網頁圖片
PDF
ePub 版

AGENS ET PATIENS SUNT SIMUL.

DUXIT Acon Leonillam ; haud una atque altera

luna Interiit, male cum se nova nupta tulit : Os pallet, languent oculi, stomachoque fit ista

Nausea, quæ gravidas denotat esse nurns. Esto fides dictis ; eadem quoque nausea Aconti est,

Pallidus est pariter vultus, ocellus hebes. Nutrix, sedula anus, fomenta atrique ministrat,

Cardiacum uxori, cardiacumque viro. Quis novus hic, nutrix, morbus ? socii unde dolores ?

Quave sumus gravidi conditione viri ? Nutrix, callida anus, fuit, inquit, utrique voluptas ;

Aqua satis lex est, ut sit utrique dolor.

ITER PER TAMISIN.

URBEM
cum volui

crassạmque relinquere fumum,
Plaustrorumque vagos strepitus currusque crepantes;
Nunc vocem stridentis anus, nunc murmura rauca
Audire invitus fusæ per compita turbæ,
Quam miser emittit vates et sordida musa ;
Ad littus descendi et amæni Tamisis undas;
Ut possem recreare animum, placidoque recessu
Et virides campos et dulcia visere rura.
At nautæ venientem ubi me videre şagaces, :
Sese disponunt, omnes clamare parati.
Et jam protensis manibus diversa loquuntur,
Jamque vices rediisse suas, cinguntque tacentem.
Nutu signa dedi ; accepto decurrere signo
Festinat quidam, et eymbam velociter infert
Præcipiti prora, reliquasque hinc inde jacentes
Proturbans, aperit cursus aditumque patentem.
Interea dives pingui cum conjuge civis,
Visendi pariter captus dulcedine ruris,
Advenit, et puppim mecum conscendit eandem.
Portitor, ut mulier navem cobscendit, amicam

Gral.

1 132

ITER PER THAMISIN.

[ocr errors]

Præbebat i'extram, et gressus firmabat iniquos.
Sæpe quidem voluit causas finxisse morandi,
Expectans alium, si fors descenderet ullus,
Quem veheret, sed sæpe suum detrudere jussus
Navigium, littus tandem terrasque relinquit.
Hic, antique pater fluvii, tibi grata camæna
Si tenuis, placidus cæptis juvenilibus adsis,
Et cymbæ nostrosque idem tu dirige cursus.
Jamque parat validis incumbere navita remis,
Et genibus nostris vestes imponere curat,
Exutas curiam tunicam, cui mantica læva
Argento gravis, atque extantibus aspera signis.
His ita dispositis, tubulum cum pyxide magna
Depromit, nigrum longus quem fecerat usus.
Nunc postquam implêrat pacto, silicemque pararat,
Excussit scintillam ; ubi copia ponitur atri
Fomitis, hinc ignem sibi multum exugit, et haustu
Accendens crebro, surgentes deprimit herbas
Extremo digito : in cineres albescere pætum
Incipit, et naso gratos emittit odores.
Tum remex puppim, medius qua fluminis alveus,
Dirigit, et prono velox delabitur amne.
Jamque ill sumus admoti,

qua

causidicorum
Stat senis ad Thami flumen celeberrima nutrix.
Hic juvenes rixarum et diræ litis amantes
Discunt clamare, hic venalia fundere verba,
Sumptibus hic et mille moris vexare clientes.
Ex parte ádversa mediis domus innatat undis,
Infamis domus, infami de nomine dicta.
Hinc ubi provehimur, pulebræ vestigia sedis,

ITER PER THAMISIN.

133

[ocr errors]

Tristes relliquias ignis, spoliumque videmus
Flammarum ; vel adhuc murorum in fragmine prisci
Magnifica apparent operis monumenta, domusque
Majestas antiqua, ipsis veneranda ruinis.
Nec procul hinc excelsae arces, spatiosaque sese
Atria justitiæ tollunt, ubi fronte severa
Assidet, et dextra tenet æquam Astrea bilancem.
Tecta super triplex surgit qua cuspis in auras,
Hic caput effossum tumulo fixere rebellis
Cromwelli ; indicium sceleris non prorsus inulti,
At nimium seræ tanto pro crimine pænæ.
Has præterlapsi sedes advertimur illic
Quo coëunt proceres, ut curam impendere possint,
Et patriæ populisqne, et res componere regni.
Nobile stat juxta fanum, structura columnis
Ardua, principibus cinerum fidissima custos :-
Hic nostri accipiunt Reges, pori untque coronam.
Jamque domus celeri motu discedere visæ
Lambetbique ædes, pallatia præsule digna ;.
Et canam abscondunt urbem subeuntia prata..
Paulatim fugiunt turres, summique videntur:
Diminus templorum apices ;. manet unica Pauli.
Et longe effulget reliquis conspectior ædes..
Hinc tardæ patiens operæ, nec tædia damnans
Piscator solus summa consistere ripa
Cernitur, intentus studiosi prendere possit
Pisciculum, vel forte vagam si fallere prædam ;
Nec lepidos risus aut improba scommata curat,
Sed salibus respondet, et ipse aliquando jocosus.
Occurrunt, seque alterno clamore salutant 1]

134

ITER PER TANISIN,

Nautæ; nec raro noster mordacia remex, Si forte offendat quenquam, convicia spargit, Infensus semper miseris sartoribus hostis : Dum coëant in fictæ omnes certamina rixæ, Obscænæque sonent lites, pravique cachinni, Fæmineæ vocesque, et natæ in jurgia lingua. Plurima tum nobis (nam nôrat plurima) narrat Navita, præteritos gaudens memorare labores : Quot mala pertulerat juvenis, quam sæpe inimico Naufragio periturus erat ; quæ tristia vota !! Exanimis, quas sæpe preces emiserat olim, Cum nigra tempestas, et dira mari incubuit nox. Quem Martis terrorem et quæ discrimina belli; Quas præsens quondam pugnas, quæ viderat arma ! Sed tum præcipue, recolens, cum Belgica classis Puppibus effugit faceris : Quam fortiter Angli Pugnabant animosi, et certe fortiter, inquit, Si Britones unquam fortes, pugnavitus Angli. Hæc repetens patriæ dulciqué incensus amore Arsit, et agnovit veteres in pectore flammas. Interea exhalat sinuosum in nubila fumum, Et canæ ascendunt verba inter singula nubes : Sic tubulo fallit, fallit sermone laborem. Prospicit hinc, oculosque vagos ferte omnia circum, Errantem si forte aliquem prope littora vidit, Exclamans ; sed sæpe sonum fert ventus idanem. Dum flexus crebros curvi superaviinus ampis, Chelseiæ apparent apices, poteratque videri Regale hospitium : Veteran; hic otia grata Exercent tuti, et seeura in pace senescunt.

« 上一頁繼續 »