網頁圖片
PDF
ePub 版

Navita nocturno placat sua sidera cantu, 115

Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos. Nunc etiam Satyri cum sera crepuscula furgunt,

Pervolitant celeri florea rura chora, 120 Sylvanusque suâ cyparisli fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per folos expatiantur agros. Per fata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan, 125

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres; Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes, Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi. 130 Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet. Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea dii precor ite domo. Te referant miseris te Jupiter aurea terris 135

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis ? Tu saltem lentè rapidos age Phæbe jugales

Quà potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tardè ferat hispida nocies,

Ingruat et nostro serior umbra polo. 140

[blocks in formation]

E L E GIA S E XT A.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

[ocr errors][ocr errors]

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari

postulasjet si solito minus effent bona, quod inter lautitias
quibus erat ab amicis exceptus, haud fatis felicem operam

Musis dare se poffe affirmabat, hoc habuit responsum.
M ITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,

M Qua tu distento fortè carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camænam,

Nec finit optatas posse sequi tenebras? 4
Carmine scire velis quàm te redamemque colamque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noser amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremqueDecembrim,

Festaque cælifugam quæ coluere Deum, 10
Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides gestasse corymbos, 15

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euæ

Mifa Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ, non fata vitis erat.

20

Quid

Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum

Cantavit brevibus Tëia Musa modis ? Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25

Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet. 30 Massica fæcundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35

Numine composito tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutâ molliter icta manu; Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. 40 Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plecirum

Implet odoratos festa chorea tholos, Percipies tacitum per pectora ferpere Phæbum, 45

Quale repentinus permeat ossa calor, Perque puellares oculos digitumque sonantem Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Nam

60

Namque Elegia levis multorum cura Deorum elt,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; 50 Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius et veteri commaduisse mero. At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum, 55

Heroasque pios, semideosque duces, Et nunc fancia canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parcè Samii pro more magistri

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque è puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus. Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis 65

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt poft rapta fagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis sola per antra feris; 70 Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phoebados aulam,

Et vada fæmineis insidiosa sonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro 75
Dicitur umbrarum detinuisse greges.

Diis

Diis etenim facer est vates, divûmque facerdos, :

Spirat et occultum pectus, et ora Jovem. At tu siquid agam scitabere (li modò faltem

Esse putas tanti noscere fiquid agam) - 8o Paciferum canimus cælesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colit, 84 Stelliparumque polum, modulantesque æthere

Et fubitò elisos ad sua fana Deos. (turmas,
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis insar eris. 90
ELEGIA SEPTIMA, Anno Ætatis 19.
N ONDUM blanda tuas leges Amathusia nôram
TV Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum fprevi maxime numen Amor,
Tu puer imbelles dixi transfige columbas, 5

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma ?

Non valet in fortes ista pharetra viros. 10
Non túlit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad
Promptior) et duplici jam ferus igne calet. (iras

Ver

[ocr errors]
« 上一頁繼續 »