網頁圖片
PDF
ePub 版

ARTIS EST CELARE ARTEM.

PULCHRA, nec invitos, vocat ad spectacula cives

Fauxius, egregiæ dexteritatis homo ; Fallere spectantes quo non solertior alter,

Vel lingnæ insidiis, vel levitate manus. En ! vobis (aperitque manum deceptor utramque)

Orbiculum ! hei præsto k-fugit, abivit adest.
Est hic, est illic-nusquam est, et ubique-videte,

In mengammin loculis hujus in ore tuo.
Tunc peram invertit ; fraudemqne exorsus ab ovo

Gallinam profert aligerumque gregem.
Chartula (proh!' monstrum!) summi ad laquearia

tecti
Subvolat, et formam jussa capessit avis.
Spectator lætus videt hæc miracula rerum,

Et stupet occulti captus amore doli.
Multum habet ingenii, multum delusor et artis

Qui, simul ac aperit se, nibil artis habet.

IRIS PORTABILIS. .

COLLIGIT

et frangit radios in mille colores Vitrum, quod docti nomine prisma vocant ; Coccina cæruleis, croceis hyacinthina distant,

Singula per varios'attenuata gradus. Dissimiles umbris sunt umbræ, et linea quævis

Languidior sensim contiguaque minor. Per sic dispositæ discrimina lucis, in omni

Depictam facie prismatis Irin habet.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

ceps, 'i.fr

CLAUDITUR in cavea, laqueo quam prenderit auk

1: Et silet, et fatum lugubre plorat, avis.' Nec placet angustus carcer, quam limite nullo

Aërias nnper juverat ire vias,

212

VERITAS ET AMICITIA,

Nascitur, et longo patientia crescit ab usu ;

Nec jain, quæ dederat tædia,.carcer habet.. Jam se*solatur cantu captiva; nec ulla

Suavius in campis libera cantat avis.

VERITAS ET AMICITIA.

EST homo, mercator ruri, cui lux tremit intus ,

In cultu gravitas est, et in ore fides :
Qui longis odit verborum ambagibus uti,

Nec.cum vicinis dissimulanter agit.
Nec pretium ingeminat venalibus amplius æquo,

Ut mox diminuat, dimidietve, lucrum,
Nec nimis extollit merces, et laudibus auget ;

Commendet melius quas suus ipse valor.
Nil vanum aut falsum ; sed næ solenniter aut non

Profert particulas, et sine fraude, duas. Quodcunque affirmatu opus est, quodcunque negatu,

Affirinat nude, simpliciterque negat. probitas primæva ! an et hæc laudatur et alget?

Nonne hæc emptores conciliare potest ?" Næ! venit, ah ! sane ! multus venit emptor amicus,

Multaque cum saucto fratre profana soror.

ÆNIGMA.

PARVULA res, et acu minor est, et ineptior usu :

Quotque dies annus, tot tibi drachma dabito Sed licet exigui pretii minimique valoris

Ecce, quobartisiqum postulat illa manus !
Unius in primis cura est conflare metallum:

In longa alterius ducere fila labor.
Tertius in partes resecat, quartusque resectum

Perpelit ad modulos attenuatque datos.
Est quinti tornare caput, quod sextus adaptet ;

Septimus in punctum cudit ex exacuit.
His tandem auxiliis ita res procedit, ut omnes

Ad numeros ingens perficiatur opus.
Quæ tanti ingenii, quæ tanti est summa laboris:

Si mihi respondes, Edipe, tota tua est.

LABOR INEPTIARUM.

UT

genera et species dignoscat papilionum, Sitque quibus maculis quisque, quibusque notis ; Quotquot agris volitant, studiose hinc colligit illinc,

Musæi ut servet Fulvius inter opes. Thesaurum egregium ! si quis foret usus habendi :)

At cuinam hæc servit cara laborque bono ! i, Papilio, centum quamvis servetur in annos,

Nil nisi relliquiæ papilionis erit.

NEMO MISER NISI COMPARATUS.

Quis fuit infelix adeo! quis perditus æque !

Conqueritur mosto carmine tristis amans.
Non novus hic questus, rarove auditus ; amantes

Deserti et spreti mille queruntur idem.
Fatum decantas quod tu miserabile, multus

Deplorat multo cum Corydone Strephou. Si tua cum reliquis confertur amica puellis,

Non ea vel sola est ferrea, ture miser.

« 上一頁繼續 »