volutant Murmura, venturos nautis prodentia ventos.

Tum pater omnipotens, rerum cui summa potestas,

Infit: eo dicente, deûm domus alta silescit,

Et tremefacta solo tellus; silet arduus æther;
Tum zephyri posuere; premit placida æquora pontus.
Accipite ergo animis, atque hæc mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios conjungi fœdere Teucris
Haud licitum, nec vestra capit discordia finem;
Quæ cuique est fortuna hodie, quam quisque secat
spem,

Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo;

Seu fatis Italûm castra obsidione tenentur,

Sive errore malo Troja monitisque sinistris:

Nec Rutulos solvo.
Fortunamque ferent.
Fata viam invenient.

Sua cuique exorsa laborem
Rex Juppiter omnibus idem.
Stygii per flumina fratris,

Per pice torrentes atraque voragine ripas,
Annuit; et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. Solio tum Juppiter aureo
Surgit; cœlicolæ medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
Sternere cæde viros, et moenia cingere flammis.
At legio Æneadum vallis obsessa tenetur:
Nec spes ulla fuga. Miseri stant turribus altis
Nequidquam, et rara muros cinxere corona.
Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymotes,
Assaracique duo, et senior cum Castore Thymbris,
Prima acies. Hos germani Sarpedonis ambo,

Et Clarus, et Themon, Lycia comitantur ab alta. Fert ingens toto connixus corpore saxum,

Haud partem exiguam montis, Lyrnessius Acmon,
Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
Hi jaculis, illi certant defendere saxis,

Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris justissima cura,
Dardanius caput ecce puer detectus honestum,
Qualis gemma, micat, fulvum quæ dividit aurum,
Aut collo decus, aut capiti; vel quale per artem
Inclusum buxo, aut Oricia terebintho,

Lucet ebur: fusos cervix cui lactea crines
Accipit, et molli subnectens circulus auro.
Te quoque, magnanime, viderunt, Ismare, gentes
Vulnera dirigere, et calamos armare veneno,
Mæonia, generose, domo; ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolosque irrigat auro.
Affuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
Aggere murorum sublimem gloria tollit:
Et Capys; hinc nomen Campanæ ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli

Contulerant; media Æneas freta nocte secabat.
Namque ut ab Evandro castris ingressus Etruscis
Regem adit, et regi memorat nomenque genusque;
Quidve petat, quidve ipse ferat, Mezentius arma
Quæ sibi conciliet, violentaque pectora Turni,

Edocet; humanis quæ sit fiducia rebus

Admonet; immiscetque preces: haud fit mora; Tarcho
Jungit opes, fœdusque ferit. Tum libera fati
Classem conscendit jussis gens Lydia divûm,
Externo commissa duci. Eneïa puppis

Prima tenet, rostro Phrygios subjuncta leones:
Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
Hic magnus sedet Æneas, secumque volutat
Eventus belli varios: Pallasque, sinistro
Affixus lateri, jam quærit sidera, opacæ
Noctis iter, jam quæ passus terraque marique.

Sub

Pandite nunc Helicona, Deæ, cantusque movete; Quæ manus interea Tuscis comitetur ab oris Ænean, armetque rates, pelagoque vehatur. Massicus ærata princeps secat æquora Tigri: quo mille manus juvenum, qui monia Clusi, Quique urbem liquere Cosas, queis tela, sagittæ, Corytique leves humeris et letifer arcus. Una torvus Abas; huic totum insignibus armis Agmen, et aurato fulgebat Apolline puppis. Sexcentos illi dederat Populonia mater Expertos belli juvenes: ast Ilva trecentos Insula, inexhaustis Chalybum generosa metallis.. Tertius, ille hominum divûmque interpres Asylas, Cui pecudum fibræ, cœli cui sidera parent, Et linguæ volucrum, et præsagi fulminis ignes,

Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
Hos parere jubent Alpheæ ab origine Pisæ,
Urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,
Astur equo fidens et versicoloribus armis.
Tercentum adjiciunt (mens omnibus una sequendi)
Qui Cærete domo, qui sunt Minionis in arvis,
Et Pyrgi veteres, intempestæque Graviscæ.

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, Transierim, Cinyra; et paucis comitate Cupavo, Cujus olorinæ surgunt de vertice pennæ :

Crimen amor vestrum, formæque insigne paternæ;
Namque ferunt luctu Cycnum Phaëthontis amati,
Populeas inter frondes umbramque sororum
Dum canit, et mæstum musa solatur amorem,
Canentem molli pluma duxisse senectam,
Linquentem terras, et sidera voce sequentem.
Filius, æquales comitatus classe catervas,
Ingentem remis Centaurum promovet: ille
Instat aquæ, saxumque undis immane minatur
Arduus, et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
Fatidica Mantus et Tusci filius amnis,

Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen:
Mantua dives avis, sed non genus omnibus unum:
Gens illi triplex, populi sub gente quaterni;
Ipsa caput populis: Tusco de sanguine vires.

« 上一頁繼續 »