網頁圖片
PDF
ePub 版

nempe) nihilominus solvendum esse. Animum non idcirco demisi, imo æque ac pueri naviculas suas penes se lino retinent (eo ut e recto cursu delapsas ad ripam retrahant), sic ego Argô meam chartaceam fluctibus laborantem a quæsitu velleris aurei, ipse potius tonsus pelleque exutus, mente solida revocavi. Metaphoram ut mutem, boomarangam meam a scopo aberrantem retraxi, dum majore vi, occasione ministrante, adversus Fortunam intorquerem. Ast mihi, talia volventi, et, sicut Saturnus ille aιdoẞóрos, liberos intellectus mei depascere fidenti, casus miserandus, nec antea inauditus, supervenit. Nam, ut ferunt Scythas pietatis causa et parsimoniæ, parentes suos mortuos devorâsse, sic filius hic meus primogenitus, Scythis ipsis minus mansuetus, patrem vivum totum et calcitrantem exsorbere enixus est. Nec tamen hac de causa sobolem meam esurientem exheredavi. Sed famem istam pro valido testimonio virilitatis roborisque potius habui, cibumque ad eam satiandam, salva paterna mea carne, petii. Et quia bilem illam scaturientem ad æs etiam concoquendum idoneam esse estimabam, unde æs alienum, ut minoris pretii, haberem circumspexi. Rebus ita se habentibus, ab avunculo meo Johanne Doolittle, Armigero, impetravi ut pecunias necessarias suppeditaret, ne opus esset mihi universitatem relinquendi antequam ad gradum primum in artibus pervenissem. Tunc ego, salvum facere patronum meum munificum maxime cupiens, omnes libros primæ editionis operis mei non venditos una cum privilegio in omne ævum ejusdem imprimendi et edendi avunculo meo dicto pigneravi. Ex illo die, atro lapide notando, curæ vociferantes familiæ singulis annis crescentis eo usque insultabant ut nunquam tam carum pignus e vinculis istis aheneis solvere possem.

Avunculo vero nuper mortuo, quum inter alios consanguineos testamenti ejus lectionem audiendi causa advenissem, erectis auribus verba talia sequentia accepi:-" Quoniam persuasum habeo meum dilectum nepotem Homerum, longa et intima rerum angustarum domi experientia, aptissimum esse qui divitias tueatur, beneficenterque ac prudenter iis divinis creditis utatur,—ergo, motus hisce cogitationibus, exque amore meo in illum magno, do legoque nepoti caro meo supranominato omnes singularesque istas possessiones nec ponderabiles nec computabiles meas quæ sequuntur, scilicet: quingentos libros quos mihi pigneravit dictus Homerus, anno lucis 1792, cum privilegio edendi et repetendi opus istud 'scientificum' (quod dicunt) suum, si sic elegerit. Tamen D. O. M. precor oculos Homeri nepotis mei ita aperiat eumque moveat, ut libros istos in bibliotheca unius e plurimis castellis suis Hispaniensibus tuto abscondat."

His verbis (vix credibilibus) auditis, cor meum in pectore exsultavit. Deinde, quoniam tractatus Anglice scriptus spem auctoris fefellerat, quippe quum studium Historia Naturalis in Republica nostra inter factionis strepitum languescat, Latine versum edere statui, et eo potius quia nescio quomodo disciplina academica et duo diplomata proficiant, nisi quod peritos linguarum omnino mortu. arum (et damnandarum, ut dicebat iste #avouρyos Gulielmus Cobbett) nos faciant.

Et mihi adhuc superstes est tota illa editio prima, quam quasi crepitaculum per quod dentes canines, dentibamretineo.

OPERIS SPECIMEN.

(Ad exemplum Johannis Physiophili speciminis Monachologia.)

12. S. B. Militaris, WILBUR. Carnifex, JABLONSK. Profanus, DESFONT.

[Male hancce speciem Cyclopem Fabricius vocat, ut qui singulo oculo ad quod sui interest distinguitur. Melius vero Isaacus Outis nullum inter S. milit.

S.que Belzebul (Fabric. 152) discrimen esse defendit.]
Habitat civitat. Americ. austral.

Aureis lineis splendidus; plerumque tamen sordidus, utpote lanienas valde frequentans, fœtore sanguinis allectus. Amat quoque insuper septa apricari, neque inde, nisi maxima conatione, detruditur. Candidatus ergo populariter vocatus. Caput cristam quasi pennarum ostendit. Pro cibo vaccam publicam callide mulget; abdomen enorme; facultas suctus haud facile estimanda. Otiosus, fatuus; ferox nihilominus, semperque dimicare paratus. Tortuose repit.

Capite sæpe maxima cum cura dissecto, ne illud rudimentum etiam cerebri commune omnibus prope insectis detegere poteram.

Unam de hoc S. milit. rem singularem notavi; nam S. Guineens. (Fabric. 143) servos facit, et idcirco a multis summa in reverentia habitus, quasi scintillas rationis pæne humanæ demonstrans.

24. S. B. Criticus, WILBUR.

Zolius, FABRIC. Pygmæus, CARLSEN.

[Stultissime Johannes Stryx cum S. punctato (Fabric. 64-109) confundit. Specimina quamplurima scrutationi microscopicæ subjeci, nunquam tamen unum ulla indicia puncti cujusvis prorsus ostendentem inveni.]

Præcipue formidolosus, insectatusque, in proxima rima anonyma sese ab. scondit, we, we, creberrime stridens. Ineptus, segnipes.

Habitat ubique gentium; in sicco; nidum suum terebratione indefessa ædificans. Cibus: Libros depascit; siccos præcipue seligens, et forte succidum

MELIBEUS-HIPPONAX.

THE

BIGLOW PAPERS,

EDITED,

WITH AN INTRODUCTION, NOTES, GLOSSARY,
AND COPIOUS INDEX.

BY

HOMER WILBUR, A.M.,

PASTOR OF THE FIRST CHURCH IN JAALAM AND (PROSPECTIVE) MEMBER OF MANY LITERARY, LEARNED, AND

SCIENTIFIC SOCIETIES.

(For which see page 392.)

The ploughman's whistle, or the trivial flute,
Finds more respect than great Apollo's lute.

Quarles's Emblems, B. ii. E. 8.

Margaritas, munde porcine, calcâsti: en, siliquas accipe.

Jac. Car. Fil. ad Pub. Leg. § 1.

[graphic]
« 上一頁繼續 »