網頁圖片
PDF
ePub 版

PLANETA SUNT HABITABILES.

225

Continuo, jucunda simul vox fertur ad aures,

Vicinos passer quisque relinquit agros. Hospitium ad notum properatur ; et ordine stantes,

Exspectant panis fragmina quisque sua. Hos tainen, hos omnes, vix uno largior asse :

Sumiptus per totam pascit alitque diem. Hunc unum, hunc modicum (nec quisquam inviderit)

assem

Indigenæ, hospitii jure, merentur aves.

PLANETÆ SUNT HABITABILES.

JAMDUDUM terras vaium labor improbus oinnes
Aonio implevit cantu; venere yocatæ
Quoscunque ad colles, quæcunque ad flumina Musæ.
Nos sedes alias, alios.exquirimus orbes ;
Nos ferri impavido vastum per inane volatu
Ingens urget amor; juyat,.0 ! juvat ire per ignes
Æthereos, lustrare alti vaga lumina cæli,
Stellarumque aperire domos. Quis in ardua Tauri

226

PLANETÆ SUNT HABITABILES.

Culmina me sistet, dorsove imponet Atlantis !
Hic oculis, Galilæe, tuis, nexuque tuborum
Ittstructus, celeri wolventia sydera motu,
Mille alias terris, maria altera millia cernam.

Fas erit ingenti ducentem sæcula gyro
Saturnim spectare gravein. Jam languidus ævo
Vix graditur: vetat hinc a que hinc lentissima moles,
Informi concreta gelu ; circum atra pererrat
Caligo tenebrarain, et sævi frigorís borror,
Hand niveos usquam tondentes prata juvencos
Cernere erit, lati nec aperta per æquora campi
Evolat Eleüs sonipes; genus acre luporum
Aspera nutrit hyems, ulutantque in montibus ursi.
Nec moliri arces, ferro aut proscindere glebam,
Cura subit populos ; labor unus et una voluptas
In sylvis agitare feras nudoque sub axe
Indormire solo, et trailucere duriter ævum.

Tuque etiam nostrum poscis, Saturnie, carmen ; Piscibus apta tibi sunt æquora, sunt tibi sylvæ, Fontesque irrigui ; neque culta novalia desunt ; Nec gens dura virûm, mentis quibus alma vigorein Indu'sit natura, et firmo

finxit. Toque canendus eris, genitor Gradive, rubenti Igne potens ; to bella ferox lethumque per orbem Spiculaque, gladiosque, atque artes mille noceudi Dispergis, tibi sacra parat jam dirus Iberus, Auspiciisque tuis ductus spem ponit in armis. At tu, magne pater, Britonas, Britonumque labores Respice ; siqne tuo Henrici, si numine ducti Cressiacos Edoardi implêrunt stragibus agros,

corpore

PLANETÆ SUNT HABITABILES.

227

Alque ultra oceanum lætos egere triumphos,
Frange manu telum Hispani prædonis, et ipsum
Pronum stersje solo, atque irata disjice fronte.

Mercurio Venerique sui debentur honores,
Artibus hic animum, molli imbuit altera amore ;
Quis dubitat, quin intus alat vos spiritus idem,
Qui nos, et toto pariter se misceat orbe ?
Haud vobis populos hilares, nyinphasque decoras
Deesse putem ; superincumbat licet igneus ardor,
Vicinique urat nimia inclementia solis.

Et te, fida.comes Terræ, te, Luna, canemus,
Indigenasque tuos, quos nunquam lucidus æther
Descrit, aut tenues paris cum solibus auræ.
Immanis jain Turca țuo inflammatus honore,
Sperat inaccessos populos retinere catenis ;
Et, si non fallant Meccani oracula vatis,
Ævo defunctus misero, Martisque labore,
Auspiciis inox, diva, tuis securus, in ævum
Gaudia multijuga Veneris novus incola carpet.

Cantabrigiæ, in Comitiis posterioribus, 1718--19.

CAMERA OBSCURA.

NOCTURNUM Zeuxem, variæ subtemina lucis,
Et picturatam sine succo et arundine chartam,
Phæbe, canas, lucis deus idem et carminis idein.

Ergo age, quæ Borean a fronte exceptet, opacam
Constituas Cameram : valvas utrinque fenestræ
Obde prius, nullamque sinas in pariete rimam
Hiscere, per tenues ne lux ingressa meatus
Confundat teneras species, formasque caducas.
Exiguum tamen in valvis pertunde foramen,
Qua radii introëant, lævique huic insere vitro
Tornatam, modicoque rotundam gibbere lentem ;

albentem digito suspende tabellam. Huc species rerum illapsæ, qua porta patescit, Sponte sua intrabunt, et puncto temporis uno Per chartam automatas cernes volitare figuras. Tales, si

qua fides Epicuro, e corpore sensim Membranæ aufugiunt ; oculis sese ingerit ultro Lamina, sensibilique intrans ferit organa pulsu.

Jam vero, qua vi refringat vitreus umbo Exceptos lucis radios, qua lege vagantes Colligat in nodum complexus, et ima supremis Vertat ; cur amet obtentas pictura tenebras,

Et pone

CAMERA OBSCURA.

229

Judicis arguti quum pon formidet acumen, Expediat physicus-neque enim datur omnia scire Vatibus hoc unum satis est cognoscere, quod non Incassum, velutique ipsi, natura laborat.

Quare age, quæ sensu fuerint magis obvia, mecum Conspice, nec causas rerum scrutare repôstas.

Ecce superficies, quam quondam ingloria nudam Vestiit albedo, ceu mille coloribus Iris Imbuta, ostentat varii discrimina fuci, Luxuriemque novam, lautoque superbit amictu. Cernis ut incepit nullo flavescere cultu Extemplo matura seges ; jam suave rubentes Area sponte sua fundit tibi Dædala flores. Hic mole exigua turres, simulataque magnis Tecta angusta vides : sed prono vertice turris Desuper impendens nutat, summusque deorsum Vergit apex : cælum subsedit ad ima tabellæ, Summa petens emersit humus: sic rusticus olim Credidit antipodum sursum vestigia niti, Impositoque hærere solo ; miratus abunde, Quod non præcipiti lapsu petat ardua cæli Pendula turba ruens, subjectaque sydera pulsct.

Hic etiam motum, quem non est ausus Apelles Motiri, pictum aspicias. Ut gramina flabris Summa tremunt, undantque levi sinuamine fluctus ! Mimica nunc hominum effigies, nunc charta ferarum Mentitur simulachra modis volitantia miris. Certatim properant tenues arcessere vitas, Progenies hodierna ; et plurima spirat imago, Miraturque novas formas, et non sua membra.

« 上一頁繼續 »