網頁圖片
PDF
ePub 版

172

RATIONES BONI ET MALI, &c.

Exciderant animo, nec longe a fonte remotus,
Cœnosas haurire infelix cœperat undas.

At simul ejecto vitia irrupere pudore,
Disrupto rapidus veluti solet obice torrens ;
Condére tum leges, si quos reverentia divûm
Movit adhuc, cœpere, fides ne, sacraque jura,
Ipsaque virtutis penitus monumenta perirent.

Quod si non aliqua, ut misere contendis, inessct Vis nativa Bono, quæ lege antiquior omni, Cur non, cum in vitium proni rapiamur, honestis Postpositisque bonis, inhonesta et prava jubentur ? Scilicet æterna est virtus, quæ, Regule, visa est, Tam formosa tibi: certe dea, Regule, visa est, Ausus eras præ qua lacrymantes rejicere a te Uxorem, natosque tuos, certusque redire, Pœnorum rabiem atque ultricem temnere mortem. Ergo etiam seri, post tot quoque sæcla, nepotes Divinum exemplar tacito venerantur honore.

At, lucis metuens, tenebras, et noctis opaca Tegmen amat vitium; sed nec densissima noctis Umbra valet miserum a seipso celare nocentem. Intus agit stimulos mens conscia seque flagello Insequitur cæco, tortore ferocior omni.

Nec quenquam ergo adeo rationis egere putarem, Qui, si, quod turpi satagit conquirere fraude, Lucrari illud idem posset sine fraude, negaret;

Et voti nollet fieri, nisi crimine, compos.

Jam, sibi qui ignoscit propriis vitiis satis æquus, Censorem mendosus agit; desævit et ipse, Censura dignum si quidquam admiserit alter.

RATIONES BONI ET MALI, &c.

Rusticus olim adiit consultum juris, ut aiunt, Percontaturus quid lex sentiret in hac re : Bos vicini, inquit, sepem perrupit, agelli Tutelam nostri, et viridem pede pressit aristam,Pressit aristam, ais? et sepem perrupit? abito Securus; causa vinces: mî crede resartum

173

Hoc tibi prægrandi præsto cum fœnore damnum. Rusticus hic,-satis est: bos nam tuus-imo, ait

alter,

Si meus, est longe res jam diversa profecto.

Quam ridenda tuos bene pingit fabula mores!
Qui, si de propriis perdas quid vive dolove,
Protinus exclamas, et juras, ut tuus est mos,
Nil superi curant mortalia? fulmina cessant
Cur tam formidata, et vindex flamma Tonantis ?
Jam virtus non umbra tibi est, jam fasque nefasque
Sunt aliqnid; cœlesti agnoscis origine nata.
At violata fides si te ditaverit auro,

Tum superâmque minas et bruta tonitrua spernis,
Sub pedibusque jacent leges, et vincula sacra.
Nequicquam; namque haud virtus mutabilis auræ
Arbitrio popularis, honore orbabitur æquo ;
Ante etenim versus cedet color ater in album,
Ante diem Luna efficiet, Phœbusque tenebras,
Quam diva exciderit solio, quo fixa per omne
Perstitit, et perstabit in omne immobilis ævum.

Cantabrigiæ, in Comitiis prioribus, 1706-7.

LOCKIUS NON RECTE STATUIT DE PARTI

CULA ANGLICANA BUT.

NON mea victrices laurus, insignia belli,
Musa, nec optatæ ramos prætendit olivæ ;
Grammaticas ambire tribus et pulpita cogor,
Ludere particulis, et nugis addere pondus,
Orbiliique iterum pendere loquentis ab ore,
Discipulorumque inter paulum habitare cathedras.
Verborum miseros dum deploravit abusus
Lockius, amissas veneres, artemque loquendi
Corruptam, tantæque ultro medicamina pesti
Attulit: imprudens impune evadere sivit
Particulam hanc, dirasque in vulgum spargere

strages.

Dulcia quid memorem convivia mixta tumultu,
Extinctosque ignes, violataque fœdera amoris ?

Non centum linguis mendacia plura vel ipsa Fama refert, leni quam hæc syllaba sæpe susurro. Nimirum hoc telum est, quo facta insignia livor, Quæsitumque decus meritis, et digna trophæa Impetit; abrumpens sermonem, dum premit intus Relliquias odii, taciteque loquacia verba.

DE PARTICULA BUT.

Zoilus aspexit si forte poëmata Garthî,

175

[ocr errors]

O quantum ingenium! exclamat; Sed dicitur ille---
Quam sæpe innuptæ ludunt hac voce puellæ !
Quamque pia insidias gaudens prætexere lingua,
Coelia præfatur !—Mihi non infamia curæ est ;
Mene movet, quoniam est huic major turba proco-

rum,

Pulchrior hæc, aut es! quia ditior? est honor uniCuique suus: verum laudaret si quis amicæ Fulgentes oculos, tum protinus illa; Sed olimDiceret esse probam ? tum suspirabit,—At at tu Nunquid de puero audîsti? cubito prope stautem Tangens. Sunt etiam hæc vetulis monosyllaba cordi, Sed mea fabellas musa indignatur aniles.

Cantabrigia, ia Comitiis prioribus, 1717-18.

FLUXUS ET REFLUXUS MARIS PENDENT AB

ACTIONIBUS SOLIS ET LUNE.

QUID regat alternos æstus, qua vi alta tumescant Æquora, et elatis insurgant fluctibus undæ ; Humida quid jubeat retro sublapsa referri Regna, cano, pelagoque volans do vela patenti. Principio solem, et terras, præclaraque cœli Lumina, surgentemque in menstrua cornua lunam Vis infusa regit, coitusque immensa cupido Molem agit, et magno mundi se corpore miscet. Etheris hinc ignes labuntur, et errat in orbes Quisque suos, Phœbi arbitrio, qui sydera certo Circumagit gyro, sese exsors ipse movendi : Hinc celeri circum vertigine Cynthia rapta Volvitur, et varias splendoris lubrica formas Induit, ora modis ostentans candida miris. Quæ quoniam terras propius vaga lumine lustrat, Efficit, ut cupide sursum magis omnia tendant Surgere, dilectumque parent accedere ad orbem. At leni imperio Phoebes parere recusant Educti cœlo montes, nullisque trahuntur Illecebris, solido vires dum corpore vincunt.

« 上一頁繼續 »