網頁圖片
PDF
ePub 版

VIII.

AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,

Claráque Parthenopes fana Achelöiados, Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ

Corpore Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amænâ Tibridis unda

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidûm studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

IX.

IN SALMASII HUNDREDAM.

Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picámque docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobæi
Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quòd si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

X.

IN SALMASIUM.

GAUDETE scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidâ hyeme incolitis algentes freta !
Vestrûm misertus ille Salmasius, Eques
Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, noménque et decus, Salmasii :
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

XI.

IN MORUM.

Galli ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori,
Quis benè moratam, morigerámque, neget?

XII.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino : Hinc incredibili fructûs dulcedine captus

Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protenùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus ;
Atque ait, heu quantò satius fuit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tulisse animo! Possem ego

avaritiam frænare, gulamque voracem : Nunc periere mihi et fætus et ipse parens.

XIII.

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE

CROMWELLI.

BELLIPOTENS Virgo, septem Regina Trionum,

Christina, Arctoi lucida stella poli! Cernis, quas merui durâ sub casside, rugas,

Utque senex, armis impiger, ora tero:
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra :

Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.

[graphic]

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.

(Anno Ætatis 17.) ARERE fati discite legibus, Manusque Parcæ jam date supplices, Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes. Vos si relicto mors vaga Tænaro Semel vocârit flebilis, heu moræ

Tentantur incassùm, dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore,

Æmathiâ jacuisset Oetâ.
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere si queant Artes medentûm, ignotaque gramina, Non

gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hastâ. Læsisset et nec te, Philyreie, Sagitta Echidnæ perlita sanguine, Nec tela te fulmenque avitum

Cæse puer genetricis alvo.
Tuque o alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicos in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria,
Nec
puppe

lustrasses Charontis
Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit, artibus
Succoque pollenti, tot atris

Faucibus eripuisse mortis.

Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ, calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Ætnæa Proserpina,
Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

(Anno ætatis 17.) Jam pius extremâ veniens läcobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fædus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis : Pacificusque novo felix divesque, sedebat In solio, occultique doli securus et hostis ; Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Forte per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, Participes regni post funera mæsta futuros; Hic tempestates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat et invictas in mutua viscera gentes ; Regnaque olivifera vertit florentia pace, Et quoscunque videt puræ

virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus ; Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia Tigris Insequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris. Talibus infestat populos Summanus et urbes

« 上一頁繼續 »