網頁圖片
PDF
ePub 版

240

DEFENDIT NUMERUS.

Esse putet : fausto mox nescius omine gaudet,
Indigitesque deos, et numina ruris adorat.

Cantabrigiæ, in Comitiis posterioribns, 1721.

DEFENDIT NUMERUS.

[ocr errors]
[ocr errors]

BLANDIOR indulsit, felis, tibi parca ; novena

Nam tibi net Lachesis fila novena colo.
Hinc, si missa voles celsi de culmine tecti,

Decidis in tutos præcipitata pedes.
Nec, miseram licet infestent laniique canesque,

Te lanii exanimant, exanimantve canes.
Si moriare semel, si bis, si terve, quaterve,

Plusquam dimidia parte superstes eris.

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

INSIGNIS fama scyphus est, et splendidus usu,

Qui suum ab inscripto * carmine nomen habel, Nocturnus studiis sape ille adjutor, alumnus

Cum solus fruitur se fruiturque libris :
Nec comes ingratus, pætum cum leniter haurit,

Et reficit sese lentus odore tubi.
At non iminodicos potanti sufficit haustus;

Mensura cyaihos vix superante duos.
Quanquam nec titulos, et avita insignia præfert,

Nec quid pauperlas ambitionis habet ; Nee Barringtonio sįmiles ostentat honores,

Cristamque et scutum, + sanguineamque mammas

* Inscribitur poculo hoc Distichon ;
Pauper Ioannes, dictus cognojnine Clarkson,
“ llunc Cyathum dono gratuitoque dedit."
+ Insigne Baronetti..

[ocr errors]

212

SELLA PACIFICA.

Atqui animi memoris, gratique est pectoris index ;

Est etiam in parvo munere dantis amor. Nomina cum majora scyphis exederit ætas,

Nec distincta suis nec memoranda notis; Pauper Ioannes seris testabitur annis,

Versu, quem simplex, sed pia, musa canit; Non esse argenti pondus, quod dona, sed esse

Donantis mentem, quæ pretiosa facit.

SELLA PACIFICA.

UTILIS est cathedra, et multo superimminet amni,

Perum, ubi nascuntur jurgia, certa salus ;
Effrænem cohibet quæ linguam, et temperat iras,

Nec sinit, ut ratio deserat imperium.
In qua Xantippe quæcunque immergitur undis

Ter quater, innocua mitior exit ove.
Nec quicquam irarum reminiscitur illa ; furoris

Tam cito defervet vis animique cadunt.
Quid docet hæc sella, attente perpenderis ; et nil

Socraticam dices par docuisse scholam.

USUS QUADRIGARUM.

IN

curru conduco locum, visurus amicun, Millia qui decíes distat ab urbe novem. Impatiens auriga moræ nos urget, et, hora

Cum nondum sonuit tertia, jungit equos. Vix experrectus, media inter somnia, surgo,

Per longum misere discutiendus iter. Ingredior, sedeo ; cubitumque coarctor utrumque ;

Atque duas pingues comprimor inter'anus. Cum matre e contra puer est, milesque protervus;

Distento hos inter corpore caupo sedet. Nec vix illuxit, quin hinc agitamur et illinc,

Aspera qua ducit, qua salebrosa via. Altera tussit apus, -rixatur et altera : jurat

Miles, gorria' (caupo, vomitque puer. Dulce sodalitium ! si sint hæc usque quadrigis

Commoda, maluerim longius ire pedes.

PERVENIRE AD SUMMUM NISI EX

PRINCIPIIS NON POTEST.

NEWTONUM ingentem, lumen non unius ævi,

A. B. quæ docuit prima, magistra fuit. Doctior Ille statim vetula, cito sensit juani

Quiddam his literulis majus inesse sono. Protinus egregios elementis repperit usus;

Usus, quos nunquam conjiciebat anus. Notosque ignotis numeros conferre peritus,

Inde potestates format utrisque datas. Laudo tamen vetulæ præcepta ea primula, quæque

Newtoni haud dubitem dicere Principia,

SPE FINIS.

AD dextram, ad lævam, porro, retro, itque redilque,

Deprensum in laqueo quem Labyrinthus habet. Et legit et relegit gressus, sese explicei unde,

Perplexum quærens unde revolvat iter.

« 上一頁繼續 »