網頁圖片
PDF
ePub 版

vel interpolator. i Ayıs Verbum a Joanne in Evangelio designatur. Ipse etiam cœlitus data de Christo testimonia a Patre et Spiritu sancto retulit; et voces illas Christi quo unitas naturæ declaratur : « Ego et Pater unum sumus.»> Hæc styli et vocum concordia suam vim habet, ut Joanni versiculus ille tribuatur.

188. Favent igitur versiculo interna indicia et externa argumenta gravissima, ex usu solemni Latinorum et Græcorum, sicut et ex Africana recensione seu versione antiquissima, et aliis capitibus, quæ recensuimus, derivata.

CAPUT V.

DE PROCESSIONIBUS DIVINIS.

189. Processio, uti jam diximus, est origo, seu emanatio unius personæ divinæ ab alia, seu a duabus aliis: ita tamen ut persona procedens extra naturam divinam non exeat; est enim communis eadem omnibus natura. Immanens idcirco processio nuncupatur, quia manet in divina essentia, juxta illud Christi : « Pater in me est, et ego in Patre. » Pater qui a nemine procedit « fons supersubstantialis Deitatis» 2 ab antiquo scriptore, qui diu Dionysius Areopagita habitus est, nuncupatur. Duæ tantum in Deo processiones sunt, Filii scilicet a Patre, Spiritus sancti a Patre et Filio. Eterna hæ sunt, substantiales, et necessaria. Metaphysicæ etiam dicuntur, eo quod nullam inducant mutationem, subjectionemve nec enim persona procedens altera est ullatenus inferior. 190. Generationis nomine designatur

(1) Joan. x. 38.

(2) L. de divinis nominibus c. 2. Scriptor hic, floruit sæculo sexto ineunte. Nomen non fraude, sed quod Dionysii sapientiam imitari sibi proposuerit, adeptus est, judice Gorres.

[blocks in formation]

191. Processio simpliciter vocatur origo Spiritus sancti. « Distinguere inter illam generationem, et hanc processionem,» ait Augustinus, << nescio, non valeo, non sufficio. » Idem fatetur Joannes Damascenus : « Generationem inter et processionem discrimen intercedere edocti sumus: cæterum quis sit hujus distinctionis modus, prorsus nescimus. >> 6 Aquinas aliquid explicationis causa proferre audet: «< Verosimilis ratio cur Verbum dicatur et sit genitum, potius quam Spiritus sanctus, est quia Verbum procedit per intellectum, qui præcise quatenus est intellectus perfectissimus vim habet producendi terminum similem in natura : e contra Spiritus sanctus procedit per voluntatem, quæ sumpta præcise qua tenus est voluntas perfectissima parem vim non habet. » 7

Controversiæ de Spiritus sancti processione relatio.

192. De Spiritus sancti processione magna exarsit controversia Græcos inter et Latinos. Eum a Patre procedere in confesso apud omnes est : id enim Christus clarissimis verbis docuit, 8 et Concilium Constantinopolitanum I. agnovit, Symbolo sic recitato : « Qui ex Patre procedit. » Synodus Caleciensis anno 447, Toletana III. anno 589, et IV. anno 633, et XI. anno 675, in fidei professione agnoverunt Spiritum

(3) Orat. xxxv. (4) Basil. hom. xxix. (5) L. ii. contra Maximin. c. xiv. (6) L. i. de fide orthodox. c. 8. (7) 1. p. q. 27. art. 2. (8) Joan. xv. 26.

sanctum etiam a Filio procedere, sed nihil Symbolo addiderunt. Contigit deinceps ut adderentur voces : « Filioque, » quod ægre tulerunt Græci. Anno 767 in Concilio Gentiliacensi prope Parisios, Constantini Copronymi legati cum Episcopis Gallis ea de re disputarunt. Anno 809 sanxit Concilium Aquisgranense additionem earum vocum, quam tamen improbavit Leo III. Antea eamdem improbaverat Joannes VIII. non tamen quod Spiritum sanctum a Filio procedere negaret: nam legatis Græcis dixit Leo « posse utrumque fieri,» 1 seu utraque ratione cani Symbolum; sed quod additio periculum dissidiorum afferret, et a supremo tribunali haud manaverit. Huic acquieverunt postea Pontifices, adeo ut ante sæculum elapsum Photius Nicolao I. id criminis loco objecerit. 2

193. Schisma a Photio, Constantinopolitana sedis invasore, coeptum, et postea sedatum, renovavit undecimo sæculo Michael Cærularius, eamdem inter alias prætexens rationes. Redierunt Græci ad unitatem anno 1274 Concilio Lugdunensi; sed deinceps iterum lapsi, anno 1439 pacem in Concilio Florentino iterum inierunt, huic definitioni subscribentes : « Definimus quod Spiritus sanctus ex Patre et Filio æternaliter est, et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex Patre simul et ex Filio, et ex utroque æternaliter tamquam ab unico principio, et unica spiratione procedit. ».. « Definimus insuper explicationem verborum illorum «< Filioque » veritatis declarandæ gratia, et imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter

(1) T. ii. Conc. Gall. p. 256.

[ocr errors]

Symbolo fuisse appositam. » Dolendum Græcos, Marco Ephesino suadente, brevi in schisma prolapsos, quod adhuc durat.

6

194. Quum hæc apud nos non agitetur controversia, 3 satis erit aliqua. recitare Catholici dogmatis documenta, et difficultates præcipuas breviter diluere. Filius se missurum Spiritum sanctum sæpius dixit, quæ ratio loquendi in divinis originem indicat : << Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre: » « mittam eum ad vos. » 5 De iis quæ Filii sunt accepturus dicitur, quod originem etiam denotat: « Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quæ habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. » Sæpius etiam dicitur Spiritus Filii, utique quia de Filio procedit. « Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire Bithy. niam, et non permisit eos Spiritus Jesu. »7 « Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. » 8 Patres, etiam Græci, processionem a Filio satis clare agnoverunt. S. Basilius << Dignitate secundum esse a Filio, ut qui ab illo esse habeat, et ab ipso accipiat, et annuntiet nobis, et omnino ex illa causa pendeat pietatis sermo tradit. »9 S. Epiphanius : « Jam vero cum Christus ex Patre credatur Deus ex Deo, et Spiritus ex Christo, sive ab ambobus; ut Christus his verbis asserit : « Qui a Patre procedit; » et, «< Hic de meo accipiet. » 10 Spiritus sanctus igitur, juxta Epiphanium, ab ambobus ap μprépar est. Id iterum dicit, et propugnat paulo inferius. S. Cyrillus Alexandrinus :

Confession of Faith. ch. ii. § iii. Methodista,

(2) In epistola encyclica cit. a Petavio de Tri- Baptistæ, pro more, illos hosque imitantur. nitate 1. vii. c. iii. § iii.

(3) Episcopales palam nobis hac in re assentiuntur: « The Holy Ghost, proceeding from the Father and the Son, is of one substance, Majesty and Glory, with the Father and the Son very and eternal God.» Art. vi. Concinunt Presbyteriani

(4) Joan. xv. 26. (5) Ibid. xvi. 7.

(6) Ibid. xvi. 44. (7) Act. xvi. 7. (8) Gal. iv. 6.

(9) L. iii. contra Eunomium.

(10) In Anchorato No. 67. No. 71. Vide et hær. lxxiv.

<< Quamvis enim Spiritus in substantia propria sit, quatenùs Spiritus est, et non Filius est tamen ab ipso non alienus. Profunditur autem ab ipso, non minus profecto quam ex Deo et Patre. » 1

195. Alia plurima Græcorum et Latinorum Patrum testimonia apud Petavium videre est. 2 Id insuper animadvertendum nonnullos dicere Spiritum procedere ex Patre per Filium. Sic Cyrillus Alexandrinus: ἅγιον δέ πνεῦμα προσερεῖς τὸ ἐκ θεα πατρὸς δι' ὑια προχεόμενον Quoixs « Sanctum vero Spiritum appellabis, qui ex Deo Patre per Filium naturaliter profunditur. >> 3 Jam vero nulla est ratio cur per Filium Spiritus dicatur procedere, nisi Filius, una cum Patre, illius principium sit.

196. Quod Scriptura dicat cum a Patre procedere, non dicat pariter, eadem verborum formula, eum procedere a Filio, non obstat; nam aliis verbis idem dicit: nempe, eum a Filio mitti, de eo quod est Filii accipere, et Filii esse Spiritum.

197. Quod ad Symbolum Constantinopolitanum attinet, merito adjectum est Spiritum sanctum a Patre procedere, ut ejus divina natura vindicaretur contra Macedonii impietatem. De ejus processione a Filio nihil dictum, quum Macedonius eum a Filio creatum assereret quapropter ambiguitatem voces de processione a Filio pati poterant, et hæresi favere.

198. Concilium quidem Ephesinum statuit « alteram fidem nemini licere proferre, vel conscribere, ac componere, præter eam quæ definita est a sanctis Patribus Nicææ congregatis cum sancto Spiritu; » modum imponere volens novis fidei formulis, sub

(1) Ep. ad Nestorium.

(2) L. vii. de Trinitate c. iii. (3) L. ii. dialog. (4) Vide Petavium de Trinitate 1. vii. c. xvi. (5) Concilii hoc decretum in medium afferre consueverunt Protestantes, ut articulos Triden

quibus hæresis latere facile potuit: sed hominibus singulis, non Conciliis, vel Ecclesiæ lex illa est imposita; eadem scilicet est semper Conciliis œcumenicis et Pontificibus summis auctoritas, quæ Nicæno et Constantinopolitano primo fuit, fidei dogmata antiquitus tradita pleniori Symboli explicatione contra hæreses novas vindicandi et tuendi. 5

CAPUT VI.

DE VOCIBUS THEOLOGICIS.

199. De vocibus pluribus, quas passim Theologi usurpare consueverunt, de hoc mysterio tractantes, jam diximus; quædam supersunt explicandæ.

200. Relatio, in divinis, est ordo, seu respectus, unius personæ ad alteram. Aliæ sunt communes tribus personis, uti sunt identitas, æqualitas : aliæ personales, quæ scilicet ex processionibus oriuntur. Quatuor numero hæ sunt paternitas, scilicet, filiatio, spiratio activa, et spiratio passiva. Paternitas est relatio Patris gignentis ad Filium quem gignit : Filiatio est relatio geniti ad genitorem : Spiratio activa est relatio Patris et Filii ad Spiritum sanctum, quem ambo, instar unici principii, spirando producunt: Spiratio passiva est relatio Spiritus sancti ad Patrem et Filium. Relationes hæ reales sunt, secus nulla esset personarum distinctio. Cæterum celebre est axioma Anselmi : « Omnia in divinis sunt unum et idem, uhi non obviat relationis oppositio.

[ocr errors]

201. Circumincessio, Græce πрXwpσs, dici solet de mutua personarum divinarum in se invicem existentia, vi

tinos rejiciant ipsi tamen novas condiderunt fidei professiones, et plurimos excogitaverunt articulos de quibus silet vetus Symbolum. Nobiscum insuper profitentur Spiritum sanctum a Patre Filioque procedere.

164

TRACT. VI. DE SS. TRINIT. CAP. VI. DE VOCIBUS theol.

scilicet naturæ unitatis : « Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?» Hinc S. Fulgentius : « Totus est Pater in Filio et Spiritu sancto, totus Filius in Patre et Spiritu sancto, et totus Spiritus sanctus in Patre et Filio. » 2

202. Missio de divinis personis prædicatur, habita ratione processionis, et relationis alicujus ad creaturas. De Patre igitur numquam dicitur, quia a nemine procedit; de Filio autem sæpe, sicut et de Spiritu sancto.

203. Nomina propria ea sunt quibus personæ distinguuntur: Pater, scilicet, Filius, et Spiritus sanctus. Appropriata nomina ea sunt quæ omnibus licet conveniant, uni alterive plerumque tribuuntur. Sic prima persona Pater noster et Creator præsertim dicitur.

[blocks in formation]

cavendum ne a recepta et Ecclesia probata ratione loquendi recedatur: facile enim error obrepere posset. Unum recte dicuntur tres personæ, sed non unus. Unica et singularis Dei essentia dicenda non est, ne personæ plures negari videantur. Nec persona dicendæ sunt unitæ vel conjunctæ, ne compositionis notio subsit. Ea de causa multiplex vel triplex essentia non est nuncupanda; sed usus habet ut Deus trinus dicatur, ob tres in una essentia personas, unde et Trinitatis nomen. Pater alius est a Filio, non aliud, diversa quidem persona, sed eamdem habens essentiam.

206. Nomina absoluta concreta substantiva singulari tantum numero usurpanda sunt unus igitur est Deus, unus Dominus: sed adjectiva afficiunt personam, ideoque plurali numero dici possunt. Absoluta concreta aliquando referuntur ad essentiam : << Deus fecit mundum. » 5 Aliquando respiciunt personam aliquam divinam, præsertim Patrem: «Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. >>

6

Hæc dixisse sufficiat de altissimo mysterio, quod adorare potius quam scrutari præstat.

(4) Vide Aug. tract. xxxvi. in Joan. n. 9. (5) Act. xvii. 24.

(6) Joan. iii. 16.

TRACTATUS VII.

DE REDEMPTORE.

PRENOTANDA.

1. Plura de Messia tradidimus in tractatu de Revelatione, quibus multa adjecimus de Christo Deo disserentes: attamen plura supersunt dicenda, ut quæ in hominum salutem perfecit, intelligantur. Eum Salvatorem et Redemptorem, qui genus humanum inleritu liberavit, christiana agnoscit Ecclesia, peccatum sua morte expiatum et deletum prædicans: eumque, ab initio prædictum, fide. et spe quotquot vixerunt justi amplexos fuisse docet. Rationalistæ autem, qui plerique prophetiam, et totum Redemptionis mysterium exsibilant, nullam hujusmodi spem veteribus hominibus fuisse contendunt. Sunt qui dicunt apud Judæos post imperii Israelitici in duo regna divisionem, et varias clades, ortam esse opinionem spemque de theocratiæ instauratore egregio aliquo e Davidis stirpe, qui regno antiquum restitueret splendorem, oriundo. Cæterum negant eum divinitus promissum, vel in salutem hominum missum. Judæi plerique eum temporalem ducem et liberatorem, etiam Christi Jesu tempore, venturum sperabant, quin de spiritualibus bonis satis cogitarent. Attamen non omnis horum notio evanuerat; nam apud Samaritanos ipsos Pentateucho tantum utentes, expectabatur totius veritatis magister, imo et mundi Salva

(1) Joan. iv. 42.

tor. Spem autem venturi Messiæ foverunt constanter Judæi: nec nisi no vissime aliquis eorum scriptor eam abjecit, de singulari aliquo duce ne gans esse promissionem, sed de libertatis vindicibus identidem suscitandis. Nostrum igitur est Redemptorem ostendere promissum fuisse, qui, diaboli solutis operibus, veritatis magister, et salutis dux generi foret humano.

CAPUT I.

DE REDEMPTORIS EXPECTATIONE.

Propositio.

Redemptor homini lapso promissus est, et cultorum Dei expectatione perpetuo celebratus.

>>

2

2. Probatur ex Scripturis. Geneseos tertio capite Deus serpentem dicitur allocutus: « Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Serpentis voce designari non animal tantummodo, sed dæmonem potius, qui ejus opera usus est, colligitur ex ipsa tentationis narratione, qua exhibetur loquens, suadensque Evæ ut divinum mandatum violet: nec enim animal id suasisse existimandum est. Apocalypsis nullum dubitandi locum relinquit : « Projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui voca

(2) Vers. 15.

« 上一頁繼續 »