图书图片
PDF
ePub

A ballad,

Shewing how an old woman rode double, and who rode before

her.

M&W. Fecir

[ocr errors]

A. D. 852. Circa dies istos, mulier quædam malefica, in villâ quæ Berkeleia dicitur degens, gulæ amatrix ac petulantiæ, flagitiis modum usque in senium et auguriis non ponens, usque ad mortem impudica permansit. Hæc die quadam cum sederet ad prandium, cornicula quam pro delitiis pascebat, nescio quid garrire cœpit; quo audito, mulieris cultellus de manu excidit, simul et facies pallescere cœpit, et emisso rugitu, hodie, inquit, accipiam grande incommodum, hodieque ad sulcum ultimum meum pervenit aratrum. quo dicto, nuncius doloris intravit; muliere vero percunctatâ ad quid veniret, affero, inquit, tibi filii tui obitum & totius familiæ ejus ex subitâ ruinâ interitum. Hoc quoque dolore mulier permota, lecto protinus decubuit graviter infirmata; sentiensque morbum subrepere ad vitalia, liberos quos habuit superstites, monachum videlicet et monacham, per epistolam invitavit; advenientes autem voce singultiente alloquitur. Ego, inquit, o pueri, meo miserabili fato dæmoniacis semper artibus inservivi; ego omnium vitiorum sentina, ego illecebrarum omnium fui magistra. Erat tamen mihi inter hæc mala, spes vestræ religionis, quæ meam solidaret animam desperatam ; vos expe&tabam propugnatores contra dæmones,

K

tutores contra sævissimos hostes. Nunc igitur quoniam ad finem vitæ perveni, rogo vos per materna ubera, ut mea tentatis alleviare tormenta. Insuite me defunctam in corio cervino, ac deinde in sarcophago lapideo supponite, operculumque ferro et plumbo constringite, ac demum lapidem tribus cathenis ferreis et fortissimis circundantes, clericos quinquaginta psalmorum cantores, et tot per tres dies presbyteros missarum celebratores applicate, qui feroces lenigent adversariorum incursus. Ita si tribus noctibus secura jacuero, quartâ die me infodite humo.

Factumque est ut præceperat illis. Sed, proh dolor! nil preces, nil lacrymæ, nil demum valuere catenæ. Primis enim duabus noctibus, cum chori psallentium corpori assistabant, advenientes Dæmones ostium ecclesiæ confregerunt ingenti obice clausum, extremasque cathenas negotio levi dirumpunt: media autem quæ fortior erat, illibata manebat. Tertiâ autem nocte, circa gallicinium, strepitu hostium adventantium, omne monasterium visum est a fundamento moveri. Unus ergo dæmonum, et vultu cæteris terribilior & staturâ eminentior, januas Ecclesiæ impetu violento concussas in fragmenta dejecit. Divexerunt

clerici cum laicis, metu steterunt omnium capilli, et psalmorum concentus defecit. Dæmon ergo gestu ut videbatur arroganti ad sepulchrum accedens, & nomen mulieris modicum ingeminans, surgere imperavit., Quâ respondente, quod nequiret pro vinculis, jam malo tuo, inquit, solveris ; et protinus cathenam quæ cæterorum ferociam dæmonum deluserat, velut stuppeum vinculum rumpebat. Operculum etiam sepulchri pede depellens, mulierem palam omnibus ab ecclesiâ extraxit, ubi præ foribus niger equus superbe hinniens videbatur, uncis ferreis et clavis undique confixus, super quem misera mulier projecta, ab oculis assistentium evanuit. Audiebantur tamen clamores per quatuor fere miliaria horribiles, auxilium postulantes.

Ista itaque quæ retuli incredibilia non erunt, si legatur beati Gregorii dialogus, in quo refert, hominem in ecclesia sepultam, a dæmonibus foras ejectum. Et apud Francos Carolus Martellus insignis vir fortudinis, qui Saracenos Galliam ingressos, Hispaniam redire compulit, exactis vitæ suæ diebus, in Ecclesiâ beati Dionysii legitur fuisse sepultus. Sed quia patrimonia,

« 上一页继续 »