網頁圖片
PDF
ePub 版

Ornatissimo Viro PETRO HEIMBACHIO, Electoris Brandenburgici Consiliario.

31. Si inter tot funera popularium meorum, anno tam gravi ac pestilenti, abreptum me quoque, ut scribis, ex rumore præsertim aliquo credidisti, mirum non est; atque ille rumor apud vestros, ut videtur, homines, si ex eo quod de salute mea soliciti essent, increbuit, non displicet; indicium enim suæ erga me benevolentiæ fuisse existimo. Sed Dei benignitate, qui tutum mihi receptum in agris paraverat, et vivo adhuc et valeo; utinam ne inutilis, quicquid muneris in hac vita restat mihi peragendum. Tibi vero tam longo intervallo venisse in mentem mei, pergratum est; quanquam, prout rem verbis exornas, præbere aliquem suspicionem videris, oblitum mei te potius esse, qui tot virtutum diversarum conjugium in me, ut scribis, admirere. Ego certe ex

tot conjugiis numerosam nimis prolem expavescerem, nisi constaret in re arcta, rebusque duris, virtutes ali maxime et vigere: tametsi earum una non ita belle charitatem hospitii mihi reddidit: quam enim politicam tu vocas, ego pietatem in patriam dictam abs te mallem, ea me pulchro nomine delinitum prope, ut ita dicam, expatriavit. Reliquarum tamen chorus clare concinit. Patria est, ubicunque est bene. Finem faciam, si hoc prius abs te impetravero, ut, si quid mendose descriptum aut non interpunctum repereris, id puero, qui hæc excepit, Latine prorsus nescienti velis imputare; cui singulas plane literulas annumerare non sine miseria dictans cogebar. Tua interim viri merita, quem ego adolescentem spei eximiæ cognovi, ad tam honestum in principis gratia provexisse te locum, gaudeo, cæteraque fausta omnia et cupio tibi, et spero. Vale. Londini, Aug. 15. 1666.

JOANNIS MILTONII

PROLUSIONES QUÆDAM ORATORIÆ.

IN COLLEGIO, &c.

[FIRST PUBLISHED 1674.]

Utrum Dies an Nox præstantior sit?

SCRIPTUM post se reliquere passim nobilissimi quique rhetoricæ magistri, quod nec vos præteriit, Academici, in unoquoque dicendi genere, sive demonstrativo, sive deliberativo, sive judiciali, ab aucupanda auditorum gratia exordium duci oportere; alioqui nec permoveri posse auditorum animos, nec causam ex sententia succedere. Quod si res ita est, quam sane, ne vera dissimulem, eruditorum omnium consensu fixum ratumque novi, miserum me! ad quantas ego hodie redactus sum angustias! qui in ipso orationis limine vereor ne aliquid prolaturus sim minime oratorium, et ab officio oratoris primo et præcipuo necesse habeam abscedere. Etenim quî possim ego vestram sperare benevolentiam, cum in hoc tanto concursu, quot oculis intueor tot ferme aspiciam infesta in me capita; adeo ut orator venisse videar ad non exorabiles. Tantum potest ad simultates etiam in scholis æmulatio, vel diversa studia, vel in eisdem studiis diversa judicia sequentium; ego vero solicitus non sum,

Ne mihi Polydamas et Troïades Labeonem prætulerint; nuga. Veruntamen ne penitus despondeam animum, sparsim video, ni fallor, qui mihi ipso aspectu tacito, quam bene velint, haud obscure significant; à quibus etiam quantumvis paucis, equidem probari malo quam ab innumeris imperitorum centuriis, in quibus nihil mentis, nihil rectæ rationis, nihil sani judicii inest, ebullienti quadam et plane ridenda verborum spuma sese venditantibus; à quibus si emendicatos ab novitiis authoribus centones dempseris, Deum immortalem! quanto nudiores Leberide conspexeris, et exhausta inani vocabulorum et sententiuncularum supellectile, unde You pléyyɛodat, perinde mutos ac ranuncula Seriphia. At ô quam ægre temperaret à risu vel ipse, si in vivis esset, Heraclitus, si forte hosce cerneret, si Diis placet, oratorculos, quos paulo ante audiverit cothurnato Euri

pidis Oreste, aut furibundo sub mortem Hercule grandiora eructantes, exhausto tandem vocularum quarundam tenuissimo penu, posito incedere supercilio, aut retractis introrsum cornibus, velut animalcula quædam abrepere. Sed recipio me paululum digressus. Si quis igitur est qui, spreta pacis conditione, aoπovdov TOλépov mihi indixerit, eum ego quidem in præsentia non dedignabor orare et rogare, ut semota paulisper simultate, æquabilis adsit certaminis hujus arbiter; neve oratoris culpa, si qua est, causam quam optimam et præclarissimam in invidiam vocet. Quod si mordaciora paulo hæc et aceto perfusa nimio putaveritis, id ipsum de industria fecisse me profiteor: volo enim ut initium orationis meæ primulum imitetur diluculum; ex quo subnubilo serenissima fere nascitur dies. Quæ an nocte præstantior sit, haud vulgaris utique agitatur controversia, quam quidem mearum nunc est partium, auditores, pensique hujus matutini, accurate et radicitus excutere; quamvis et hæc prolusioni poeticæ, quam decertationi oratoriæ, magis videatur idonea at at noctemne dixi cum die struxisse lites? Quid hoc rei est? quænam hæc molitio? numnam instaurantes reliquias ? an terra novam in superos deos antiquum Titanes redintegrant bellum, Phlegræi prælii enixa est portentosæ magnitudinis prolem? an vero Typhous injectam Ætnæ montis electatus est molem? an denique, decepto Cerbero, catenis adamantinis subduxit se Briareus? quid est aliquando tandem, quod deos manes ad cœlestis imperii spem jam tertiò erexerit? adeone contemnendum Jovis fulmen? adeon' pro nihilo putanda Palladis invicta virtus, qua tantam olim inter terrigenas fratres edidit stragem? exciditne animo insignis ille per cœli templa Liberi patris ex profligatis gigantibus triumphus? neutiquam sanè: meminit illa probe, nec sine lachrymis, consternatos plerosque à Jove fratres superstitesque cæteros usque ad penitissimos inferorum recessus in fugam actos; et certe jam nihil minus quam bellum adornat trepida, querelam potius et lites instruit, atque pro more mulierum post

rem unguibus et pugnis fortiter gestam ad colloquium seu verius ad rixam venit, periclitura, opinor, linguane plus an armis valeat. At vero quam inconsultò, quam arroganter, quamque debili causæ titulo præ die summam rerum ambiat, expedire festino. Video siquidem et ipsam diem galli cantu expergefactam, cursu solito citatiori adproperasse ad suas laudes exaudiendas. Et quoniam unusquisque hoc imprimis ad honores et decus conferre arbitratur, si ab generosis natalibus et prisco regum vel deorum sanguine oriundum se compererit. Videndum primo utra genere sit clarior, mox quænam antiquitate honoratior; dein hæc an illa humanis usibus accommodatius inserviat. Apud vetustissimos itaque mythologiæ scriptores memoriæ datum reperio, Demogorgonem deorum omnium atavum (quem eundem et Chaos ab antiquis nuncupatum hariolor) inter alios liberos, quos sustulerat plurimos, Terram genuisse; hac, incerto patre, noctem fuisse prognatam; quamvis paulo aliter Hesiodus eam chaogenitam velit hoc monasticho,

pa

Noli igitur, quisquis es, arrogantiæ me temere damnare, quasi ego jam veterum omnium poetarum decreta, nulla nixus authoritate, perfregerim aut immutaverim; neque enim id mihi sumo, sed ea tantummodo ad normam rationis revocare conor, exploraturus hoc pacto num rigidæ possint veritatis examen pati. Quocirca primò noctem Tellure ortam erudite quidem et eleganter fabulata est antiquitas; quid enim aliud mundo noctem obducit quam densa et impervia terra, solis lumini nostroque horizonti interposita? quòd eam deinde nunc patrimam, fuisse negant mythologi, nunc matrimam, id quoque festiviter fictum; inde siquidem recte colligitur spuriam fuisse aut subdititiam, aut demum rentes prolem tam famosam et illiberalem præ pudore non agnovisse. At vero cur existimarent Phanetem illum mirifica supra modum humanum facie, noctem Æthiopissam et monogrammam etiam in matrimonium adamasse, arduum impense negotium videtur è vestigio divinare, nisi quod fœminarum insignis admodum id temporis paucitas delectum suppeditaret nullum. Atqui presse agamus et cominus. Phanetem interpretantur veteres solem sive diem; quem dum commemorant noctis conjugium primo petiisse, deinde in ultionem spreti connubii insecutum, nihil aliud quam dierum et noctium vices ostendere volunt. Ad hoc autem quid opus erat introduxisse Phanetem noctis nuptias ambientem, cum perpetua illa eorum successio et mutuus quasi impulsus innato et æterno odio melius adsignificetur; quippe constat sudum et tenebras ab ipso rerum

Ἐξ χάεος δ' Ερεβότε μέλαινά τε νύξ ἐγένοντο. Hanc, quocunque natam, cum adoleverat ad ætatem nuptiis maturam, poscit sibi uxorem Phanes pastor; annuente matre, refragatur illa, negatque se ignoti viri et nusquam visi, moribusque insuper tam longe diversis concubitum inituram. Repulsam Phanes ægre ferens, verso in odium amore, nigellam hanc Telluris filiam per omnes orbis terrarum tractus ad necem sequitur indignabundus. Illa vero quem aman-principio acerrimis inter se dissedisse inimicitiis. Attem sprevit, eum hostem non minus tremit; propterea ne apud ultimas quidem nationes, et disjuncta quam maxime loca, immo ne in ipso sinu parentis satis se tutam rata, ad incestos Erebi fratris amplexus furtim et clanculum se corripit; timore simul gravi soluta, maritumque nacta proculdubio sui similem. Hoc itaque tam venusto conjugum pari Æther et Dies perhibentur editi, ut author est idem, cujus supra mentionem fecimus, Hesiodus.

Νυκτὸς δ' ἀντ ̓ αἰθήρτε και ἡμέρα ἐξεγένοντο,

Ούς τε κεκυσσα μένη Ερέβει φιλότητι μιγεῖσα.

At enim vetant humaniores musæ, ipsa etiam prohibet philosophia diis proxima, ne minus poetis deorum figulis, præsertim Græcanicis, omni ex parte habeamus fidem; nec quisquam iis hoc probro datum putet, quod in re tanti momenti authores videantur vix satis locupletes. Si quis enim eorum aliquantillum deflexerit à vero, id non tam ingeniis eorum assignandum, quibus nihil divinius, quam pravæ et cæcutienti ejus ætatis ignorantiæ, quæ tunc tempestatis pervadebat omnia. Abunde sane laudis hinc sibi adepti sunt, affatim gloriæ, quod homines in sylvis atque montibus dispalatos belluarum ad instar, in unum compulerint locum, et civitates constituerint, quodque omnes disciplinas quotquot hodie traduntur, lepidis fabellarum involucris obvestitas pleni Deo primi docuerint; eritque hoc solum iisdem ad assequendam nominis immortalitatem non ignobile sane subsidium, quod artium scientiam feliciter inchoatam posteris absolvendam reliquerint.

que ego sane noctem credo, suppóvns cognomen hinc solum accepisse, quod Phanetis connubio permiscere se caute recusarit, nec non cogitate; etenim si illum semel in suos admisisset thalamos, extra dubium radiis ejus et impatibili fulgore absumpta vel in nihilum interiisset, vel penitus conflagrasset, sicuti olim invito Jove Amasio arsisse ferunt Semelem. Quapropter huic, non improvida salutis suæ, Erebum prætulit. Unde scitum illud Martialis et perurbanum.

Uxor pessima, pessimus maritus,

Non miror bene convenire vobis.

Nec tacendum existimo, quam formosa et se digna virum auxerit prole, nimirum ærumna, invidia, timore, dolo, fraude, pertinacia, paupertate, miseria, fame, querela, morbo, senectute, pallore, caligine, somno, morte, Charonte, qui ultimo natus est partu; adeo ut hic apprime quadret quod in proverbii consuetudinem venit, kakov KóρAKOÇ KAKÒV ¿ÒV. Cæterum nec desunt qui etiam ætherem et diem itidem Erebo suo Noctem peperisse tradunt. At enim quotusquisque est, non impos mentis, qui sic philosophantem non explodat ac rejiciat tanquam democritica commenta aut nutricularum fabulas proferentem? Ecquam enim veri speciem præ se fert, posse obscuram et fuscam noctem tam venustulum, tam amabilem, tam omnibus gratum acceptumque reddere partum? Qui etiam ut primum conceptus esset, præmaturo impetu erumpens utro matrem enecasset, ipsumque Erebum patrem abegisset protinus, vetulumque coegisset Charontem, ut sub imo Styge nocturnos abderet oculos, et si qua sub inferis lati

roram:

"Η χαίρει θνητῶν μερόπων γένος οὐδέ τις ἐςὶν,
Ος φεύγει τὴν σὴν ὄψιν καδυπέρτερον, οὖσαν
Ηνίκα, τον γλύκυν ὕπνον ἀπό βλεφάρων ἀποσείσης.
Πᾶς δέ βροτός γήθει, πᾶν ἑρπετόν, ἀλλάτε φῦλα
Τετραπόδων, πτηνῶντε, καὶ ἐνναλίων πολυεθνῶν.

Nec mirum utique cum Dies non minus utilitatis adferat quam delectationis, et sola negotiis obeundis accommodata sit; quis enim mortalium lata et immensa maria trajicere sustineret, si desperaret affuturum diem; immo non aliter oceanum navigarent quam Lethen et Acherontem manes, horrendis nimirum undiquaque tenebris obsiti. Unusquisque etiam in suo se contineret gurgustio, haud unquam ausus foras prorepere; adeo ut necesse esset dissui statim humanam societatem. Frustra Venerem exeuntem è mari inchoasset Apelles; frustra Zeuxis Halenam pinxisset, si Nox cæca et obnubila res tam visendas oculis nostris adimeret; tum quoque frustra tellus serpentes multiplici et erratico lapsu vites, frustra decentissimæ proceritatis arbores profunderet, incassum denique gemmis et floribus tanquam stellulis interpoliret se, cœlum exprimere conata; tum demum nobilissimus ille videndi sensus nullis animalibus usui foret; ita prorsus, extincto mundi oculo, deflorescerent omnia et penitus emorerentur; nec sane

bula sunt, ut eo se remigio et velis reciperet. Nec | ab exosis tenebris ad auras reverti; quod demum lux solum apud Orcum non est natus dies, sed ne unquam vel ipsi Plutoni sua caligine longe sit potior, id quidem quidem ibi comparuit; neque potest illuc nisi fatorum in confesso est, quando cœleste regnum toties affectaingratiis vel per minimam intromitti rimulam ; quid! vit, unde scite et verissime Orpheus in hymno ad Auquod etiam diem nocte antiquiorem audeo dicere, eamque mundum recens emersum è Chao diffuso lumine collustrasse, priusquam nox suas egisset vices; nisi crassam illam et immundam caliginem noctem vel ipsi Demogorgoni equæ vam velimus perperam nominare. Ideoque diem Urani filiam natu maximam arbitror, vel filii potius dixeris, quem ille in solatium humanæ gentis et terrorem infernalium deorum procreasse dicitur; ne scilicet, occupante tyrannidem nocte, nulloque inter terras et Tartara discrimine posito, manes et furiæ atque omne illud infame monstrorum genus ad terras usque, deserta Barathri sede, se proreperent, misellique homines densis obvoluti umbris, et quaquaversum occlusi, defunctarum animarum pœnas etiam vivi experirentur. Hactenus, academici, obscuram noctis propaginem atris et profundissimis eruimus tenebris; habebitis ilicet ut se dignam præbuerit natalibus suis, sed si prius diei laudibus impensam dederim opellam meam, quamvis et illa sane omnium laudatorum eloquentiam anteeat. Et certe primo quam omnium animantium stirpi grata sit et desiderabilis, quid opere est vobis exponere; cum vel ipsæ volucres nequeant suum celare gaudium, quin egressæ nidulis, ubi primum diluculavit, aut in verticibus arborum concentu suavissimo deliniant omnia, aut sursum librantes se, et quam possunt prope Solem volitent, redeunti gratulaturæ luci. At primus omnium adventantem Solem triumphat insomnis gallus, et quasi præco quivis, monere videtur ho-huic cladi diu superessent ipsi homines, qui tenebricomines, ut excusso somno prodeant, atque obviam effundant se novam salutatum Auroram: tripudiant in agris capellæ, totumque genus quadrupedum gestit et exultat lætitia. Quinetiam et mosta Clysie totam fere noctem, converso in Orientem vultu, Phœbum præstolata suum, jam arridet et adblanditur appropinquanti amatori. Caltha quoque et Rosa, ne nihil addant communi gaudio, aperientes sinum, odores suos Soli tantum servatos profusè spirant, quibus noctem dedignantur impertiri, claudentes se folliculis suis simulatque vesper appetat; cæterique flores inclinata paulum, et rore languidula erigentes capita quasi præbent se Soli, et tacite rogant ut suis osculis abstergat lacrymulas, quas ejus absentiæ dederant. Ipsa quoque Tellus in adventum Solis cultiori se induit vestitu, nubesque juxta variis chlamydata coloribus, pompa solenni, longoque ordine videntur ancillari surgenti deo. Ad summam, nequid deesset ad ejus dilatandas laudes, huic Persa, huic Libyes, divinos honores decrevere; Rhodienses pariter celeberrimum illum stupendæ magnitudinis colossum, Charetis Lyndii miro extructum artificio, huic sacrarunt; huic itidem hodie Occidentalis Indiæ populi thure cæteroque apparatu sacrificare accepimus. Vos testor, academici, quam jucundum, quam optatum diuque expectatum vobis illucescat mane, utpote quod vos ad mansuetiores musas revocet, à quibus insaturabiles et sitibundos dimiserat ingrata Nox. Testor ultimo Saturnum cœlo deturbatum in Tartara, quam lubens vellet, si modo per Jovem liceret,

sam incolerent terram, cum nihil suppeteret unde victitarent, nihil denique obstaret, quominus in antiquum chaos ruerent omnia. Hisce quidem possit quispiam inexhausto stylo plura adjicere; verum non permitteret ipsa verecunda Dies ut singula persequatur, et proclivi cursu ad occasum præcipitans, nullo modo pateretur immodice laudantem. Jam igitur declinat in vesperam dies, et nocti statim cedet, ne adulta hieme solstitialem contigisse diem facete dicatis. Tantum pace vestra liceat adjungere pauca quæ non possum commode præterire. Meritò igitur poetæ Noctem inferis exsurgere scriptitarunt; cum impossibile plane sit aliunde tot tantaque mala nisi ex eo loco mortalibus invehi. Oborta enim nocte sordescunt et obfuscantur omnia, nec quicquam tunc profecto interest inter Helenam et Canidiam, nihil inter pretiosissimos et viles lapillos, nisi quod gemmarum nonnullæ etiam noctis obscuritatem vincant: huc accedit, quod amœnissima quæque loca tunc quidem horrorem incutiant, qui etiam alto et tristi quodam augetur silentio; siquidem quicquid uspiam est in agris, aut hominum aut ferarum, vel domum, vel ad antra raptim se conferunt; ubi stratis immersi ad aspectus noctis terribiles claudunt oculos. Nullum foris conspicies præterquam fures et laverniones lucifugos, qui cædem anhelantes et rapiuas, insidiantur bonis civium, et noctu solum vagantur, ne detegantur interdiu; quippe dies nullum non indagare solet nefas, haud passura lucem suam istiusmodi flagitiis inquinari; nullum habebis obvium nisi lemures et larvas, et empusas

quas secum Nox comites è locis asportat subterraneis, quæque tota nocte terras in sua ditione esse, sibique cum hominibus communes vendicant. Ideoque opinor noctem auditum nostrum reddidisse solertiorem, ut umbrarum gemitus, bubonum et stygum ululatus, ac rugitus leonum, quos fames evocat; eò citius perstringerent aures, animosque; graviori metu percellerent. Hinc liquidò constat, quam sit ille falsus animi qui noctu homines à timore otiosos esse, Noctemque curas sopire omnes autumat; namque hanc vanam esse et nugatoriam opinionem infœlici norunt experientia, quicunque sceleris cujuspiam conscii sibi fuere ; quos tunc sphinges et harpyiæ, quos tunc gorgones et chimæræ intentatis facibus insequuntur; norunt miseri, qui cum nullus adsit qui subveniat iis et opituletur, nullus qui dulcibus alloquiis dolores leniat, ad bruta saxa irritas jaciunt querelas, subinde exoptantes oriturum diluculum. Idcirco Ovidius poetarum elegantissimus Noctem jure optimo curarum maximam nutricem appellavit. Quod autem eo potissimum tempore fracta et defatigata laboribus diurnis corpora recreemus somno et refocillemus, id numinis beneficium est non noctis munus; sed esto, non est tanti somnus ut ejus ergo noctem in honore habeamus, enimvero cum proficiscimur dormitum, revera tacite fatemur nos imbelles et miseros homines, qui minuta hæc corpuscula ne ad exiguum tempus sine requie sustentare valeamus. Et certe quid aliud est somnus quam mortis imago et simulachrum? hinc Homero mors et somnus gemelli sunt, uno generati conceptu, uno partu editi. Postremò, quod luna cæteraque sidera nocti suas præferant faces, id quoque soli debetur; neque enim habent illa quod transfundant lumen nisi quod ab illo accipiant mutuum. Quis igitur, si non tenebrio, si non effractor, si non aleator, si non inter scortorum greges noctem pernoctare perpetem integrosque dies ronchos efflare solitus, quis inquam nisi talis tam inhonestam, tamque invidiosam causam in se susceperit defendendam? Atque demiror ego ut aspicere audeat solem hunc, et etiam cum communi luce impune frui, quam ingratus vituperat, dignus profecto quem adversis radiorum ictibus veluti Pythonem novum interimat sol; dignus qui Cimmeriis occlusus tenebris longam et perosam vitam transigat; dignus denique cujus oratio somnum moveat auditoribus, ita ut quicquid dixerit non majorem somnio quovis fidem faciat; quique ipse etiam somnolentus, nutantes atque stertentes auditores annuere sibi et plaudere peroranti deceptus putet. Sed nigra video noctis supercilia, et sentio atras insurgere tenebras; recedendum est, ne me nox improvisum opprimat. Vos igitur, auditores, posteaquam nox nihil aliud sit quam obitus, et quasi mors diei, nolite committere ut mors vitæ præponatur; sed causam dignemini meam vestris ornare suffragiis, ita studia vestra fortunent musæ; exaudiatque Aurora musis amica, exaudiat et Phoebus qui cuncta videt auditque, quos habeat in hoc coetu laudis ejus fautores. Dixi.

IN SCHOLIS PUBLICIS.

De Sphærarum Concentu.

Si quis meæ tenuitati locus Academici, post tot hodie, tantosque exauditos oratores, conabor etiam ego jam pro meo modulo exprimere, quam bene velim solenni hujus lucis celebritati, et tanquam procul sequar hodiernum hunc eloquentiæ triumphum. Dum itaque trita illa, et pervulgata dicendi argumenta refugio penitus, et reformido, ad novam aliquam materiem ardue tentandam accendit animum, et statim erigit hujus diei cogitatio, horumque simul quos digna die loquuturos haud injuria suspicabar; quæ duo vel tardo cuivis, et obtuso cæteroquin ingenio stimulos, aut acumen addidisse poterant. Hinc idcirco subiit pauca saltem super illo cœlesti concentu, dilatata (quod aiunt) manu, et ubertate oratoria præfari, de quo mox quasi contracto pugno disceptandum est; habita tamen ratione temporis, quod me jam urget et coarctat. Hæc tamen perinde accipiatis velim auditores, quasi per lusum dicta. Quis enim sanus existimaverit Pythagoram deum illum philosophorum, cujus ad nomen omnes ejus sæculi mortales non sine persancta veneratione assurgebant, quis, inquam, eum existimaverit tam lubricè fundatam opinionem unquam protulisse in medium. Sanè si quam ille sphærarum docuit harmoniam, et circumactos ad modulaminis dulcedinem cœlos, per id sapienter innuere voluit, amicissimos orbium complexus, æquabilesque in eternum ad fixam fati legem conversiones; in hoc certe vel poetas, vel quod idem pene est, divina imitatus oracula, à quibus nihil sacri reconditique mysterii exhibetur in vulgus, nisi aliquo involutum tegumento et vestitu. Hunc secutus est ille Naturæ Matris optimus interpres Plato, dum singulis cœlis orbibus Sirenas quasdam insidere tradidit, quæ mellitissimo cantu deos hominesque mirabundos capiant. Atque hanc deinque conspirationem rerum universam, et consensum amabilem, quem Pythagoras per harmoniam poetico ritu subinduxit, Homerus etiam per auream illam Jovis catenam de cœlo suspensam insigniter appositeque adumbravit. Hinc autem Aristoteles, Pythagoræ, et Platonis æmulus et perpetuus calumniator, ex labefactatis tantorum virorum sententiis viam sternere ad gloriam cupiens, inauditam hanc cœlorum symphoniam, sphærarumque modulos affinxit Pythagoræ. Quod si sic tulisset sive fatum, sive sors, ut tua in me, Pythagora pater, transvolasset anima, haud utique deesset qui te facile assereret, quantumvis gravi jamdiu laborantem infamia. corpora cœlestia, inter perennes illos circuitus, musicos efficiant sonos? Annon æquum tibi videtur Aristoteles? næ ego vix credam intelligentias tuas sedentarium illum rotandi cœli laborem potuisse tot sæculis perpeti, nisi ineffabile illud astrorum melos detinuisset abituras, et modulationes delinimento suasisset moram. Quam si tu cœlo adimas sane mentes illas pulchellas, et ministros deos plane in pistrinum dedis, et ad molas tru

At vero quidni

« 上一頁繼續 »