網頁圖片
PDF
ePub 版

ELEGIA SEXTA.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

Qui cum Idibus Decemb. fcripfiffet, et fua carmina excufari poftulaffet fi folito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud fatis felicem operam Mufis dare fe poffe affirmabat, hoc habuit responsum.

[ocr errors]

ITTO tibi fanam non pleno ventre falutem,
Qua tu diftento fortè carere potes.

At tua quid noftram prolectat Musa camœnam,
Nec finit optatas posse fequi tenebras?

4

Carmine fcire velis quàm te redamemque colamque, Crede mihi vix hoc carmine fcire queas.

ΙΟ

Nam neque nofter amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene folennes epulas, hilaremque Decembrim,
Feftaque cœlifugam quæ coluere Deum,
Deliciafque refers, hyberni gaudia ruris,
Hauftaque per lepidos Gallica mufta focos!
Quid quereris refugam vino dapibufque poefin?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phœbum virides gestasse corymbos,
Atque hederam lauro præpofuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euc

Mista Thyoneo turba novena choro.
Nafo Corallæis mala carmina misit ab agris:
Non illic epulæ, non sata vitis erat.

15

20

Quid nifi vina, rosasque racemiferumque Lyæum
Cantavit brevibus Teia Mufa modis?
Pindaricofque inflat numeros Teumefius Euan,

Et redolet fumptum pagina quæque merum;
Dum gravis everfo currus crepat axe fupinus,
Et volat Eleo pulvere fufcus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generofo mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Maffica fœcundam defpumant pocula venam,
Fundis et ex ipfo condita metra cado.
Addimus his artes, fufumque per intima Phœbum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te
Numine compofito tres peperisse Deos.
Nunc quoque Threffa tibi cælato barbitos auro
Infonat argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.

Illa tuas faltem teneant spectacula Mufas,

25

30

35

40

Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum pfallit ebur, comitataque plectrum Implet odoratos fefta chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora ferpere Phœbum, 45
Quale repentinus permeat offa calor,

Perque puellares oculos digitumque fonantem
Irruet in totos lapfa Thalia finus.
Y

Nam

Namque Elegia levis multorum cura Deorum eft,
Et vocat ad numeros quemlibet illa fuos;
Liber adeft elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius et veteri commaduiffe mero.

50

At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum,
Heroafque pios, femideofque duces,

55

Et nunc fancta canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et fine labe manus.

60

Qualis vefte nitens facrâ, et luftralibus undis
Surgis ad infenfos augur iture Deos.

65

Hoc ritu vixisse ferunt poft rapta fagacem
Lumina Tirefian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, fenemque
Orpheon edomitis fola per antra feris;

70

Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,

Et

per

monftrificam Perfeiæ Phœbados aulam,

Et vada fœmineis infidiofa fonis,

Perque tuas rex ime domos, ubi fanguine nigro 75 Dicitur umbrarum detinuiffe greges.

80

Diis etenim facer eft vates, divûmque facerdos,
Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At tu fiquid agam fcitabere (fi modò faltem
Effe putas tanti nofcere fiquid agam)
Paciferum canimus cœlefti femine regem,
Fauftaque facratis fæcula pacta libris,
Vagitumque Dei, et ftabulantem paupere tecto
Qui fuprema fuo cum patre regna colit,
Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,
Et fubitò elifos ad fua fana Deos.

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa fub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque preffa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis inftar eris.

86

ELEGIA SEPTIMA, Anno AEtatis 19.

[ocr errors]

Ondum blanda tuas leges Amathusia nôram,

Et Paphio vacuum pecus ab igne fuit.

Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,

Atque tuum fprevi maxime numen Amor. Tu puer imbelles dixi transfige columbas, Conveniunt tenero mollia bella duci.

Aut de pofferibus tumidos age, parve, triumphos,
Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ.

In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.

5

ΙΟ

Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras Promptior) et duplici jam ferus igne calet.

[blocks in formation]

Ver erat, et fummæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi Maie diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem, 15
Nec matutinum fuftinuere jubar.

Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit aftantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Mifcet amatori pocula plena Jovi;

Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, fed et has decuiffe putares,
Addideratque truces, nec fine felle minas.
Et mifer exemplo fapuiffes tutiùs, inquit,
Nunc mea quid poffit dextera teftis eris.
Inter et expertos vires numerabere noftras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipfe ego fi nefcis ftrato Pythone fuperbum
Edomui Phœbum, ceffit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,
Qui poft terga folet vincere Parthus eques:
Cydoniufque mihi cedit venator, et ille
Infcius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeufque comes.

20

25

30

53

40 Ju

« 上一頁繼續 »