網頁圖片
PDF
ePub 版

BOMBY X.

FINE sub Aprilis Bombyx excluditur ovo,
Reptilis exiguo corpore vermiculus.
Frondibus hinc mori, volvox dum fiat adultus,
Gnaviter incumbens, dum satietur, edit.
Crescendo ad justum cum jam maturuit ævum,
Incipit artifici stamine textor opus:
Filaque condensans filis, orbem implicat orbi,
Et sensim in gyris conditus ipse latet.
Inque cadi teretem formam se colligit, unde -
Egrediens pennas papilionis habet';

Fitque parens tandem, fœtumque reponit in ovis ;
Hoc demum extremo munere functus, obit.
Quotquot in hac nostra spirant animalia terra,
Nulli est vel brevior vita, vel utilior.

REGNARE NOLO, LIBER UT NON

SIM MIHI.

IRUS ego (hæc musam memini cecinisse jocosam)

Pauper, et a cunis claudus-et Irus ero.
Est mihi tibicen lignum, quod cruris iniquis
Gressibus, officium præstat-et Irus ero.
Ad latus ampullam gesto, sed non ita magnam,
Unde bibam, quando siccus et Irus ero.
Pera mihi pendet duplex ; salis altera custos,
Altera, quæ panem servat—et Irus ero,
Longa mihi tunica est, et pannis obsita; nympham
Quæ tamen interdum celet-et Irus ero.
Insidiis procul atque metu, immunisque pericli,
In cella vivo tutus-et Irus ero.

Invidiam supra, dominoque beatior omni
Irus ego, ct (regnet, qui velit) Irus ero..

REGNARE VOLO.

BIS sextam clausura diem post festa Decembris
Lusibus innocuis nox salibusque datur.
Festivum in cœtum coeunt pueri atque puellæ,
Ut sors, quos regno destinet, ipsa legat.
Sortis ad arbitrium Rex et Regina creantur,
Quo ritu? breviter cuncta docendus eris.
De farre et prunis-libum componitur ingens,
Bis sex in partes sectile, bisve decem.
Convivæ, quotcunque adsint, sua portio cuique est ;
Cuique suum assignat portio quæque locum.
Credere vix poteris, qui risus inter edendum,
Quæ spes pertentent pectora, quive metus.
Rex ille in noctem, Regina vocatur et illa,
Cui faba contigerit, contigeritque cicer.
Præficiunt epulis convivæ utrumque; salutem
Et regno optantes omnia fausta brevi :
Regnum unam in noctem, si sit lætabile saltem,
Imperio annorum dulcius esse rati.

ΔΩΡΟΝ ΑΔΩΡΟΝ.

CIVES in campos quoties innubilus aër

Elicit, et tepidum ver, zephyrique leves ;
Terga bovis, vel terga suis, satis utraque salsa,
Caupo suburbanus donat, ut hospes edat.
Nec fraudi successus abest optatus; ad hamuma
Gobio festinat plurimus, et capitur.
Conviva insidiis deceptus editque sititque ;
Nec sentit, quantum crescit edendo sitis.

Non adeo est largus, non est, quem credis, amicus:
Ut vendat potum, dat tibi caupo cibum.

APES.

GENS frugi, et prudens, operosa et provida, vitam
Quam placide peragunt, quam sapienter Apes!
Urbis habent inter sese consortia ; cuique
Stat sua pars operum, munia cuique sua.

206

INGENIA IN OCCULTO.

Nota domus sua cuique, et parvæ limina cellæ
Et sua de medio portio cuique cibi est.
Hic esto populus, res esto hæc publica, discat
Unde suos cives instituisse Plato.

INGENIA IN OCCULTO.:

DISCIPULOS variæ sectæ, variæque studentes

Artis, Musæum Bethlemiense capit.
Alterius studiis obsit ne forsitan alter,
Obfirmat cellam portula cuique suam.
Qualis Epicteto lectus, qualisque cathedra,
Talis iis lectus, tale sedile datur.

Neu Phœbus radiis animi perstringat ocellos,
Excludit nimium parva fenestra diem.
Dulcibus hic totus musis incumbit : et implet
Angustos rhythmis carminibusque lares:
Impendit curam patriæque et civibus ille;
Debita si forsan diminuisse queat.

Nusquam est uberior, nusquam seges ingeniorum !
Major sed messis tota latendo perit.

« 上一頁繼續 »