網頁圖片
PDF
ePub 版

322

DEUS EST COGNOSCIBILIS

Nam si non aliis sese vinxere catenis Fundamenta orbis, si nulla lege tenentur, Cur non materies, veteris vix immemor iræ, Rursus bella ciet, renovataque prælia miscet, Disruptique ruit moles et machina mundi ? Quæ suspensa tenet liquidó vis corpora cœlo ? Unde est, quod pacem Saturnus cum Jove servet Perpetuam ; neque bella paret Mars proximus ? unde Limitibus fixis contenta Venus? neque terram Mercurius rapide sibi furtivo attrahat orbe ? Unde fit, ut tristis vastum per inane cometa Versetur rapido cum turbine, nec tamen ultra Ellipsim positam valeat certasque vagari Metas ; quin iterum redeat, cursuque peracto Ter centum annorum, terris ferale rubentem Ostentet crinem, et cauda perterreat orbem? His super, infixus solio, Sol vendicat almus Imperium, ne discordes simul orbibus orbes Confundant, subitasque trahant secum inde ruinas. At frustra longe distantia corpora Phœbus Imperio premeret, nisi vis divinior illis Incubet, immensa mundi se mole remiscens.. Præterea nullus si spiritus intus alebat Orbem, qui dextra mundi torqueret habenas, Quis matutinos soles, nocturnaque roris Distillat dona, atque exornat frugibus annum è̟Quis moriente die candentia sidera nasei Jusserat, accendique alieno lumine lunam ? Quis terram pingit decoratque? injussa virescunt Gramina? sponte sua tepefacta repullulat herba ?

LUMINE NATURÆ.

233

Temporis unde vices? glaciali flumina fræno
Stringere quis potis est, solidosque resolvere rivos ?
Humanum unde genus, speciesque tot undique brutæ ?
Scilicet e nimium fœcundo viscere terræ ?
Nec te crediderim, mulier, mutabile semper
Sis licet, et teneas discordia semina rerum,
Materiæ prolem rixosæ et munera sortis.

Si nullis potuit numen cognoscere signis
Vis animæ, si nulla forent vestigia cœli,
Unde Jovem Martemque deos finxere protervos
Immersæ tenebris gentes, pietate profanæ ?
Unde deûm numerosa cohors summi atria cœli
Numinibus fictis onerârunt? scilicet unum
Hoc fuit, at vario signatum nomine numen.
Nequicquam tentes rationi obducere nubem,
Nequicquam falli insudes en ! cuncta loquuntur
Artificem, et variæ tribuunt donaria laudis.

Cantabrigiæ, in Comitiis prioribus, 1715—16.

༄༔

LATERNA MEGALOGRAPHICA.

EXILES magico formas effingere lusu
Aggredior, circumfusisque aperire tenebris
Lucida non ipsi spectacula cognita Phœbo.
Effer opus lepidum, poscentibus effer amicis›
Laternam, nunc obde fores, nunc obde fenestras,
Propellens radios infestaque tela diei:

Nempe leves minima absorbentur luce figuræ,
Nubila amant, solaque volunt sub nocte videri.
Haud aliter cum furvæ horrenda noctis in umbra
Artem iterat vetitam saga obscœnumque laborem,
Disruptisque audet tumulis arcessere manes;
Solis equi errantes animas ad Tartara cogunt,
Sævisque aërium dissolvunt flatibus agmen.

En subito murum signat, radiisque malignis Perscindit nebulas obstantes igneus umbo, Ingens, sanguineumque micans; vexata furore Thessalico, tali despectat Cynthia vultu Hiscentes terras, et spectra meantia cernit.

Protinus accedunt mista sub imagine monstra, Undique collatis discordia corpora membris. Hic festiva aures satyrorum turba protervas Erigit, et caudam vibrat, luditque, salitque,

LATERNA MEGALOGRAPHICA.

135

Oraque terribili torquet larvata cachinno.
Avertor tetrum aspectum, tædetque tueri
Amplius. Egregios ostendit scena triumphos
Splendidior; regumque apices, procerumque coronas
Undique conspicio tremulas, nymphasque nitentes.
Proximus a tergo it nymphis (quis dignior iret *)
Notus eques, nympharum ultor, ferroque draconem
Deprimit insurgens; nequicquam bellua nodos
Mille plicat, caudam insinuans, linguamque minacem;
Ille jacenti instat, telisque retundit inanes
Attollentem iras, et flammea colla tumentem:
Ter felix! sed jam brevis heu victoria! longum
Nec tu, victor eques, nec tu spectabere, serpens.
Hinc, procul hinc bellorum iræ, cædisque cruenta
Abscedat facies. Placidum caput ecce ! Lyaus
Intulit, et lætos expandit frontis honores.
Ardent suffusi generoso munere vultus,
Purpureisque rubent intextæ crinibus uvæ.
Ille abit-usque adeo brevis est humana voluptas !·
Insigne horrendum lethi, tumulique supellex,
Continuo subit os hominis, cui gratia nudas'
Nulla genas vestit, nullique in vertice crines ;
Hinc atque hinc rarus fracti circum oris hiatum
Dens hæret passim ; exculitur defossus utraque
Sede oculus, mestumque intus spectatur inane.

Avolat hæc subito notissima mortis imago,
At magis horrendum, magis illætabile spectrum
Adventare monet; sensim se tarda tenebris
Effert effigies (qualis nec tristior ulla

19

136

LATERNA MEGALOGRAPHICA.

Terret anum, hybernæ per dira silentia noctis,
Sopitum dum sola sedens dormitat ad ignem ;
Cum certos umbræ adventus subitusque lucernæ
Præsignat palior tractæ stridorque catenæ)
Descendit stola lugubris de vertice ad imos
In nodum collecta pedes; tædam illa sinistra
Prætendit feralem, et formidabile pallet.
O nunquam tibi visendi tam funebre monstrum
Sit studium, virgo; in somnis tibi triste recurret
Visum; sudabis frustra, frustraque requires
Quem prenses arcto amplexu trepidisque lacertis,
Heu! longam damnans noctem vacuumque cubile.
Tali formarum farragine mœnia fulgent :
Sin spatio abfuerit paries tibi longius æquo,
Apparet rudis, indigesto lumine, moles;
Debilis haud nitet, indiscretaque languet imago.
Qualis ubi primo tabulam molimine pictor
Tinxerit, et nullo diffuderit ordine succos,
Dispersas circum nubes, dubiamque figuram
Cernis, et informes fuci splendentis acervos.

Nunc absiste, fores aperi, valvasque reclude: Ecce perit tenuis, Phœbo redeunte, colorum Tractus, et umbrarum vestigia fluxa recedunt. Corpora sic molli dum vincta sopore quiescunt, Plurima pertentant animos simulachra vagantes, Nunc homines, celeresque feræ, pictæque volucres, Funerą, pompæ, adeunt nullo fugiuntque tenore, Insomnis lusus animi: mox luce propinqua, Ruptus abit somnus; sanas phantasına relinquit

« 上一頁繼續 »