網頁圖片
PDF
ePub 版

IN MILTONUM.

MAXIMUS antiquis venisti manibus hospes
Jam tandem, nitideque graves in marmore vultus
Erigis, 0 decùs ! O tanti laus optima tecti !
Nec talis prisco Chaucerus conditur ingens
In tumulo pater, aut vario modulamine dulcis
Spenserus, non arte pares, non divitis haustu
Castaliæ tanto, liquidive aspergine fontis.

Ipse nova virtuté ingentes fortior ausus
Aggrederis, vates, validoque agis impete mirum
Cerius iter, cursusque novos ultra avia longe
Limina Masirum, veterisque cacumina Pindi :
Quantus per Graias olim mirabilis urbes
Ibat Mæonides, divûmque ferebat honorem :
Quantus in aitonitis volitabat rupibus Orpheus :
Ille deûm sanctas stirpes et nomina vates
Æternumque canit decus, antiguosque labores,
Aut hominum genus, aut diæ primordia lucis ;
Turbatasque doinos superis, immissaque bella,
Immanes ausus! tum victis Tartara triste
Effugium, horrentesque umbras. Stupet undique

turba Fulgura verborum et docti miracula cantûs.

[blocks in formation]

Tale tuum carmen nobis. Quin pulchra recludis:
Hortorum spatia, irriguisque ingentia campis
Flumina concelebras, primævi regna parentis :
At dulcis conjux secla inter lucida florum
Mollibus invigilat curis, ubi dives opacat
Umbra toros, myrtusque viret, dubiique rubores.
Nascuntur violis, et se crocus induit auro.
Post autem, rupto fatali fædere, tristis
Exilii pænas subeuntes rura peragrant'
Sola simul trepido gressu, ambig uique viarum..
Limina dilectasque domos feralia flammis
Tela nitent circuin et sævæ formidinis ora :
Tam facili polles citharæ moderamine, tanto
Numine verborum, variarumque ubere rerum
Ingenio : ergo animos quædam divina voluptas
Percipit, aut trepidos sensus perlabitur horror
Intimus, aut vero perculsi pectora luctu
Solvimur in lacrymas tecum, et miserescimus ultro.

Salve, sancta mihi sedes, tuque, unice vates ! Extructumque decus tumuli, et simulacra verendi Ipsa senis, laurique comæ, et tu muneris auctor. Egregii !-Tanto signatum nomine marmor Securum decus et seros sibi vindicet angos !

AD

DAVIDEM COOK,

WESTMONASTERII CUSTODEM NOCTURNUM ET VIGI

LANTISSIMUM, ANNO 1716.

INDICIUM qui sæpe mihi das carmen amoris,

Reddo tibi indicium carmen amoris ego. Qui faustum et felix multum mihi mane precaris ;

Dico atque ingemino nunc tibi rursus, ave.
Te neque dinumerat gallus copstantius horas,

Nec magis is certo provocat ore diem.
Cum variis implent tenebræ terroribus orbem,

Tu comite assuetum cum cane carpis iier.
Nec te, quos seræ emittunt post vina popinæ,

Nec te, quos lemures plurima vidit anus,
Nec te perterrent, nodoso stipite fretum,

Subdola qui tacito pectore furta parant.
Sed si cui occurras, prima qui portat ad urbena

Sub luce, exiguus quas dedit hortus opes,
Hunc placidis dictis, et voce affaris amica ;

Utque dies fausta luce, precaris, eat.

118

AD DAVIDEM COOK.

Tinnitu adventuin signans, oriantur an astra,

Narras, an pure lucida luna micet.
Dumque quies nos alta inanet, nec frigoris ullus

Securos, pluviæ nec metus ullus habet :
Tu gelidos inler ventos versaris et imbres,

Cum mala tempestas, et nigra sævit hiems.
Seu te præsentem vicus, seu viculus, audit;

Nocturnum multo carmine fallis iter.
Quid si culta minus, docta' vácet arte poësis,

Si simplex versus sit, numerique rudes ;
Invidiam somnus (tanta indulgentia noctis)

Opprimit ; et livor, te recitante, silet. Divorum hyberni menses quotcunque celebrant,

Cuique locum,et versum dat tua, musa suum : Crispino ante omnes; neque enim sine carmine fas est

Nobile sutorum præteriisse decus.
Nec tua te pietas fieri permiserit unquam

Cæsaris immemorem Cæsareæque domus.
Officio dominos multo dominasque salutas ;,

Gratia nec fidæ sedulitatis abest.
Multa docens juvenes, et pulchras multa puellas,

Ulile tu pueris virginibusque canis :
Conjugium felix monitis utentibus optas,

Cunctaque quæ castus gaudia lectus habet, Tu monitor famulis sexus utriusque benignus,

Munditias illis præcipis, hisce fidem.
Omnibus at votis hoc oras atque peroras,

Ut dominis cedant prospera quæque tuis.
Unum hoc præ cunctis meminisse hortaris, ut imis

Summa etiam exæquet mortis amica manus.

IN OBITUM ROUSSÆI.

119

Quid tibi pro totidem meritis speremus? amori

Quisve tuo æqualis retribuatur amor.d Tuque tuusque canis-si nos visetis, uterque

Grati eritis nobis, tuque tuusque canis. Mille domos adeas, et non ignobile mynus

(Nulla minus solido) dent tibi mille domus; Quemque bonum exoptas nobis, lætumque Decem

brem, Esto tibi pariter lætus, et esto bonus.

IN OBITUM ROUSSÆI,

COLLEGJO TRINITATIS SERVI A CUBICULIS,

ANNO 17213

ALME Charon, (nam tandem omnes, qui nascimur

et qui Nascemur, tua nos cymba aliquando manet) Per ripas fer circum oculos, omnesque recense

Manes, ad Stygias qui glomerantur aquas ;

« 上一頁繼續 »