網頁圖片
PDF
ePub 版
[blocks in formation]

Ne tota intereat, longos deleta per annos,
Exiguum hunc Irus tumulum de cespite fecit,
Etsi inopis, non ingratæ, munuscula dextræ;
Carmine signavitque brevi, dominumque canemque
Quod memoret, fidumque canem dominumque be-
nignum.

DENNERI ANUS*.

DOCTUM anus artificem, juste celebrata, fatetur,

Denneri pinxit quam studiosa manus.
Nec stupor est oculis, fronti nec ruga severa ;
Flaccida nec sulcis pendet utrinque gena.
Nil habet illepidum, morosum, aut triste tabella;
Argentum capitis præter, anile nihil.
Apparent nivei vittæ sub margine cani,
Fila colorati qualia Seres habent.

*Diu publico fuit spectaculo egregia hæc tabula, in area palatina exteriori, juxta Fanum Westmonasteriense.

DENNERI ANUS.

123

Lanugo mentum, sed quæ tenuissima, vestit;
Mollisque, et qualis Persica mala tegit.
Nulla vel e minimis fugiunt spiracula visum ;
At neque lineolis de cutis ulla latet.
Spectatum veniunt, novitas quos allicit usquam,
Quosque vel ingenii fama, vel artis amor,
Adveniunt juvenes; et, anus si possit amari,
Dennere, agnoscunt hoc meruisse tuam.
Adveniunt hilares nymphæ; similemque senectam,
Tam pulchram et placidam dent sibi fata, rogant.
Matronæ adveniunt, vetulæque fatentur in ore
Quod nihil horrendum ridiculumve vident.
Quantus honos arti, per quam placet ipsa senectus ;
Quæ facit, ut nymphis invideatur anus!
Pictori cedit quæ gloria, cum nec Apelli
Majorem famam det Cytherea suo!

[ocr errors]

AD

IOANNEM PERKINS,

ASTROLOGUM CANTABRIGIENSEM.

LUSIT, amabiliter lusit fortuna jocosa,
Et tunc, si quando, tunc oculata fuit,
Cum tibi, Ioannes, * Newtoni sternere lectum;
Cum tibi musæum verrere diva dedit.

Nam dum ille intentus studiis cœlestibus hæsit,
Concipiens ambos mente capace polos ;
Quanta cum stellis stellæ, cumque orbibus orbes,
Harmonia servent, quoque tenore, vices :
Impete quo cursum acceleret per inane cometes,
Urgeat ut rapidam præcipitetque fugam :
Hæc ille expendens animo, dum schemata docta
Format, et ad numeros grande reducit opus;
Tu quoque cognatus stellis, Martique Jovique,
Mercurio et Veneri, non rudis hospes eras:

* Isaaci Newton, Eq. Aur. cujus fama longiori annotatione non eget.

IDEM AGIT IDEM.

Tuque genethliacas solers quadrare tabellas,
Felix natalis necne sit hora, doces ;

125

Quo junctum affectu fuerit cum sidere sidus,
Quo, legis, aspectu res hominesque regat.
Tuque etiam, interpres fatorum, et nuncius astris,
Callidus æthereas es reserare domos.
Quem meritis fortuna tuis indulsit honorem,
O adeo illustri digne minister hero!
Quis non invideat frater tibi muneris illud?
Quis tua non laudet sidera φιλομαθής ?
Cum musis musæ famulantur, et artibus artes,
Majori (ut fas est) obsequiosa minor ;
Nec melior lex est, nec convenientior æquo,
Quam siet astronomo servus ut astrologus.

IDEM AGIT IDEM.

FELICULA ad speculum saltu lascivit herile,
Lascivam saltu feliculamque videt.
Nigra videt nigram; bicolor naso, bicolorem
Glaucaque torquentem lumina, glanca tuens.

126

SIMILE AGIT IN SIMILE.

Et sociam ad lusus lente incurvamine cauda

Provocat, et lepidi mobilitate pedis.

Utraque utramque lacessit, et utraque palpat utramque;

Et molle oppositos explicat unguiculos. Jam tumet in tergum, et simulatas expuit iras ; Et tumet, et similés expuit umbra minas. Quænam hæc sit, mima unde sui tam mimica, quærit Felis, an in speculo, post speculumne, siet. Te quoque, præsentem præsens, quam quæris et illa Quærit, an in speculo, post speculamné, sies. Alterutra alterutram quæritque et decipit; idque Feliculæ facitis, quod facis una, duæ.

SIMILE AGIT IN SIMILE.

CRISTATUS, pictisque ad Thaida psittacus alis,

Missus ab Eoo munus amante venit.

Ancillis mandat primam formare loquelam,
Archididascaliæ dat sibi Thais opus.

« 上一頁繼續 »