網頁圖片
PDF
ePub 版

EPILOGUS CANTHARE,

AD TERENTII ADELPHOS.

MISSA peroratum venio paupercula nutrix,
Simplicis et mundæ sedulitatis anus;
Moribus, ornatuque, exceptis excipiendis,

A capite ad calcem Canthara vera—mera. Quin ades, O bone Fauste, et me quoque finge puellam,

Pulchram, habilem, instructam mille placere modis, Lintea num fluitant a vertice longa? capillum Num mihi compressum multa retorquet acus ? Num maculis varior majoribus atque minutis ? Collane marmoreos nudor ad usque sinus ? Amplo circuitu se sublevat amphitheatrum? Dicite septeno num stat in orbe rigor ? Ut spe lactamur vetulæ! nil virgula prodest, Nil prosunt artes, improbe Fauste, tuæ.

Canthara adhuc, eadem sum Canthara; vitta tegebat Canos, et canos nunc quoque vitta legit.

* Magicam Fausti virgulam intellige.

EPILOGUS ETHIOPISSA.

Lenta mihi pendet vestis, quæ lenta pependit ;
Et pepla ipsa eadem, quæ rubuere, rubent.
Ecce idem ad zonam timit mihi cultus anilis;
Idem in turrito vertice nutat apex.
Torpet iners venis etiamnum sanguis; in ore
Nec mihi pullinus dens, neque denticulus.
Inque genas subiit mihi pilus et alter et alter,
Lilia quas memini, quas decorâsse rosas.
Nec tamen incuso Parcas; nec questibus ægris
Ingemo damnosam me minuisse diem.
Restituet lætam mihi gratia vestra juventam :
Plaudite vos faciles-Canthara non anus est..

EPILOGUS ETHIOPISSE,

AD TERENTII EUNUCHUM.

253

OPPROBRIUM in sexus, statua taciturnior ipsa ; Et pro persona dramatis umbra fui.

Sic auctor voluit, sic Afræ hand candidus Afer;

Quam non humanum! quam populare parum !

254

EPILOGUS ETHIOPISSE,

Quin tandem adventum vobis, festiva corona,
Ipsa meis verbis gratulor, ore meo.
Spectatum venio; venioque ut specter et ipsa ;
Est etiam in nostro multa colore fides.

Est mea (si qua mihi est) sine fuco, fraude, vel arte,
Nescia mutari forma, suique tenax.

[ocr errors]

;

Unguentis utor nullis, medicamine nullo
Quid juvet, ignoro, regia mellis aqua.
Nec maculis stellata hic interspergor et illic
Non equidem nigra nigrior esse velim.
Lotio sola mihi est de pura et simplice lympha;
Et vereor, quam sit vanus et iste labor.
At nivei mihi sunt, pæti sine pulvere, dentes;
Quale nec Indorum purius albet ebur.
Sideribus similes fulgere videtis ocellos,
Angliacam possent qui decorare nufum.
Mollitiem talpæ su erant mea labra : quis, ecquis
Libabit-quam sunt oscula mollicula?
Hæc ego liberius; sed salvo, ut spero, pudore :
Cernitis ingenuus signat ut ora rubor !
Sin minus oblectem, tot flammas inter et ignes;
(Usque adeo est nostræ lux inimica cuti)
Si placet, extingui tantum mandate lucernas
Protinus in tenebris altera Thaïs ero.

PROLOGUS

AD TERENTII ANDRIAM. ±

UT vitam inspicerent hominum, propiusque tuendo
Formarent mores Graia juventa suos ;
Quod deforme fuit vitii, comœdia prisca
Coram spectandum, nec sine felle, dedit.
Quod mediocre fuit, venia quod dignius, illud
Descripsit multo musa jocosa sale.

Nec dulce egregiis, nec defuit utile scenis,
Quod delectaret, quodque moneret idem.
Transtulit a Græcis placidam feliciter artem
Roma, pari studio consilioque pari :
Quodque suis fuerat per sæcula retro Menander,
Id quoque Romanis Publius Afer erat.
Simplicitas eadem est scribendi, eademque venustas ;
Casti sunt omnes ingenuique sales.

Concinna est brevitas, et pura oratio, quicquid
Dicere vult servos fabula, quicquid heros.
Simo, senex pulchre cordatus, lenis in ira est;
Cum dolet, aut queritur, cum lacrymatur, homo.
Ingenio juvenis, qui nomine, Pamphilus idem,
Nulli hominum, officio vcl pictate, deest.

EPILOGUS LESBLE OBSTETRICIS.

Natumve aut patrem juste perpendite, non est Natus amabilior, candidiorve pater.

Tam bene morata est, nitido tam plena lepore Andria, quam vobis nox hodierna parat.. Nos facili erigite O! risu, plausuque secundo, Ludere qui pariter discimus et sapere.

EPILOGUS

LESBIE OBSTETRICIS..

AUDISTIS quanto clamore puerpera, Juno
Lucina, oh miseræ, fer mihi, dixit, opei.
Illa ego sum Jano-sed non de plebe ministra,
Quales Lucinas viculus omnis habet.
Nil loquor impurum, vel subnuo turpius ; ista
Vulgares animos, degeneresque juvent.
Oscula si quando permittam, admitto pudice;
Ut decet humanas ingenuasque nurus.
Si quid forte bibam, cyathus mihi sufficit unus,
Pollice vix major.-Fors aliquando duo.

« 上一頁繼續 »