網頁圖片
PDF
ePub 版

192 IN EDICTUM REGIS GEORGII SECUNDI.

Lumina cui languent, multis hebetantur et annis,
Quatuor ut fiant, addat ab arte duo.
Qui vult argutus, qui vult óculatus haberi,
In capite hic oculos gestet, et in loculo.

IN EDICTUM REGIS GEORGII SECUNDI,

DE RECUDENDIS NUMMIS AUREIS.

AUREA Jacobi vultus et nomina gessit
Lamina; sed longo jam tenuata die.
Scilicet exesas injuria temporis oras

Sensim corrosit, diminuitque latus.

Vix patet huic sceptrum, vix huic distinguitur orbis,
Inscriptum haud illi lemma videre licet.
Ne valor et pondus decrescere pergeret ultra,
Huic quoque præcavit regia cura malo.
Edicto incudi detrita numismata reddi
Jussit, et effigiem ferre recusa novam.
Nec tamen amitti dices cum nomine formam ;
Est et adhuc vultus, qui pretiosa facit.

PONS WESTMONASTERIENSIS.

THAMISI, regales qui præterlaberis arces,
Quam se magnificum, suspice, tollit opus!
Quanto cum saxis coalescunt pondere saxa!
Quo nexu incumbens sustinet arcus onus!

Ardua quam justo pendet libramine moles !
Qua partes hærent partibus harmonia !
Quos, cerne, ad numeros, ab utrovis littore, sensin
Sunt supra acclives alterutrinque viæ!
Pontis aperturæ quam distant legibus æquis,
Exterior quævis interiore minor !

Hunc artis splendorem inter, nihil impedit undas,
Quove minus placidus vel taciturnus eas.
Nil tibi descensum accelerat; non vorticis ullus
Impetus, in præceps unde ferantur aquæ.
Fluxu idem, refluxu idem, lenissimus amuis
Incolumen subtus sternis, ut ante, viam :
Seris indicium sæclis, quo principe tanta

Hæc tibi surrexit gloria, liber eris. ́

MILLIARIA.

LONDINUM a Granta pergenti (in pace quescat,
Qui posuit) quota sint millia, saxa notant.
Jam non, ad patrias ædes rediturus, alumnus
Incertæ queritur tædia dura viæ.

Jam non, Fulmerii deserta per æquora campi,
Quærit ubi villam, conspiciatve domum.
Quem roget, occurrat nullus si forte viator,
Certus in incertis rebus amicus adest.
Est in conspectu, qui millia computat, index,
Et numerat, quanto diminuatur iter.
Hunc prætervecto lapidem, qui proximus instat,
Millia signabit præteriisse duo.

Vix e conspectu, vix sese ubi submovet ille,
Ordine qui subeant, alter et alter erunt :

Tertius, et quartus-quintusque haud conficit horam;
Tam placido pergunt usque tenore viæ.
Ignotæ tantum præstat distantia nota ;

Millia quæ reddit plura, minusque viæ.

CAUPO MEDIATOR.

SEU lis inciderit muliebris sive virilis,
Caupo statim rixæ pacificator adest.
Ille interponens sese, Pacem impero vobis,
Inquit, et in regis nomine posco, rogo :
Præcipue cautus, ne verba in verbera cedant,
Respicit hinc pugilum, respicit inde, manus. ›
Neu desit quidquam, quantum facundia possit,
Tentat, et has voces addit, et hisce pares. 1
Tollite barbariem,; vicini estote, quod estis :
Imbelles animos arguit iste furor.

Quin sociis mecum fœdus renovate lagenis;
Lædit enim totas lis inimica domos.

2

Nemq magis præsens illo est componere lites 9.2 Şed nebulo siccas odit amicitias.. "

CICINDELA.

SUB sepe exiguum est, nec raro in margine ripæ,
Reptile, quod-lucet nocte, dieque latet,
Vermis habet speciem, sed habet de lumine nomen
At prisca a fama non liquet, unde micet.
Plerique a cauda credunt procedere lumen s
Nec desunt, credunt qui rutilare caput.
Nam superas stellas quæ nox accendit, et illi
Parcam eadem lucem dat, moduloque parem.
Forsitan hoc prudens voluit natura caveri,
Ne pede quis duro reptile contereret :

¡Exiguam, in tenebris ne gressum offenderet ullus, Prætendi voluit forsitan illa facem.

Sive usum hunc natura parens, seu maluit illum, Haud frustra accensa est lux, radiique dati. Ponite vos fastus, humiles nec spernite, magni; Quando habet et minimum reptile, quod niteat.

« 上一頁繼續 »