網頁圖片
PDF
ePub 版

IN EFFIGIEM DOMINÆ

CATHARINÆ

HYDE.

d

quoque pal

KNELLERI egregios vidit Cytherea a labores,
Nympharum varios habitus, vultusque venustos,
Quis frontis divinus honos, quæ gratia cuique
Dissimilis, formæque suæ bene conscia diva,
Sic bego (monstravitque manu) sic ora ferebam,
Inquit, in Idæo referens certamine pomum.
Me mihi, si memini, talem pellucidus amnis,
Me talem exhibuit speculum. Sic me

chram,
Nativo exortam fiuctu cum pinxit, et udos
Siccantem in ripa crines, descripsit Apelles ;
Sic nivea ornârunt fusi mea colla capilli.
Ploravi e viduata meum sic, inquit, Adonin,
Et tales gessi vultus mærore decoros.
At cum conspexit f Miram, cui dulcis in ore
Majestas, blandisque nitor suffusus ocellis,
Constitit, obtutuque hærens, Formosior inquit,
Aut hæc est nobis, aut pos male pinxit Apelles.

a Intellige imagines quasdam a G. Kneller, Bar. depictas. b Hon. Dom. Sherrard. c Comitissam de Sunderland. d Com. de Ranelagh. e Com. de Salisbury. fDom. Cath. Hyde.

[ocr errors]

LACRYMÆ PICTORIS.

INFANTEM audivit puerum, sua gaudia, Apelles

Intempestivo fato obiisse diem.
Ille, licet tristi perculsus imagine mortis,

Proferri in medium corpus inane jubet.
Et calamum, et succos poscens, Hos accipe luctus,

Mærorem hunc, dixit, nate, parentis habe. Dixit ; et, ut clausit, clausos depinxit ocellos ;

Officio pariter fidus utrique pater. Frontemque, et crines, nec adhuc pallentia formans

Oscula, adumbravit lugubre pictor opus. Perge, parens, mærendo tuos expendere luctus ; Nondum

opus

absolvit triste suprema manus. Vidit adhuc molles genitor super oscula risus ;

Vidit adhuc veneres irrubuisse genis :
Et teneras raptim veneres, blandosque lepores,

Et tacitos risus transtulit in tabulam.
Pingendo desiste tuum signare dolorem ;

Filioli longum vivet imago tui :
Vivet, et æterna vives tu laude ; nee arte

Vincendus pictor, nec pietate pater.

PIETAS RUBECULÆ.

QUÆ tibi regalis dederant diadematis aurum,

Dant et funereum fana, MARIA, tholum. Quisque suis vicibus, mesto stant ordine flentes;

Oreque velato fæmina triste silet. Parva avis interea, residens in vertice summo,

Emittit tremula lugubre voce mclos, Vespera nec claudit, nec lucem Aurora recludit,

Quin eadem repetat funebre carmen avis.
Tale nihil dederint vel mausolea; MARIÆ

Hæc pietas soli debita vera fuit,
Venales lacrymæ, jussique facessite fetus ;

Sumptibus hic nullis luctus emendus erat.

VERUL AMIUM.

QUA juxta Albani divique et martyris ædes

Humphredo servat de duce quod superest ; Urbs stabat, quondam insignis ; nunc arva-stgesque,

Abdita nunc ipso, mersa, sepulta solo. Quo jam murorum turrita superbia cessit!

Quid sibi jam reliquum, quid nisi nomen, habet ! Nil nisi nomen habet-sed et omni illustrius urbe,

Nullaque quo major gloria, nomen habet.
Restat adhuc, restabit adhuc per sæcula longa,

Nomine Baconi nobilitata sui :
Quæ, cum desierit Verulamius ille vocari,

Nil nisi nunc nomen, tunc neque nomen erit.

AD

RICHARDUM LAMB,

Nec 6.T.P. NEC MD. NEC LL.D. NEQUE DOCTOREM IN MUSICA

; SED, EX USU UT CONSTAT VULGATO, DOCTOREM:

EPISTOLA FAMILIARIS.

Qui doctis aliquot studiis impenderit annos,

Hunc Granta exornat, vel Rhedycina, gradu.
Quisquis et egregiam meditando invenerit artem,

Ille sit, (et fas est) doctor in arte sua.
Hoc tibi debetur ; quanquam nihil addere famæ

omina vel possunt magna, gradusve, tuæ. Hoc tibi debetur ; quod te nec doctior alter

Ungues vel manuum, vel resecare peduin.
Nec magis est præsens opifer, cum Cynthia crescat ;

Et, cum decrescat Cynthia, nemo magis.
Ne manus armetur rabie, tua maxima cura est ,

Longus, quod rabiem colligat, unguis habet : Proxima, mundities ; ut sint sine sordibus ungues ; Longus, quod sordes contrahat, unguis alit.

« 上一頁繼續 »