图书图片
PDF
ePub

Halyn urbs eft Lycafto: ad Thermodonta campus. In eo fuit Themifcyrium oppidum. fuere & Amazonum caftra, ideo Amazonium vocant. Tibareni Chalybas attingunt, quibus in rifu lufuque fummum bonum eft. Ultra Tibarenos Moffyni 25 turres ligneas fubeunt, notis corpus omne perfignant, propatulò vefcuntur, promifcuè concumbunt & palàm: reges fuffragio deligunt, vinculifque & arctiffima cuftodia tenent, atque ubi culpam pravè quid imperando meruere, inedia diei totius afficiunt: cæterum afperi, inculti, pernoxii appulfis. Deinde 30 minùs feri (verùm & hi inconditis moribus) Macrocephali, Becheri, Buzeri: raræ urbes; Cerafus & Trapezus maximè illuftres. Inde is locus eft, ubi finem ductus à Bofporo tractus accipit; atque inde fe in finu adverfi litoris flexus attolens anguftiffimum Ponti facit angulum. Hic funt Colchi; hîc Phafis 35 erumpit; hîc eodem nomine, quo amnis eft, à Themiftagora Milefio deductum oppidum; hîc Phrixi templum, & lucus fabula vetere pellis aureæ nobilis. Hinc orti montes longo fe jugo, & donec Rhipæis conjungantur, exporrigunt; qui altera parte in Euxinum & Mæotida & Tanain, altera in Cafpium 40 pelagus obverfi, Ceraunii dicuntur: iidem alicubi Taurici, Mofchi, Amazonici, Cafpii, Coraxici, Caucafi; ut aliis aliifve appofiti gentibus, ita allis aliifque dicti nominibus. At in primo flexu jam curvi litoris oppidum eft, quod Græci mercatores conftituiffe, & (quia, cùm cæca tempeftate agerentur, ignaris 45 quæ terra effet cygni vox notam dederat) Cygnum appellasse dicuntur. Reliqua ejus, feræ incultæque gentes, vafto mari affidentes tenent, Melanchlani, Ecrectice, Colice, Coraxi, Phthirophagi, Heniochi, Achæi, Cercetici, & jam in confinio Mæotidis Sindones. In Heniochorum finibus Diofcurias, à Ca50 ftore & Polluce Pontum cum Jafone ingreffis; Sindos in Sindonum ab ipfis terrarum cultoribus condita eft. Obliqua tunc Regio, & in latum modicè patens, inter Pontum Paludemque ad Bofporum excurrit: quam duobus alveis in lacum & in mare profluens Corocondame pæne infulam reddit. Quatuor urbes55 ibi funt, Hermonaffa, Cepo, Phanagoria, & in ipfo ore, Cim,

merium.

CAP.

HA

CA P. XXI.

ME OTICI

5

AC ingreffos Lacus accipit longè latèque diffufus: quâ terras tangit, incurvo circundatus litore; quâ mari propior eft (nifi ubi aperitur) æquali margine obductus : citra magnitudinem, propè Ponto fimilis. Oram quæ à Bofporo ad Tanain ufque deflectitur, Mæotici incolunt, Toreatæ, Arechi, Phicores, & oftio fluminis proximi Ixamatæ. Apud eos eafdem artes fœminæ quas viri exercent, adeò ut ne militia quidem vaViri pedibus merent, fagittifque depugnant: illæ equestre prælium ineunt, nec ferro dimicant; fed quos laqueis intercepere, trahendo conficiunt. Nubunt tamen: verùm ut nu- 10 biles habeantur, non in ætate modus eft. nifi quæ hoftem interemere, virgines manent.

cent.

[ocr errors]

CA P. XXII.

SAUR OM AT Æ.

PSE Tanais ex Khipao monte dejectus, adeò

ut cùm vicina flumina, tum Mæotis & Bofporus, tum Ponti aliqua, brumali rigore durentur, folus æftus hiememque juxtà ferens, idem femper & fui fimilis incitatufque decurrat, Ripas ejus Sauromatæ & ripis hærentia poffident: una gens, 5 aliquot populi, & aliquot nomina. Primi Mæotida yuvaizongalenya, regna Amazonum, fœcundos pabulo, at alia fteriles nudofque campos tenent. Budini Gelonon urbem ligneam habitant. Juxtà Thyffagete Turcæque vaftas filvas occupant, alunturque venando. Tum continuis rupibus latè afpera, & deferta Regio ad Arymphæos 10 ufque permittitur. His juftiffimi mores; nemora pro domibus; alimenta baccæ; & fœminis & maribus nuda funt capita. Sa

cri itaque habentur: adeòque ipfos nemo de tam feris gentibus violat, ut aliis quoque ad eos confugiffe pro afylo fit. Ultrà furgit mons Rhipæus, ultraque eum jacet Ora, quæ fpeЄtat Oceanum.

POM

POMPONII MELÆ

DE

SITU ORBIS.

A

LIBER II.

CAP. I.

SCYTHIA EUROPEA.

5

SIÆ in noftrum mare Tanainque vergentis, quem dixi, finis ac fitus eft. At per eundem amnem in Mæotida remeantibus, ad dextram Europe eft, modò finiftro latere innavigantium appofita. Rhipæis montibus proxima (& huc enim pertinent) cadentes affiduè nives adeò invia efficiunt, ut ultrà ne vifum quidem intendentium admittant. Deinde eft Regio ditis admodum foli, inhabitabilis tamen: quia Gryphi, fævum & pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egeftum mirè amant mirèque cuftodiunt, & funt infesti attingentibus. Hominum primi funt Scythæ, Scytharumque, 10 queis finguli oculi effe dicuntur, Arimafpoe: ab eis Effedones ufque ad Mæotida. Hujus flexum Buces amnis fecat: Agathyrfi & Sauromatæ ambiunt; quia pro fedibus plauftra habent, dicti Hamaxobice. Obliqua tunc ad Bofporum Plaga excurrens, Ponto ac Mæotide includitur. In Paludem vergentia 15 Satarchæ tenent; in Bofporum Cimmerica oppida, Myrmecion,

Pan

Panticapæum, Theodofia, Hermifium: in Euxinum mare, Taurici. Super eos, Sinus portuofus, & ideo Kaño; un appellatus, promontoriis duobus includitur. Alterum Kgie uÉTWTCV_VO20 cant, Carambico, quod in Afia diximus, par & adverfum: Parthenion alterum. Oppidum adjacet Cherronefus, à Diana (fi creditur) conditum, & Nymphæo fpecu, quod in arce ejus Nymphis facratum eft, maximè illuftre. Subit tum ripam mare, & donec quinque millia paffuum abfit à Mæotide, refugientia ufque fubfequens litora, quoad Satarchæ & Taurici tenent, 25 pæne infulam reddit. Quod inter Paludem & Sinum eft, Taphræ nominatur: Sinus, Carcinites. In eo urbs eft Carcine: quam duo flumina, Gerrhos & Hypacaris, uno oftio effluentia attingunt; verùm diverfis fontibus, & aliunde delapfi. Nam 30 Gerrhos inter Bafilidas & Nomadas, Hypacaris per Nomadas. evolvitur. Silvæ deinde funt, quas maximas hæ terræ ferunt, & Panticapes, qui Nomadas Georgofque difterminat. Terra tum longè diftenta excedens, tenui radice litori annectitur: pòft fpatiofa modicè paulatim fe ipfa faftigat, & quafi in mu35 Cronem longa colligens latera, facie pofiti enfis allecta eft. Achilles infefta claffe mare Ponticum ingreffus, ibi ludicro certamine celebraffe victoriam, & cùm ab armis quies erat, fe ac fuos curfu exercitavifle memoratur. Ideo dicta eft e 'Axiale. Tum Boryfthenes gentem fui nominis abluit. In 40 ter Scythia amnes amoeniffimus, turbidis aliis, liquidiffimus defluit, placidiorque quàm cæteri, potarique pulcherrimus. Alic lætiffima pabula, magnofque pifces, quibus & optimus fapor & nulla offa funt. Longè venit, ignotifque ortus è fontibus,. quadraginta dierum iter alveo ftringit: tantoque fpatio naviga45 bilis, fecundùm Boryfthenida & Olbian, Græca oppida, egreditur. Callipidas Hypanis includit. Ex grandi Palude oritur, quam Matrem ejus accola appellant: & diu qualis natus eft defluit. Tandem non longè à mari, ex parvo fonte, cui Exampeo cognomen eft, adeò amaras aquas accipit, ut ipfe quoque 50 jam fui diffimilis & non dulcis hinc defluat. Axiaces proximus intra Callipidas Axiacafque defcendit. Hos ab Iftricis Tyra feparat. furgit in Neuris. quâ exit, fui nominis oppidum attingit. At ille, qui Scythia populos à fequentibus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio, quàm definit, nomine exoritur.

Nam:

« 上一页继续 »