172 RATIONES BONI ET MALI, &c. Exciderant animo, nec longe a fonte remotus, At simul ejecto vitia irrupere pudore, Quod si non aliqua, ut misere contendis, inessct Vis nativa Bono, quæ lege antiquior omni, Cur non, cum in vitium proni rapiamur, honestis Postpositisque bonis, inhonesta et prava jubentur ? Scilicet æterna est virtus, quæ, Regule, visa est, Tam formosa tibi: certe dea, Regule, visa est, Ausus eras præ qua lacrymantes rejicere a te Uxorem, natosque tuos, certusque redire, Pœnorum rabiem atque ultricem temnere mortem. Ergo etiam seri, post tot quoque sæcla, nepotes Divinum exemplar tacito venerantur honore. At, lucis metuens, tenebras, et noctis opaca Tegmen amat vitium; sed nec densissima noctis Umbra valet miserum a seipso celare nocentem. Intus agit stimulos mens conscia seque flagello Insequitur cæco, tortore ferocior omni. Nec quenquam ergo adeo rationis egere putarem, Qui, si, quod turpi satagit conquirere fraude, Lucrari illud idem posset sine fraude, negaret; Et voti nollet fieri, nisi crimine, compos. Jam, sibi qui ignoscit propriis vitiis satis æquus, Censorem mendosus agit; desævit et ipse, Censura dignum si quidquam admiserit alter. RATIONES BONI ET MALI, &c. Rusticus olim adiit consultum juris, ut aiunt, Percontaturus quid lex sentiret in hac re : Bos vicini, inquit, sepem perrupit, agelli Tutelam nostri, et viridem pede pressit aristam,Pressit aristam, ais? et sepem perrupit? abito Securus; causa vinces: mî crede resartum 173 Hoc tibi prægrandi præsto cum fœnore damnum. Rusticus hic,-satis est: bos nam tuus-imo, ait alter, Si meus, est longe res jam diversa profecto. Quam ridenda tuos bene pingit fabula mores! Tum superâmque minas et bruta tonitrua spernis, Cantabrigiæ, in Comitiis prioribus, 1706-7. LOCKIUS NON RECTE STATUIT DE PARTI CULA ANGLICANA BUT. NON mea victrices laurus, insignia belli, strages. Dulcia quid memorem convivia mixta tumultu, Non centum linguis mendacia plura vel ipsa Fama refert, leni quam hæc syllaba sæpe susurro. Nimirum hoc telum est, quo facta insignia livor, Quæsitumque decus meritis, et digna trophæa Impetit; abrumpens sermonem, dum premit intus Relliquias odii, taciteque loquacia verba. DE PARTICULA BUT. Zoilus aspexit si forte poëmata Garthî, 175 O quantum ingenium! exclamat; Sed dicitur ille--- rum, Pulchrior hæc, aut es! quia ditior? est honor uniCuique suus: verum laudaret si quis amicæ Fulgentes oculos, tum protinus illa; Sed olimDiceret esse probam ? tum suspirabit,—At at tu Nunquid de puero audîsti? cubito prope stautem Tangens. Sunt etiam hæc vetulis monosyllaba cordi, Sed mea fabellas musa indignatur aniles. Cantabrigia, ia Comitiis prioribus, 1717-18. FLUXUS ET REFLUXUS MARIS PENDENT AB ACTIONIBUS SOLIS ET LUNE. QUID regat alternos æstus, qua vi alta tumescant Æquora, et elatis insurgant fluctibus undæ ; Humida quid jubeat retro sublapsa referri Regna, cano, pelagoque volans do vela patenti. Principio solem, et terras, præclaraque cœli Lumina, surgentemque in menstrua cornua lunam Vis infusa regit, coitusque immensa cupido Molem agit, et magno mundi se corpore miscet. Etheris hinc ignes labuntur, et errat in orbes Quisque suos, Phœbi arbitrio, qui sydera certo Circumagit gyro, sese exsors ipse movendi : Hinc celeri circum vertigine Cynthia rapta Volvitur, et varias splendoris lubrica formas Induit, ora modis ostentans candida miris. Quæ quoniam terras propius vaga lumine lustrat, Efficit, ut cupide sursum magis omnia tendant Surgere, dilectumque parent accedere ad orbem. At leni imperio Phoebes parere recusant Educti cœlo montes, nullisque trahuntur Illecebris, solido vires dum corpore vincunt. |