網頁圖片
PDF
ePub 版

mos.

majestatis vestræ utpote Protestantium principis poten- | pristinum locum atque munus in republica gerenda obtissimi tum pacis inter vos Daniæque regem, et ipsum quoque Protestantium principem præpotentem, non sine nostra opera atque officio benevolentissimo reconciliandæ, quantum in nobis situm est, esse studiosissiVolumus itaque ut internuntio nostro extraordinario, Philippo Meadowes, quo munere ab hac repub. apud majestatem vestram hactenus fungitur, idem omnino munus nostro nunc nomine prorogetur eique adeo his nostris literis potestatem proponendi, agendi, transigendi cum majestate vestra facimus planè eandem quæ ei proximis literis commendatitiis facta est: quicquid ab co transactum nostro nomine atque conclusum erit, id omne ratum nos esse habituros, Deo bene juvante, nostra fide spondemus. Deus ille majestatem vestram quam diutissime conservet, rebus Protestantium columen atque præsidium.

Guil. Lenthall, Prolocutor Parlamenti
Reipub. Angliæ.

Westmonasterio, Maii 15, an. 1659.

Parlamentum Reipub. Angliæ Serenissimo Principi
FREDERICO Daniæ Regi.

Serenissime rex, amice charissime,

CUM voluntate ac nutu summi rerum omnium moderatoris Dei opt. max. factum sit ut nos demùm restituti,

tineamus, placuit imprimis ea de re nec majestatem vestram, utpote vicinum nobis et amicum regem, esse celandam, et quem ex adversis rebus vestris capiamus dolorem simul esse significandum : id quod ex eo studio eaque diligentia nostra facile perspicietis quam ad pacem inter majestatem vestram regemque Sueciæ reconciliandam et adhibemus nunc, et, quoad opus erit, adhi| bebimus. Quapropter internuntio nostro ad serenissimum Suecorum regem extraordinario Philippo Meadowes negotium dedimus, ut majestatem vestram his de rebus nostro deinceps nomine adeat, ea communicet, proponat, agat atque transigat, quæ commissa sibi à nobis et mandata esse ostendet. Quam ei fidem majestas vestra hoc in munere habuerit, eam nobismetipsis habere se credat, rogamus. Deus majestati vestræ ex istis omnibus rerum suarum difficultatibus, in quibus tamen forti et magno animo versatur, felicem lætumque exitum primo quoque tempore concedat.

Guil. Lenthall, prolocutor Parlamenti
Reipub. Angliæ.

Westmonasterio, Maii 15, an. 1659.

SCRIPTUM

DOM. PROTECTORIS REIPUBLICÆ ANGLIE, SCOTIA, HIBERNIÆ, &c.

EX CONSENSU ATQUE SENTENTIA CONCILII SUI EDITUM:

IN QUO HUJUS REIPUBLICÆ CAUSA CONTRA HISPANOS JUSTA ESSE DEMONSTRATUR.

1655.

nostros illic homines usque eo licere sibi arbitrentur, ut qui illas in oras aut tempestate appulsi, aut naufragio cjecti, aliove simili casu delati sunt, eos non ut captivos ad vincula solùm, sed in servitutem etiam redigant, ipsi tamen ruptam sibi pacem etiam in Europa, et gravissimè violatam existiment, si Angli vicissim, paria reddendi, resque suas repetendi causa, quicquam iis in locis contra eos moliuntur.

QUIBUS causis adducti, quasdam insulas in Occiden- | mus, eur Hispani exercere omne genus hostilitatis in tali India, ab Hispanis jam antea occupatos, adorti nuper simus, eas et justas esse et rationi quam maximè consentaneas nemo est quin facile intelligat, qui modò secum reputaverit, quemadmodum rex ille, ejusque subditi erga gentem Anglicanam in illo tractu Americano semper se gesserint; non alium nempe ad modum nisi perpetuò planè hostilem ; qui modus sese gerendi ab ipsis et initium habuit injustissimum, et ab eo tempore contra gentium commune jus, contra fœderum peculiares inter Anglos atque Hispanos leges eadem est prorsùs ratione continuatus.

Fatendum quidem est Anglos, his annis proximis, vel iniqua æquo animo ferè pertulisse, vel se duntaxat defendisse; unde forsitan potest fieri, ut nonnulli de illa nuper in Occidentalem Indiam nostræ classis profectione ita sentiant, quasi de bello à nobis ultrò incœpto atque illato, non quasi de eo, quod re quidem vera ab Hispanis ipsis et primò ortum atque conflatum, et (quanquam hæc respublica, quod in se erat, confirmanda pacis, et commercii iis in locis habendi causa nihil prætermisit) ab iisdem hactenus continuatum summoque studio gestum reperietur: qui quoties oblata sibi occasio est, nullam omnino justam ob causam, nulla injuria lacessiti, occidere, trucidare, imo sedatis nonnunquam animis obtruncare nostros illic homines, quos visum est, bonis etiam atque fortunis direptis, coloniis habitationibusque deletis, navibus, si quas per illa maria offendunt, captis, hostium imò prædonum in numero habere non desinunt. Illius enim nominis opprobrio omnes cujuscunque gentis, præter se solos, afficiunt, qui illa maria navigare audeant. Neque hoc alio jure aut meliore se facere intelligunt, quam Papæ nescio qua donatione nixi, et quod partes quasdam illius occidentalis plagæ ipsi primi omnium scrutati sunt: quo nomine ac titulo novi illius orbis jus omne, ac ditionem universam ad se solos pertinere contendunt: de quo titulo sane quàm absurdo copiosiùs dicendi locus erit, cùm ad expendendas eas causas venie

Verum, etiamsi Hispaniæ regis apud nos legati, Hispanica factione, quæ semper in consilio regis proximi, patrisque ejus plurimum potuit, confisi, siquid Angli hoc in genere fecissent, levissimis de causis querimonias et postulationes iniquas et ridiculas afferre non dubitarint; illi tamen reges, Hispanis licet nimium addicti, suorum subditorum constringi noluerunt manus, ubi Hispani suas esse solvendas existimarunt: imò vim vi propulsare, et Hispanos, qui ad pacem iis in locis servandam perduci nullo modo potuerunt, in hostium numero habere suis permiserunt. Adeò ut anno circiter millesimo sexcentesimo et quadragesimo cum hæc res in concilio regis proximi agitata esset, postularetque Hispanorum legatus ut naves quædam in Americam profecturæ, et in ostio fluminis vela jam facere paratæ prohiberentur, propterea quòd hostilitatis in Hispanos illic exercendæ potestate essent instructæ, simulque ipse jus commercii in Occidentali India habendi postulantibus per consiliarios quosdam regis, ad cam rem constitutos, Anglis denegaret, placuit ut illæ naves institutum iter suum persequerentur, quod et factum est.

Hactenus prædicti reges subditis suis, bellum iis in locis ob rationes suas privatim suscipientibus, non defuerunt: tametsi, propter potentiam Hispanicæ factionis supradicta, publicè, pro eo ac debuerant, et existimatione gentis pristina dignum erat, causam eorum suscipere noluerunt. Et nobis certè contumeliosum æquè et indignum fuisset, quibus largiente Deo, tot naves ad omnem maritimi belli usum ornatæ atque in

structæ in promptu erant, si eas carie potius corrumpi | inde posse facilè evelli. Et quanquam postea pax otiosas domi voluissemus, quam ad ulciscendum Ang-quædam et commercium in Europa fuit (quamvis ejuslorum, quidni etiam dicam, Indorum sanguinem, ab Hispanis tam injustè tam inhumanè totiesque fusum, illis in locis usui esse : quandoquidem "Deus fecit ex uno sanguine totam gentem hominum ut habitaret super universa superficie terræ, definitis præstitutis temporibus, et positis terminis habitationis eorum." Et certè Deus, quocunque id tempore, cujuscunque id manu administrandum sit, tanti sanguinis innocentissimi, tantarum cædium, quibus tot millia Indorum ab Hispanis tam barbarè occisa sunt, tantarum denique injuriarum, quibus illæ gentes miserè sunt ab iisdem vexatæ atque oppressæ, certissimas aliquando pœnas repetiturus est.

Verum ad communem hominum inter se necessitudinem, quæ fraterna sanè est, quæque facit ut gravissimæ et atrocissimæ quorumvis mortalium injuriæ ad reliquos omnes pertinere quodammodò videantur, necesse non est ut recurramus: cum ipsorum hominum nostrorum factæ cædes ac spoliationes satis causæ quamobrem à nobis illa nuper expeditio suscepta sit, satisque justam vindicandi materiam dederint: ut nequid præterea nostrarum in præsentia rationum, ut ne in futurum etiam nostram ipsam sociorumque incolumitatem, eorum præsertim qui orthodoxam religionem colunt, consideremus; ut alias denique causas, quæ illam nobis expeditionem suaserunt, quasque nunc sigillatim enumerare consilium non est, omittamus: cum non causæ singulæ, sed ipsius rei jus atque æquitas declaranda nobis proponatur. Quod ut clarius faciamus, et generatim dicta particulatim explicemus, ad præterita referre oculos paulisper oportebit: quæque inter Anglos atque Hispanos transacta sint, quo statu res eorum utrinque, ad se mutuò quod attinet, fuerint, ex quo et perlustrata primò Occidentalis Indiæ ora, et reformata religio est, strictim percurrere. Quæ duæ res maximæ, cùm eodem ferè tempore accidissent, permagnas ubique conversiones orbis terrarum rebus attulere; ad Anglos præsertim et Hispanos quod spectat, qui diversam ab eo tempore et penè contrariam res suas agendi rationem sccuti sunt. Tametsi enim rex proximus, ejusque pater, adversis fermè totius populi Anglicani studiis atque sententiis, duo fœdera cum Hispanis quoquo modo sarserunt, diversi tamen illi utrorumque sensus ac studia ex diversa religione nata, perpetuæque in Occidentali India controversiæ, et Hispanorum simul, dum suis illic thesauris metuunt, suspiciones de Anglis ab initio conceptæ, cum hujus reipublicæ conatus in assequenda æquis atque honestis conditionibus pace inutiles nuper reddidere, tum præcipuas re vera causas Philippo secundo præbuere, ut, regnante Elizabetha, antiquum illud diuque inviolatum fœdus, quod huic genti cum majoribus ejus, tam Burgundici quam Castellani generis intercesserat, rumperet, et illato illi reginæ bello, nationem hanc totam subigendam sibi proponeret, idque ipsum anno supra millesimum quingentesimo octuagesimoque octavo (dum interea de pace stabilienda agebatur) omni impetu aggrederetur: quod quidem in Anglorum animis necesse est adhuc altè residere, neque

modi nunquam ut Anglorum quisquam suam profiteri religionem in Hispanica ditione, aut sacra Biblia habere domi, ne in navi quidem ausus fuerit) in Occidentali tamen India Hispanus nunquam ex eo tempore, aut pacem esse aut commercium est passus; etiamsi in illo fœdere Henrici octavi regis Angliæ, cum Carolo quinto imperatore anno millesimo quingentesimo quadragesimo secundo de utraque illa re disertis verbis convenisset ; in quo fœdere nominatim pax atque liberum commercium inter utrosque et utrorumque populos per omnem alterutrius ditionem, portus, et territoria quæcunque sancitum est, sine ulla Occidentalis Indiæ exceptione, quamvis illam tunc temporis imperator ille obtineret.

Quod autem ad articulum pacis per universum terrarum orbem colendæ, is quidem articulus in omnibus pacis fœderibus, quæ inter utramque gentem unquam extitere, dilucidè continetur, neque ulla de commercio ullo in fœdere exceptio habetur ante illud anni millesimi sexcentesimi quarti, cum quo fœdus illud postremum anni millesimi sexcentesimi trigesimi hac de re per omnia consentit. In quibus duobus proximis fœderibus, per omnes atque singulos utriusque imperii fines commercium convenit, " Quibus in locis ante bellum" inter Philippum secundum Hispaniæ regem, et Elizabetham Angliæ reginam" fuit commercium juxta et secundum usum et observantiam antiquorum fœderum et tractatuum ante” id tempus initorum.

Hæc ipsa fœderum verba sunt; quæ rem dubiam relinquunt, atque ita rex Jacobus pacem cum Hispanis quoquo modo conficere satis habuit, cùm eandem de pace tractationem resumeret, quæ paulò antè mortem Elizabethæ inchoata fuerat, in qua etiam tractatione suis illa deputatis inter cætera mandaverat, ut de commercio libero in Occidentali India habendo instantèr agerent.

Verum rex Jacobus (qui pacis cum Hispanis facienda admodùm erat cupidus) ita istam clausulam relinquere contentus erat, ut utrique parti eam suo modo interpretandi facultas esset; quanquam si illa verba,

[ocr errors]

usus et observantia antiquorum fœderum et tractatuum," sic intelligenda sunt (ut par est) juxta et secundum id quod jure fieri debuit, non juxta et secundum quod ex parte Hispanorum ad manifestissimam eorum violationem factum est, quæ Anglis querimoniarum, utrisque dissidiorum materia perpetua erat, ex ipsis antiquorum fœderum disertis verbis clarissimum est, per omnem Hispanorum ditionem, quæcunque illa esset, tam commercii quam pacis jus Anglis fuisse.

Cæterùm si antiqua fœdera et pactiones servandi ratio ab eorum manifesta violatione petenda est, habent Hispani obtentum aliquem sic interpretandi illam in postremis fœderibus clausulam, quasi commercium illis in locis exciperet. Et tamen ad dimidiam usque illius temporis partem quod inter supradictum fœdus 1542, et initium belli à Philippo secundo contra Elizabetham suscepti intercessit, quantum ipsis ex rebus gestis intelligi potest, haud minus permitti illis in locis quam prohiberi commercium apparet.

At

posteaquam Hispani commercium omnino recusarunt, à permutandis mercibus ad alternandos ictus ac vulnera deventum est, tam ante bellum inter Philippum et Elizabetham ortum, quam post pacem ab Jacobo rege anno 1604 factam; alteramque ab ejus filio anno 1630, ita tamen ut hinc commercium per Europam non interpellaretur; tametsi nunc primum Hispaniæ rex, post hanc nuper nostrarum rerum retentionem, eorum locorum controversias ad hæc etiam Europæ loca propagandas interpretatus est.

Verùm neque in fœderum interpretatione, neque in jure commercii ex illis fœderibus, aliave ratione habendi insistimus; quasi in iis fundamenta hujus dissidii jacienda necessariò sint, cum id clarissimis atque evidentissimis rationibus nitatur, quod statim planum faciemus. Sunt tamen ejusmodi nonnulla, quæ, etsi bellum iis fundari non ita necesse est, possunt, neque injuria, impedimenta esse sanciendæ pacis, aut instaurandi saltem foederis, in quo ea non conceduntur, vel quæ in prioribus pactis concessa sunt, vel non immeritò expectari queunt. Quod etiam pro responso esse potest ad id quod quæritur, quare, quandoquidem antiqua fœdera cum aliis omnibus populis redintegravimus, idem cum Hispaniæ rege non fecimus; neque continuò nos in conditionibus fœderis dextrum ejus oculum, multoque minùs ambos (quod objicitur) ejus oculos postulasse, si crudelissimæ inquisitioni obnoxii esse, ubi commercium permissum est, noluimus, dandum que nobis commercium institimus, unde, neque per antiqua fœdera, neque communi jure, excludendi sumus. Tametsi enim rex Hispaniæ id sumpsit sibi ut nobis commercii leges finesque præscriberet, Romani pontificis lege quadam fretus, qua is omne commercium cum Turcis, Judæis, aliisque infidelibus vetat,* eoque nomine etiam pacis tempore naves ejus bellicæ aliis etiam in locis præterquam in India Occidentali nostras naves ceperunt et expilarunt, et quanquam simili papæ authoritate ejusque donationis titulo jus in Indos sibi vendicat, perinde quasi sibi jure essent subjecti, etiam illi, qui neque in potestate neque in fide ejus sunt, nos tamen authoritatem ejusmodi nullam neque in papa, neque in Hispaniæ rege agnoscimus, ut possit vel Indis jus libertatis suæ, vel nobis concessum naturæ gentiumque legibus jus versandi cum illis, et commercium habendi adimere, cum iis præsertim, ut supra diximus, qui in potestate ac ditione regis Hispaniæ

non sunt.

Alterum impedimentum renovandi fœderis cum Hispanis manifestum est atque insigne, nec non ejusmodi, ut legatis ac ministris publicis in Hispanicam ditionem vel de amicitia vel de alio quovis inter utram

Gulielmus Stephanus Bristolensis, aliique mercatores aliquot Londinenses anno 1606 et 1607, cùm per oram Mauritaniæ tribus cum navibus commercium cum illis populis haberent, Hispaniæ regis naves, quæ per illa litora prædabantur, eas nactæ in Saphio et Sanctæ Crucis statione, dum in anchoris ibi stabant, diripuerunt; hac sola ratione reddita, "Nolle regem dominum suum cum infidelibus commercium permittere :' quorum damna amplius duobus millibus librarum æstimata sunt.

Hoc constat ex literis parlamenti, prolocutoris manu obsignatis, ad Hispaniæ regem mense Januario 1650, his verbis; "Majestatem tamen vestram rogatam volumus insistimusque, uti justitiæ publicæ tandem satisfiat super cæde Antonii Ascham residentis nostri flagitiosa, eo magis quod post istius modi facinoris auctores merito supplicio affectos, in aulam vestram regiam oratorem nostrum non dubitabimus delegare, ea expositurum quæ non minus majestati vestræ poterunt inservire, quam rei nostræ publicæ. Ex adverso, si nos sanguinem illum tot circumstantiis insignitum inultum pateremur, coram Deo unico liberatore perennique misericordiarum nostrarum fonte, et coram natione Anglicanæ participes nos fore criminis necesse est; Præcipue si alium adhuc Anglum in illud veli

que rempublicam negotio missis, fiduciam omnem incolumitatis præcidat, ubi rex opinionibus ejusmodi obstrictus est, ut per eas legatis et ministris publicis, ne in summo vitæ periculo versentur, incolumitatem à sicariis præstare non possit: quorum jus, ut principum rerumque publicarum usus inter se, et amicitia conservetur, gentium jure semper inviolabile est existimatum, iisque asylis multo sanctius, quorum privilegia (authoritate pontificis et Romanæ ecclesiæ fundata) adhibita hactenus fuere ad eludendam vim legum atque justitiæ, quam exequendam subinde poposcimus in interfectores Dom. Antonii Aschami, qui idcircò missus ab hac republica in Hispaniam fuit, ut usum et amicitiam inter utramque gentem procurarct ac stabiliret. Cujus barbaræ cædis nulla satisfactio, nullum supplicium neque sumptum est, neque impetrari unquam potuit, quamvis à parlamento postularetur, ejusque nomine a concilio status vehementer ac sæpius esset flagitatum. Quod quidem fœderis inter utramque gentem renovandi continuatum hactenus impedimentum atque justissimum fuit, immò verò (pro eo quod ab aliis nationibus factitatum est) justa belli causa censeri potuit.

Quod autem ad controversias in Occidentali India exortas, cum tam in ipsa continente quam in insulis coloniæ nobis quoque sint Americanæ, easque jure non deteriore, immo meliore possideamus quam Hispani suarum ullas obtineant, parique jure ea maria navigare nobis liberum sit, sine ulla tamen causa, nulla prorsus injuria læsi (idque ubi de commercio controversia nulla versata est) tamen perpetuò colonias nostras hostiliter invaserant, nostros homines interfecerunt, naves ceperunt, bona diripuerunt, ædificia stationesque vastarunt, nostros populares captivos in servitutem abduxerunt; atque hæc facere non destiterunt ad illud usque tempus quo hanc nuper ex peditionem contra eos suscepimus. Ob quam causam, contra quàm antehac in hujusmodi occasione fieri consuevit, ubique ferè ditionis Hispanicæ naves nostras negotiatoresque omnes retinuerunt, eorumque bona proscripserunt; adeo ut, sive ad Americam, sive ad Europam oculos convertamus, belli authores ipsi soli existimandi sunt, quæque ex eo cædes atque incommoda sequi poterunt iis omnibus causam ipsi præbuisse.

in

Exempla perpetuæ crudelissimæque hostilitatis in Occidentali India, etiam pacis tempore ab Hispanis in Anglos edita, et ab anno 1604, cum ab Jacobo rege coagmentata pax est, usque dum rursus bellum erupit, et ab ea pace quæ anno 1630, proximè facta est, ad hanc usque diem permulta sunt perque inhumana et cruenta: pauca attulisse satis habebimus.

mus regnum mittere, ubi fas est impune trucidari. Nos vero tanti æstimamus majestatem vestram, ut non facile simus credituri potentiam vestram regiam in ditionibus ipsi subjectis alienæ cuipiam potentiæ subjectam

esse.

1 Navis quædam Ulyssis nomine insignita, cum per oram Guianæ mercaturam faceret, et mercatores ac nautæ adducti fide ac jurejurando Berrei illius loci præfecti, in terram exissent, eorum tamen triginta capti et in custodiam traditi sunt: scribit deinde ad mercatorem præfectus se quidem triginta ex suis nautis cepisse, ideo quod nonnulli exteri, qui mercandi causa illuc appulerant, viginti millibus ducatis ipsum fraudaverant ; quos nuinmos si sibi misisset, remissurum se ei omnes suos juravit, et commercii potestatem facturum. Mercator partim numerato, partim mercium æstimatione optatam ei summam mittit: quam cum præfectus Berreus accepisset, alligatos ad arbores illos homines triginta strangulari jussit, excepto solo chirurgo qui ad sanandum præfecti morbum asservatus est. Hæc redemptio aliis cum damnis ibi datis septem millibus librarum æsti

mata est.

Post factam pacem anno 1605, navis Maria dicta, | ipse crudeliter habitus, et ad triremes missus. Unde

Ambrosio Birch magistro, ad septentrionalem Hispaniolæ oram in Occidentali India mercaturas faciebat; magister, cum à sacerdote quodam patre Joanne, sic enim nominabatur, cum sex sociis, tuti et liberi commercii promissis allectus esset ut in terram videndarum mercium quarundam causa egrederetur, et Hispani duodecim ad Anglicanas merces inspiciendas in navem ascenderent, dum Angli suas merces ostendunt nibil doli metuentes, dante signum ab littore sacerdote, Hispani, educta quisque sica, omnes in navi Anglos jugularunt, præter duos duntaxat qui in mare desiluerunt; cæteri in terra exquisitis cruciatibus necati sunt; magister ipse exutus vestibus et ad arborem alligatus, nudus muscarum morsibus expositus est ; ubi post horas viginti Nigrita quidam, audito hominis ejulatu, accedens, jam antè moribundum lancea transfixit: navis hæc cum mercibus quinque milibus et quadringentis libris æstimata est.

Alia navis, cui nomen Arcuariæ, eodem anno ad Sanctum Dominicum capta est, nautæque omnes interfecti: hæc navis mille trecentis libris æstimata est.

Alia navis dicta Amicitia Londinensis, cum navigio suo, à Lodovico Fajardo, classis regia Hispaniensis navarcho, capta est, navis cum bonis omnibus publicata, mercatores ac nautici in mare demersi, præter unum puerum, qui ad serviendum est servatus: hæc navis cum navigio quinquies mille et quingentis libris æstimata est.

Ex alia navi, cui nomen The Scorn, cum omnes nautæ, Hispanorum dejerationibus confisi, in terram egressi essent, omnes tamen alligati ad arbores et strangulati sunt. Ubi mercatores et navem et bona omnia amiscrunt, mille quingentis libris æstimata.

* Anno 1606 navis, cui nomen Neptunus, ad Tortugam ab Hispanorum navibus prædatoriis capta est, quatuor millibus et trecentis libris æstimata.

Eodem anno navis alia, quæ Alauda nominata est, a Lodovico Fajardo capta, et cum toto onere publicata est; quæ quatuor millibus quingentis et septuaginta libris est æstimata.

† Navis alia, cui nomen Castor et Pollux, ab Hispanis ad Floridam capta est, qui et eam publicarunt, nautasque omnes vel necaverunt, vel in servitute retinuerunt, nihil enim de iis postea est auditum: hæc navis cum suo onere quindecim mille libris æstimata

est.

Anno 1608, navis Plimouthensis Richarda nominata, cujus præfectus erat Henricus Challins, domini Pophami, summi Angliæ justiciarii, Ferdinandi Gorges, ordinis equestris, aliorumque sumptibus instructa, ut Virginiam peteret, ad australem Canariarum insularum partem vi tempestatum delata, cum indè cursum ad destinatam oram tenuisset, sub latitudine 27 graduum in undecim naves Hispanicas ab Sancto Dominico redeuntes fortè incidit; quæ ipsam ceperunt, et quanquam præfectus navis diploma regium protulit, quo se expediret, tamen navis cum bonis publica facta est,

Joannes Davis duo navigia cum omnibus bonis amisit, interfectis eorum omnibus nautis, ad illius navigationis interitum, unde trium millium et quingentarum librarum jacturam fecit.

Alia navis mercatorum quorundam Londinensium, (cujus magister

amplius duo mille et quingentæ libræ sunt amissæ.

Simile quiddam navi alteri, cui nomen The Ayde, factum est a Lodovico Fajardo captæ, obtentu amicitiæ; hæc item cum bonis publicata est, omnesque nautæ ad triremes abducti; ubi nonnulli fustibus ad necem pulsati sunt, quòd remigium recusassent. Quæ navis et bona, Hispanis ipsis æstimantibus, septem millibus librarum æstimata sunt.

Eodem anno navis alia, Anna Gallant appellata, magistro Gulielmo Curry, cum ad Hispaniolam mercaturas faceret, similiter et navis et bona publica facta sunt, omnesque nautæ suspendio necati, assutis unicuique ad ludibrium chartulis, in quibus erat scriptum, "Cur huc venistis?" Hæc navis cum onere octo millibus librarum æstimata est.

Hæc exempla satis ostendunt, cujusmodi nobis pacem Hispani in Occidentali India temporibus Jacobi servarunt; qui rex diligentissimè curavit vel potius pertimuit ne pax cum iis dirimeretur. Ejusmodi hostilia plenè et cruenta vestigia, ab illa etiam proxima pace, quæ anno 1630 confecta est, ad hanc usque diem, persequi licet.

De iis coloniis, quæ, ab hujus nationis nobilibus quibusdam viris, in insulam Catelinam (ab his Providentiæ dictam) et in insulam Tortugam (ab iisdem Associationis dictam) deductæ sunt, primum dicemus. Hæ autem anno circiter 1629, cum essent incolarum et pecorum omnino vacuæ, indicto inter Anglos et Hispanos tunc temporis bello, ab Anglis occupatæ sunt atque possessæ. Sequente anno pace inter utramque gentem facta, cum de iis insulis haudquaquam ab Hispanis in fœdere exciperetur, Carolus rex, non impediri se hac pace arbitratus, suo diplomate, quod et magno sigillo Angliæ signatum erat, supradictam insulam Providentiæ, simul et alias vicinas ditionis esse suæ declaravit; easque nobilibus quibusdam viris eorumque hæredibus possidendas concessit; et sequente anno ad Tortugam usque insulam concessionem illam extendit.

Et quanquam supradicti coloni, ejusdem regis concessione in earum insularum possessionem venerant, eaque concessio jure optimo fundata erat, primum naturæ, eò quòd neque Hispani, neque alii quicunque in eorum locorum possessione essent, deinde belli, quandoquidem belli tempore occupatæ sunt, et in pacis articulis nequaquam exceptæ, unde extingui jus Hispanorum (si quod illic juris habuissent) ipsorum assensu, ex secundo proximi fœderis articulo, sequitur; quanquam etiam neque supradicta colonorum societas, nec suorum quisquam ullo suo facto justam offensionis causam vel Hispaniæ regi, vel Hispanorum cuiquam præbuerat, donec priores ipsi naves nostras atque colonias vi invasissent, et Anglorum haud paucos, incensis etiam eorum ædificiis ac sedibus, interfecissent; Hispani tamen, cum nullam iis in locis pacem servare statuissent, circa 22 Januarii 1632, nulla injuria lacessiti, navem quandam societatis, cui nomen Flos Marinus, ab insula Providentiæ redeuntem, inter Tortugam et

erat Joannes Lock,) a classe Hispanorum ad insulam Tortugam capta est, propterea quod mercaturam fecisset, et arbores cecidisset; ob id navis est publicata, et nauticorum plerique morte multati, reliqui ad triremes damnati: hic quinque millium et trecentarum librarum jactura facta est.

« 上一頁繼續 »