網頁圖片
PDF
ePub 版

apud Marcum a dæmone obsessus tes.

niaci, quia inter ægrotos recensebantur.

Dæmoniacum idcirco curatum

dicitur. Hinc sanati dicuntur dæmo- sanæ mentis oppoverra dicunt Evangelistæ inventum a Gadaræ incolis. Muti dicebantur melancholici, qui loqui detrectabant.

205. Resp. Licet quædam epilepsis indiciis haud absimilia in casu illo speciali animadvertere sit, adjuncta tamen ostendunt veram fuisse dæmoniacam obsessionem. Mutus et surdus erat juvenis, et ita correptus epilepsi, ut eam a dæmone provenire pater plane intelligeret; quod confirmat Evangelista dicens : « Cum vidisset eum, (Jesum) statim spiritus conturbavit illum. >> 2 Fidem patris ut curaretur puer exegit Christus, et comminatus est spiritui immundo, et oratione et jejunio opus esse dixit ut ejiceretur. Hæc certe ostendunt non agi de epilepsis consuetæ curatione, quamvis nil vetet credere epilepsim fuisse cum obsessione conjunctam, et inde ortam. Liquet etiam Christum et Evangelistam dæmonis operam in juvenis afflictione agnovisse quapropter eorum salva veritate ad meram epilepsim naturalem reduci nequit. Præterea singularis ille casus non potest instar omnium haberi, quum plerique sint prorsus dissimiles, nullumque epilepsis præbeant indicium. Quod ad sanationis verbum pertinet, aliquando quidem usurpatur, uti Matthæi duodecimo capite, pάrevor airóv; sed sensus vocis translatus patet ex re de qua agitur, nam dæmoniacus cæcus et surdus dicitur; qui curatus est ita ut loqui et videre posset. Accurate distinguit Christus ægrotorum curationem a dæmonum ejectione : Ασθενοῦντας θεραπεύετε, Saimiria ἐκβάλλετε. 4

206. Objiciunt 2. Amentes et furiosi plane plerique erant qui dæmoniaci habebantur. Hinc nudi circumibant, in sepulchris morabantur, concidebant se lapidibus, ferociebant in transeun

(1) Marc. ix. 17. (2) Ibid. v. 19. (3) v. 22. (4) Matt. x. 8.

207. Resp. Amentiam et furorem ab obsessione dæmoniaca aliquando provenisse haud dubitamus: adfuisse autem perspicua indicia quibus a mera amentia distingueretur pariter nobis persuasum est. Equidem sævi illi homines de monumentis prodeuntes, qui nemini transitum consueverunt permittere, Jesu potentiam adeo experti sunt, ut eum aggredi' haud audentes, clamaverint : « Quid nobis, et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos. »7 Hic profecto dementium non est sermo, sed dæmonum quos Christus ipsa sui præsentia coercebat. Quod licentiam porcos ingrediendi petierint, eosque egerint præcipites, non amentiam, sed nocendi libidinem probat. Recte autem dæmoniaci postquam curati fuerant sane sapere dicuntur, quia antea, dæmone agitante, minus recte sapiebant, quamvis haud prorsus amentes forent. Quod melancholici pro mutis dæmoniacis haberentur ingeniose fingitur, nullo suffragante documento.

208. Objiciunt 5. Inverosimile prorçus est tot homines a dæmone obsessos Christi ætate, nemirem vel rarissimos postea. Ergo dicendum ægrotos, præsertim eos quos furor mentis agitabat, vel singularis affligebat morbus, dæmoniacos tunc habitos fuisse.

209. Resp. Quod dæmoniaci adeo multi fuerint Christi ætate, ex certis Evangelistarum testimoniis patet: nec ideo in quæstionem vocari potest salva eorum auctoritate. Non nostro arbitrio fingenda est hypothesis, quæ cum dictis et rebus gestis plane confligit. Nec nostrum interest reddere rationem cur

(5) Matt. viii. 28. Marc. v. 1.

(6) Marc. v. 15. Luc. viii. 35. (7) Mat. viii. 23.

obsessiones non adeo fuerint frequentes sequioribus sæculis, quamvis in promptu sit, quod scilicet dæmonum potestas Christi adventu coercita sit, et vinculis veluti adstricta : satanas enim mille annos ligatus in Apocalypsi dicitur. Cæterum temere negant Rationalistæ omnes posterioris ætatis obsessiones, quum ex Irenæi, Tertulliani, Cypriani, aliorumque, omni exceptione majorum, testimoniis plurimas extitisse constet. Quod autem ante Christi ætatem dæmoniacæ possessiones frequentes non noscantur, non officit relationi Evangelicæ, quum divinæ sapientiæ congrueret sinere ut majores fierent dæmonum conatus, ad illustriorem Christi triumphum : « In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. >> 2

210. Non corpora tantum obsidere, sed animabus insidiari consuevit dæmon, et quidem longe frequentius, et majori nostri detrimento. Tentationes ejus ægri animi somnia habent Rationalista, nil credere volentes præter id quod oculis subjacet, et rerum noscitur experimento. Cæterum Scripturæ manifesto nos docent satanamı corda aggredi, ut ad peccandum nos illiciat aliquando quidem serpentis instar, insidiantem ut mordeat, aliquando leonis rugientis, vi et potentia hostium manifestorum usum. Hinc Apostolus hortatur: « Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus. » Qua autem ratione nos tentent non est facile expli

(1) Apoc. xx. 2. (2) I. Joann. iii. 8. (3) Eph. vi. 11.

(4) Jacob. i. 14.

(5) Exod. xxii. 18.

VOL. II.

3

[blocks in formation]

211. Dæmones rebus humanis intervenire plurimum olim jactabatur et credebatur, non sine aliquibus ex Scri ptura desumptis exemplis. Qui eorum opem implorabant, ut arcana detegerent, vel detrimentum aliis inferrent, Magiam exercere dicebantur, quod superstitionis genus cultui veri Dei adversum, et in populorum fraudem cessurum, Deo jubente, mortis pœna in veteri lege mulctatum est. 5 Id optimo quidem jure : qui enim in theocratia, qualis erat Judaicæ reipublicæ conditio, quolibet pacto homines a divino cultu abducit, reus fit læsæ majestatis divinæ. Pleraque Europæ regna infestum illud sagarum genus, eadem pœna proposita, eliminare olim studebant: sed quum levissimis ducti rationibus judices magiæ, vel alterius superstitionis affinis, reos damnarent, Fredericus Spee e S. J. opere edito anno 1631 modum tantæ legum severitati adhibendum efficacibus argumentis persuasit. Inde factum ut recentius ipsa magia veluti res ficta a plerisque habeatur ; quamvis gravissimi auctores contendant eam aliquando exerceri dæmonis opera, rarius licet, nec facile credendam. 7 In hanc ut transeamus sententiam, quæ in Scripturis tradita sunt, et quæ sæculorum veluti usu et judicio sunt trita, faciunt. 8 In magnetismo animali, quo quis eorum quæ procul sunt conscius fieri

6

(6) Cautio criminalis, seu de processibus contra sagas, a P. Fred. Spee S. J.

(7) Consule Perrone, Tract. de Deo Crea

tore c. v.

(8) Hay, On Miracles, ch. ii.

6

1

dicitur, spiritu illuc nescio quo pacto se transferente, et uti dicitur, imaginatione operante extra proprium corpus, nullam dæmoniacam operam plerumque interesse suspicamur, sed vel artem quamdam, vel illusionem, quamvis recentissime in hac ipsa regione, plura miraque relata sint, quibus homines acatholici judicio graves adhibuerunt fidem. Superstitio etiam habenda est quæ dicitur pulsatio spiritalis qua scilicet a spiritibus quæruntur arcana per media quædam, mensa impositis manibus vel ea solum

(1) Plerique nunc rejiciunt veluti nugas magnetismi miracula, et Mesmerum celebrem ejus propagatorem, ut circulatorem habent. Alii censent magnetismum obnoxium esse dæmonis

pulsante. Si constiterit de rebus vere gestis, et arcanis patefactis, dæmoniaca opera ad mittenda videtur. Superstitionis genus illud certo habenduni est, quod fatidici cujusque fata vel ex astrorum situ, vel arcanis quibusdam modis annuntiare aggrediantur, temere quidem et falso, ut plurimum, quamvis nonnumquam dæmonis, ut ipsi fingunt, interventu. Dolendum vanam illam artem et superstitionem patronos nancisci plurimos in urbibus præcipuis, et in ipsa religionis ac sæculi clarissima luce.

artibus. Vide Perrone de Vera Rel. c. iii. 189. 194. Item Litteram encyclicam novissime editam, adversus magnetismi abusus, 4 aug. 1856.

TRACTATUS V.

DE CHRISTO DE O.

PRENOTANDA.

1. De Deo antea disseruimus, quatenus se a primordiis mundi hominibus revelavit. Ens unicum et perfectissimum Moses cæterique omnes sacri scriptores nobis colendum docent in quo tamen tres personas, quibus eadem natura sit communis, Patrem, scilicet, Filium, et Spiritum sanctum, christiana fides agnoscit. De hoc mysterio, quod Trinitas dicitur, agemus, si prius de Filii divinitate tractaverimus: quum enim eo in carne manifestato, mysterium illud clarius propositum sit, ea etiam præcipue de causa, ut Redemptoris dignitas et officia innotescerent, rerum ordo et claritas exigere videtur, ut quæ ad ipsum spectant prius discutiantur.

HÆRESUM DE CHRISTO BREVIS RECENSIO.

2. Cerinthus, ipsis christianæ rei exordiis, Jesum a Christo distinguebat, illum dicens filium fabricatoris mundi, quem summo Deo longe inferiorem putabat; Christum vero de superioribus descendisse in Jesum, et impassibilem perseverasse. « Logon autem verum filium Unigeniti >> habebat. 1 « Joannes Domini discipulus, volens per Evangelii annuntiationem auferre eum qui a Cerintho inseminatus erat hominibus errorem,» 2 de Verbo divino T Aoy

(4) Irenæus l. iii. adv. hær. c, xi. (2) Ibidem.

sublimia tradidit. Ebionitæ Jesum merum esse hominem docuerunt. Theodotus, Byzantinus coriarius, anno 190, idem docens, a Victore Episcopo Romano anathemate percussus est. 3

3. Paulus, Samosata oriundus, qui Antiochenæ Ecclesiæ præfectus est, sæculo tertio medio, docuit, Verbum in Jesu habitare, indeque dici Filium, quum antea nulla esset hujus distinctionis in divina natura ratio : videtur scilicet divinam quamdam virtutem Verbi nomine intellexisse. Similia fuerunt Sabellii placita. Antiochena Synodus, an. 265, Pauli errorem damnavit, sicut Alexandrina anno 261 Sabellii dogma. Is videtur fuisse plerisque communis error, quod Jesum merum hominem prædicarent, et divinam in eum descendisse virtutem, qua mire auctus est. Ab hujusmodi placitis abhorruerunt Christi Dei cultores, utpote divinæ ejus naturæ manifesto adversis.

4. Arius, presbyter Alexandrinus, anno circiter 317, veterum hæreticorum errorem nova induit forma: nam Verbum a Jesu non separabat, nec creaturis cæteris æquabat, sed præstantissimum prædicabat Dei opus, ante sæcula productum, quo usus est Deus ut cætera omnia e nihilo educeret. Ei et nomen Dei et cultum tribuere non renuebat, quamvis Summo Deo, Patre scilicet, minori. Venenum hæreseos

(3) Euseb. hist. I. v. c. 28.

hac ratione propinatum plurimi hauserunt, adeo ut ab initio septem presbyteri, et totidem diaconi, ei suffragati sint. Ab Alexandro, suo Episcopo, in synodo damnatus, patronos nactus est Eusebium Nicomediensem aliosque. Nicææ tandem anno 525 habitum est Concilium œcumenicum, in quo 318 Episcopi Symbolum fidei iis auxerunt explicationibus, quæ Christum Jesum Filium Dei ejusdem ac Pater substantiæ, verum Deum de vero Deo declarabant. Opus consubstantialis, quæ vox in Symbolo adhibita est ad omnes Arianorum cavillationes eludendas, iis maxime displicuit; et tot dissidiis dedit ansam, ut etiam ex orthodoxis nonnulli censuerint præstare ut omitteretur. Cæterum qui fraudes hæreticas habuerunt exploratas, in ea magnum veritatis præsidium merito posuerunt, quippe quæ eamdem Patris ac Filii naturam omnino esse enuntiabat, quam discernere cupiebat Arius.

5. Plures ab Arii sectatoribus habitæ sunt synodi, et fidei formulæ editæ, omissa voce Ques. Nonnumquam dogma ipsum Christi divinitatis visi sunt agnoscere, verbis in specie Catholicis usi: sed errorem celare studuerunt. Aetius et Eunomius, Filium Patri similem esse negantes, Anomaorum sectæ principes extiterunt: Acacius, Cæsareæ Episcopus, eum similem dicebat, sed voluntate, potius quam natura Basilius Ancyranus naturæ similitudinem dicitur admisisse, et Semiarianorum antesignanus habetur. Nomen hoc aliquando tributum est aliis Catholice sentientibus, qui a voce O abstinebant, inter quos S. Cyrillus Hierosolymitanus plerumque re

(1) Unitarian Miscellany, vol. i. p. 202.

(2) Ibidem, vol. vi. p. 277. Arianism and Humanitarianism.

(3) << It is not affirmed that this title was given to the second person of the Trinity before he became incarnate; or to suggest the idea of any derivation or extraction before he was made

censetur. Ut invidiam declinarent, sæpius damnarunt Ariani eos qui ultra progressi Verbum in tempore prodiisse, vel non esse Deum affirmabant, quamvis et ipsi id aliis verbis exprimerent. Imperatoris Constantii opera viguit maxime secta Ariana; cujus opera plurimis expulsis Episcopis catholicis, Ariani eorum occuparunt sedes. Extiterunt tamen fortissimi fidei vindices, inter quos Athanasius eminuit. Post turbas quamplurimas, quæ ad sæculum facile durarunt, ne quidem tunc extincta labe, sensim sine sensu cessit error, victrixque mansit yeritas a Patribus Nicænis vindicata.

6. Socinus Christum Deum negans, Arii impietatem resuscitavit; quem aliquatenus imitatus est, eum colendum fatens, utpote præstantissimum, Dei etiam nomine dignatum. Qui recentius Christi divinitatem impugnant, pleraque illa hæreseos pallia abjecerunt, omnemque cultum ei abjudicarunt; quamvis et ipsi divinitatem ejus se agnoscere aliquando profiteantur, eo tamen sensu quod divinitus missus sit, divina quadam indutus virtute; merus alioquin homo, antequam ex Maria nasceretur nullatenus existens. Aliqui quidem Christo aliqualem deferunt cultum; imo sunt qui Arii placita de verbi præexistentia, et præstantia sequuntur. 2 Hinc distinguuntur Ariani et Humanitarii.

1

7. Barnesius commentationibus in Fauli ad Romanos Epistolam plura de Christo Deo inseruit; adjunxit tamen eum Filium designari ex tempore quo humana indutus carne apparuit, et Scripturas prorsus silere de ulla ejus processione antequam homo factus sit.3

flesh. There is no instance in which the appellation is not conferred to express his relation after he assumed human flesh. Of any derivation from God, or emanation from him in eternity, the Scriptures are silent. » Barnes' Notes on Epistle to the Romans, c. I. v. 4.

« 上一頁繼續 »