網頁圖片
PDF
ePub 版

MANUALE TYPOGRAPHIA, &c.

167

Rubris consuitur pannis; fors texitur auro;
Bis sexta ad summum pagina claudit opus.
Nil habet a tergo titulive aut nominis; intus
Thesauros artis servat, et intus opes:
Intus opes, quas nympha sinu pulcherrima gestet,
Quas nive candidior tractet ametque manus.
Quando instrumentum præsens sibi postulat usus,
Majusve, aut, operis pro ratione, minus.
Et genere et modulo diversa habet arma, gradatim
Digesta, ad numeros attenuata suos :
Primum Enchiridii folium majuscula profert,
Qualia, quæ blæso est lumine, poscat anus.
Quod sequitur folium, matronis arma ministrat,
Dicere quæ magnis proximiora licet.
Tertium, item quartum, quintumque minuscula sup-
plet,

Sed non ejusdem singula quæque loci.

Disposita ordinibus certis, discrimina servant;
Quæ sibi conveniant, seligat unde nurus.

Ultima quæ restant, quæ multa minutula nympha
Dicit, sunt sexti divitiæ folii.

Quantillo in spatio doctrina O ! quanta latescit !
Quam tamen obscuram vix brevitate voces.
Non est interpres, non commentarius ullus,
Aut index; tain sunt omnia perspicua.
Etatem ad quamvis, ad captum ita fingitur omnem,
Ut nihil auxilii postulet inde liber.

Millia librorum numerat perplura; nec ullum

Bodlæi huic jactat Bibliotheca parem,

168

EXISTENTIA ENTIUM, &c.

Millia Cæsarco numerat quoque munere Granta,

Hæc tamen est inter millia tale nihil.

Non est, non istis Auctor de millibus unus,
Cui tanta ingenii vis, vel acumen inest,

EXISTENTIA ENTIUM INCORPOREORUM COLLIGI POTEST LUMINE NATURÆ.

OMNIA mortali demens sapientia credit
Semine concreta, et cæco jactata tumultu
Principia innumeras rerum procudere formas:
Hinc animam fingit nascentibus insinuatam
Corporeas servare vices, unaque vigere

Cum membris, una languentem flere vigorem,
Atque brevis pariter spatium decurrere vitæ,
Et simul in cineres primævaque semina solvi.
Hos ludos, Epicure, atque hæc insomnia ridet
Inventrix veri ratio, sedesque futuras
Monstrat, perpetuamque animæ post funera vitam.

Nam si corporeæ pereunt cum corpore mentes,
Unde est, quod cæco resoluti carcere manes

EXISTENTIA ENTIUM, &c.

Aërias sumunt formas, et tenuia membra,

169

Et similes referunt vultus, notasque figuras ? Quanquam etenim ridenda putem, quæ somnia

cunque,

Credula narrat anus tremulos ad lampadis ignes,
Cum noctes produxit hyems, puerique trementes
Informes metuúnt umbras, simulataque monstra,
Et latos rictus oculosque immane micantes ;
Sæpe tamen simulacra modis pallentia miris
Impositi frustra claustra effregisse sepulchri
Certa fidés, resque ipsa probat, cogitque fateri.
Vera cruentatos violati Cæsaris umbra
Ostendit trepido vultus, frontemque minacem,
Fatalesque tibi promisit, Brute, Philippos.

Præterea, defessa gravi cum corpora somno
Languescunt, oculosque ligârunt mollia vincla,
Evigilant ignes animi, variæque recursant
Errantes species, et mens sine pondere ludit.
Causidicus renovat jurgantis prælia linguæ,
Milesque occisos iterata interficit ira:
Et quos accendit vigilanti Phyllis amores,
In somnis Corydon suspirans nutrit amores;
Sideribusque pares oculos, frontisque politum
Marmor, purpureisque rosis immista genarum
Lilia miratur, mentitaque basia libat,

Basia, quæ negat ipsa, ultro dat blandior umbra.
Ergo incorpoream mentem fateare necesse est,
Quæ varias rerum sopito corpore formas
Pingit, divitiisque suis animosa superbit.

[ocr errors]

170

EXISTENTIA ENTIUM, &c.

Quinetiam, nec causa sui, nec conscia, motus Materies fertur, quam si vis nulla cieret, Staret, perpetuoque ignava quiesceret ævo. Hinc igitur mentis vires, hinc igneus ardor Fluxere et variis corpuscula percita plagis Eliciunt sensum, veluti latitantia produnt Collisi silices inclusæ semina flammæ ? Hinc ratio fluxit? celeri quæ concita cursu Pervolitat superi flammantia mœnia cœli, quæ cæruleo mersit natura profundo Cernit, et immensi pandit penetralia mundi ? Non adeo rapidis venti vis evolat alis : Non adeo celeri conspergit lumine terras Exoriens deus auricomus, cum nocte fugata Egit equos volucres, radiantemque ignibus axem.

Et

Cantabrigiæ, in Magnis Comitiis, 1714.

RATIONES BONI ET MALI SUNT

ÆTERNÆ ET IMMUTABILES.

TU, quicunque simul confundis fasque nefasque,
Virtutemque nihil censes, nisi nomen inane,
Ni contra leges et consuetudo valerent :
Si quis forte tibi, pleno cum sol nitet orbe,
Jamque dies medius cœlo spectabilis alto est,
Esse diem medium, solemque nitere negaret;
Nonne hominem egregie demirareris ineptum,
Ut mentis prorsus vacuum, vacuumve pudoris ?
Tu tamen et vitii, fortis patronus et acer,

Causam agis? et sanum credis te, animoque valen

tem?

Credideris licet, atque deos jures licet omnes;

Non tamen efficies, quin te vicinia tota
Vitet, uti medicis caput insanabile centum.

Aurea cum primis acta est mortalibus ætas,
Necdum Astræa hominum commercia fugerat insons,
Quisque fidem coluit, manibusque et pectore purus
Traduxit vacuam scelere et formidine vitam.
Non quia lictoris virgas sævamque securim

Sanguinei extimuit; sed nondum exempla parentum

« 上一頁繼續 »