網頁圖片
PDF
ePub 版
[blocks in formation]

Sed sedet, et semper memorans quam plurima gesta
Se puero, de peste aut de civilibus armis,

Usque bibit, Cereri longam debetque senectam.
Huc secum antiquam, quoties redit Hesperus, urnam
Fert anus, hinc potat morbosæ oblita senectæ,
Hinc alacris posita cura meditatur amores
Lascivos, et sese iterum putat esse puellam.
Hic madidi juvenes hybernæ tempore noctis
Dant incompositos motus et carmina dicunt,
Aut lepide in muro pingunt carbone figuras :
Atque rogant Cererem, ut lætam concedere messem
Dignetur, Cereris jam jam turba ebria dono.
Sæpius huc, quoties campos et rura revisit,
Formosa cun nata et pingui conjuge tendit
Civis, et umbrosæ salicis sub tegmine lento
Ampullam poscit; cui dum ferrum admovet ille
Flexile, quod secum tales fert semper in usus,
Evolat extemplo furiosum, et, qua data porta,
Spumosum erumpit vitreo de carcere mustum:
Haud venti, Laërtiadæ quos olus utre

Inclusos dederat, strepitu majore ruebant.
Callidus interea civis, ne provolet omne,
Imposito cohibet digito; fumosa liquoris
Vis tamen ascendit, seque ejaculatur in auras.
Tum facili dextra et caute quam leniter arte
Admoto infundit calici; subsidere cœpit

Paulatim spuma, et proprium dat vappa colorem.

INEST SUA GRATIA PARVIS.

BELLATOR furit exiguis Pygmæus in armis,
Et tenui infestas cuspide figit aves.
Securum tamen hunc præstat contracta figura,
Seu sors adversa est, sive secunda favet.
It fama ad cœlum, si victor ab hoste recedat;
Si non, ad cœlum fertur in ore gruis.

SIS QUOD VIS, DUMMODO SIS ALIQUID.

AGRICOLAM errantem fatuus qui decipit ignis,

Incertum lumen dat, subitoque fugit ; Nescio quid liceat te dicere, flamma jocosa, Cum toties aliquid sis, totiesque nihil.

MAGNAS TERRITAT URBES RUMOR.

RUMOR Alexandrum cum detulit esse propinquam'

Finitimos implet terror ubique locos. Exorant alii pacemque et fœdera; sponte Summittunt alii subdita colla jugo.

Quam bene, Pellæe, exsuperas! nam cum tibi laurus Dant famam, lauros dat tibi fama novas.

POTERIS TUTIOR ESSE DOMI.

DUM mater metuit virga ne verbera lædant,
Ipsa domi puerum servat, et ipsa docet.
Ipsa doce puerum, mater tam blandula, possit
Tutus ut esse domi, stultus et esse foris.

GRANDE DOLO US

INGENIUM.".

CARCERE clausa nigro dum flet Philomela, nefan

dum

Ingenio prodit, quod nequit ore, scelus. Tereos incesti depingit callida crimen

"

Veste super, docta quam variavit acu.
Quid non posse putas fieri, dictante dolore?
Aut ubi non lingua est, si neque dextra tacet?

RESPUE QUOD NON ES.

CONVIVAS inter superos, Vulcane, ministrans
Nectareos haustus cur male fundis humi?
Te decet Ætneis potius sudare caminis,
Inter Cyclopas dum grave fervet opus.
Sint manibus fabricata tuis data tela Tonantį;
Sint Ganymedea pocula mixta manu.

N

[ocr errors]

DULCE ET DECORUM EST PRO

PATRIA MORI.

UT vidit laceros sibi constans Regulus artiis,
Et membra indignis dilacerata modis ;
Membra mihi, Carthago, inquit, lacerando triumpha,

Hic mihi, quod laceres membra, triumphus erit.

A te quod cecidi multum lætere; sed ipse
Plus lætor patriæ me cecidisse meæ.

SUAVE EST EX MAGNO TOLLERE ACERVO.

PRÆTORIS quoties redeunt convivia, longo

Ordine per mensas fercnla plura nitent.

Cur his accumbit civis tam lætus? an illi

Aut fartum, aut desunt terga bovina domi? At fruitur, simul oblectans oculosque gulamque, Quos et edit, quos et non edit, ille cibis.

« 上一頁繼續 »