網頁圖片
PDF
ePub 版

ubique erat colebatur enim deorum usurpatum est, imo et de prophetis, judicibus, et sacerdotibus; ' de homine aliquando singulari numero dictum;, Fortis, Omnipotens.

hominumque Pater, ita ut plerique dii sensu minus proprio dicerentur. Jam vero toto fere orbe unius Dei cultus viget, adeo ut vix necesse sit eum argumentis suadere : « Non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : cognosce Dominum, quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eo

[blocks in formation]

9. Essentia divina in ipsa existendi necessitate haud immerito ponitur. Moysi enim postulanti a quo se missum diceret, respondit Angelus, Dei gerens personam: « EGO SUM QUI SUM. »N 'N N. Sie dices filiis Israel: QUI EST, misit me ad vos. » 3

. Ea igitur habenda est Dei notio aptissima, quod a se ipso sit, vi suæ naturæ et essentiæ. Cætera omnia ex voluntate ipsius esse cœperunt; ipse semper et necessario est, adeo ut nihil esse potuerit nisi ipse esset : « quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. » Accurate idcirco dicit S. Joannes Damascenus « Videtur inter Dei nomina primas tenere QUI EST totum enim in seipso comprehendens, habet ipsum esse, velut quoddam essentiæ pelagus, infinitum et interminatum. » 5 Vivere pari ratione dicitur, quippe ipse vitæ fons est « Vivo ego, dicit Dominus. »>

[ocr errors][merged small][merged small]

6

CAPUT II.

DE DIVINIS PERFECTIONIBUS.

9

10

11. Infinita Numinis perfectio, quæ ex ipsa existendi necessitate consequitur, passim in Scripturis prædicatur: « Magnus est, et non habet finem: excelsus et immensus. >> <<< Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. >> Infinitas autem concipi nequit, nisi tamquam negatio limitis in essentia divina." Spinosa, Judæus, Amstelodamensis, sæculo decimo septimo medio docuit rerum universitatem esse Deum, Eleaticorum Philosophorum cum Xenophane dogmate resuscitato. Pantheismus vocatus est, eo quod Dei nomine omnia recensentur, proinde ac si tota rerum congeries divina foret substantia. Schelling aliique inter Germanos idem dogmatis monstrum variis rationibus foverunt. Infinitheismus apud aliquos audit : autotheismus etiam, quum Deus non sit nisi ego absolutum et individuale seu personale sublimatum. Sansimoniani, qui in Galliis ante paucos annos erti sunt, progressum humani generis ad perfectionem status socialis prætexentes, Deum nonnisi nomine tenus agnoscunt, eum a rerum universitate haud distinguentes.12 Socinus Pantheismi notatus est, sed Unitarii hodierni divinas perfectiones celebrant. 13

glorieux, incommunicable, ineffable, ignoré de la multitude. » Fénelon, de l'existence de Dieu II. p. ch. v. (6) Jer. xxii. 24. (7) Act. xvii. 23

(8) Joan. v. 26. (9) Baruch iii. 25. (10) Ps. cxliv. 3. (11) Suarez l. ii. de Deo c. i. (12) Vide Perrone Tract. de Deo, p. ii. c. i. n. 237. (13) « Our reason tells us that there can be but one God, one infinitely perfect Being. » Unitarian

2

12. Quot absurdis scateat Pantheismus luculenter ostendit Samuel Clarke. Equidem qui omnia Deum esse dicit, quem voce fatetur, reipsa negat: nam rerum perpetuæ vices ostendunt eas non esse necessarias, vel perfectas, earumque discordia obstat ne eadem habcantur substantia. Gratis omnino, et contra ipsam rerum evidentiam, infinita fingitur causarum series, et toti rerum congeriei intellectus tribuitur, quo pleræque carent. Ens igitur necessarium et sapiens, a quo cætera condita sunt et reguntur, ab illis distinguatur necesse est. Deus quidem «< ipse est in omnibus» vel si placeat τὸ παν εστι αυτός, « ipse est omne, >> quia nihil nisi eo volente existit, «< in sermone ejus composita sunt omnia; » 3 « ipse enim omnipotens super omnia opera sua. »> Ob rerum originem, et conservationem « ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.» Ipsius enim et genus sumus. Hæc ostendunt nos vitam et motum ab ipso derivare, nec tamen divinam substantiam nos esse. Omnia igitur a Deo ortum habuerunt, et pendent; nec ulla perfectio in rebus creatis reperitur, quæ eminentiori quodam modo in ipso non sit; non tamen ea qua sese exhibet in creaturis forma: 7 hæc enim Ens summum dedecet. Accurate pro more Angelicus Doctor: « Cum ergo Deus sit prima causa effectiva rerum, oportet omnium rerum perfectiones præexistere in Deo, secundum eminentiorem modum. >>> 8

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

13. Divinæ perfectiones mentis no stræ cogitatu recte distinguuntur; ju stitia enim alia ratione concipitur ac misericordia sed quum Dei essentia simplicissima sit, nam (( Spiritus est

Miscellany, vol. i. p. 12. « His attributes are infinite. » p. 160. (1) Eccl. xliii. 29.

(3) Grotius legebat aurs « omne est ipsius. » (3) Eccli. xliii. 28. (4) Ibidem v. 30.

(5) Rom. xi. v. ult. (6) Act. xvii. 28.

Deus, » nulla inter ipsas realis existit distinctio. Gilberti Porrhetani Episcopi errores hac in re, curante sancto Bernardo, in Concilio Rhemensi damnati sunt, quos facunde pro more refutavit : « Recedant a nobis, carissimi, recedant novelli, non dialectici, sed hæretici, qui magnitudinem, qua magnus est Deus, et item bonitatem qua bonus; sed et sapientiam, qua sapiens; et justitiam, qua justus; postremo divinitatem, qua Deus est, Deum non esse impiissime disputant. 10 Scholarum disceptationes prætermittere juvat, quum dogmata propugnare nostrum sit.

[ocr errors]

14. Spiritualis Dei natura ex supra allato testimonio Christi liquet, cui consonat Apostolus: « Dominus autem Spiritus est. » 11 Utroque loco ea vocum vis manifesto est ut Spiritus strictissimo sensu accipiatur : quod et ratio comprobat; repugnat enim ut Ens necessarium et æternum, quod sibi est ratio sufficiens existendi, ulla ratione compositum habeatur. Hinc Irenæus, recensitis Gnosticorum de Deo figmentis, quibus variæ ex ipso emissiones cogitabantur, eique humani tribuebantur affectus, animadvertit : « Si autem Scripturas cognovissent, et a veritate docti essent, scirent utique quoniam non sit Deus, quemadmodum homines; et non sic cogitationes ejus, quomodo cogitationes hominum. Multum enim distat omnium Pater ab his quæ proveniunt hominibus affectionibus et passionibus, et simplex et non compositus, et similimembrius, uciónwaer et totus ipse sibimetipsi similis, et æqualis est totus, cum sit sensus et totus spiritus. » 12

15. Quæ in Scripturis de Deo, hu

Scholarum usum. (8) Sum. 1. p. qu. iv. Art. II. (9) Joan. iv. 24.

(10) S. Bern. Serm. 80 in Cant. n. 6.

(14) II. Cor. iii. 17.

(12) L. II. adv. hær. c. xvi. Tullius ipse dixit:

(7) Eminenter non tamen formaliter, juxta «Nec vero Deus ipse alio modo intelligi potest.

mano modo,dicuntur, per poяader, nonnullis præbuerunt occasionem ei corpus tribuendi; cujus ad exemplar corpus humanum conditum cogitarunt, sæculo quarto, monachi quidam Ægyptii, Anthropomorphite idcirco dicti, Audiani vero a S. Epiphanio, ab Audio quodam in Mesopotamia. Cæterum ex iis quæ Moses jussit de imagine nulla Numinis sculpenda (non enim quidquam viderant quando in Sinai monte lex est tradita), liquet Dei naturam non esse cuilibet rei creatæ similem, vel sensibus subjectam. 1 Quod igitur ad ejus imaginem homo sit conditus, de anima intelligendum est, quæ Deo assimilatur aliquatenus, spiritali natura, intellectu, et libero arbitrio, sicut etiam principatu illo quem in animantia exercet « Excellit autem homo omnia animalia, quantum ad rationem et intellectum; unde secundum intellectum et rationem, quæ sunt incorporea, homo est ad imaginem Dei. » 2 Oculi autem tribuuntur Deo, ut scientiam qua omnia scrutatur perspectam habeamus; aures etiam parem ob rationem, et ut voluntas ejus in famulorum suorum preces proclivis exhibeatur ; manus sunt creationis et adjutorii divini symbolum : brachium potentiam ejus denotat, pedes majestatem ejus, et supremum in res omnes dominium. Mirum est Rationalistas a placitis Anthropomorphitarum non abhorrere. Rosenmüller ipse non veretur quærere: « Quam autem Numinis formam ac speciem effingunt homines, præterquam suam? » Optime Augustinus : « Cogitatio quippe turpiter vana est, quæ opinatur Deum mem

3

nisi mens soluta quædam et libera segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens, ipsaque prædita motu sempiterno. » Tusc. qu. l. i. c. xxvii.

(1) Deut. iv. 43. Isaiæ xl. 18. Rom. i. 23.

(2) D. Thom. Sum. 1. p. qu. iii. art. I. Ad secundum.

brorum corporalium lineamentis circumscribi atque finiri. »

9

7

8

4

5

16. Invisibilis Deus in Scripturis prædicatur, utpote simplicissimus spiritus: « Regi sæculorum immortali et invisibili, soli Deo honor et gloria. » Et alibi : « Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. » 6 Christus etiam ait : « Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hie vidit Patrem. >> Quæ igitur de Deo viso in Scripturis veteribus narrantur, de Angelo vices ejus gerente intelligenda videntur. Re quidem vera Osee Angelum designat, quem Deum vocavit Moyses, illum, scilicet, qui cum Jacob luctatus est; et Stephanus Angelum 10 vocat illum ipsum qui se ENS definivit 14 << Apparuit illi in deserto montis Sina Angelus dicens: Ego sum Deus patrum tuorum. » Mira quidem familiaritas exhibetur : « Ore enim ad os loquor ei, et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. »12 Hæc indicant Moysi objectam fuisse speciem quamdam, et claras fuisse revelationes, iis quæ per somnia vel mentis visiones fiebant longe manifestiores: sed alia testimonia suadent non ipsum Deum visum. «< Moyses, » inquit Augustinus, « vidit nubem, Angelum; vidit ignem; omnis illa creatura est: typum Domini sui gerebat, non ipsius Domini præsentiam exhibebat. » 13 Quod autem Justinus aliique Patres Filium visum Patriarchis censuerint, per Angelum cjus personam gerentem contigisse censendum est: ipse enim invisibilis æque ac Pater fuit, antequam humanam naturam assumpserit.

(5) Scholia in Gen. i. 26. Laudat etiam Heyne, Gabler., et Schott.

(4) L. xii. de Trin. c. 7. (5) I Tim. i. 17.
(6) Ib. vi. 16. (7) Joan. vi. 45. (8) Osee xii. 3.
(9) Gen. xxxii. 30. (10) Act. vii. 50.
41) Exod. iii. 14. (12) Num. xii. 8.
(15) Tract. iii. in Joan.

initii et nullius finis ? » 6 Pulchre etiam Boetius: «Eternitas est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio: »> 7

1

17. Incomprehensibilis etiam Deus est, quippe quem, utpote infinitum, nullus creatus intellectus cogitatu totum complecti potest : « Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. >> Hinc monemur ne temere scrutando ejus profunda pereamus : « Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. » 2 Nequidem Sancti in cœlo Deum penitus comprehendunt, quamvis intimius eum videant, ideoque cognoscere eum dicantur ea ratione qua et cognoscuntur, sed non eodem perfectionis gradu. Hinc Augustini de Roma sequens propositio in Concilio Basileensi damnata est : « Anima Christi videt Deum tam clare et intense, quantum clare et intense Deus videt seipsum. » Multo minus dici potest beatos homines Deum ita clare et intense videre. Est igitur incomprehensibilis, uti Concilium Lateranense iv. in fidei expositione professum est.

3

18. Deum æternum esse, absque initio, vel fine, constat : « Ego Dominus, primus et novissimus ego sum. » Equidem Ens necessarium initio et fine careat oportet. Quamvis autem æternitas mentis nostræ aciem effugiat, ipsa tamen ratio suadet ens aliquod semper extitisse; secus nulla ratione concipi potest quomodo aliquod ens unquam e nihilo prodire potuisset. * Seriem quamdam infinitam excogitare placuit Spinosæ aliisque; sed rationi figmentum hujusmodi repugnat, et ad unum aliquod ens, a quo cætera orta sunt, necessario deveniendum est. 5 Jure igitur Tertullianus : « Quis alius Dei census quam æternitas ? quis alius eternitatis status, quam semper fuisse, et futurum esse, ex prærogativa nullius

[blocks in formation]

9

19. Immensus prædicatur Deus, quippe qui totam plenitudinem essentiæ habet, et nullo limite EST: « Magnus est et non habet finem; excelsus et immensus. » 8 Quamvis autem loco non contineatur, non tamen instar corporis per spatia diffunditur, sed totus ubique EST: quum « Non longe sit ab unoquoque nostrum in ipso enim vivimus, movemur, et sumus. » «< Numquid non cœlum et terram ego impleo, dicit Dominus? » 10 Psaltes clamat: « Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in cœlum, tu illic es si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris : etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. »>

11

20. Quod Deus ubique sit totus, Patres passim tradunt. Sic Chrysostomus in Psaltis verba: « Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in cœlo, et in terra? » animadvertit : « Ostendens illum ubique esse, illic et hic; non enim tamquam aliquis in cœlo conclusus eminus videt, quæ sunt in terra, sed ubique præsens, et omnibus assistens. >> 12 Augustinus autem monet non instar corporis Deum esse diffusum : « sed est in solo cœlo totus, et in sola terra totus, et nullo contentus loco, sed in seipso ubique totus. >> 13 Suffragatur ratio: quum enim ens sit necessarium, semper et ubique est sibi existendi causa; si alicubi deesse posset, posset

(7) De consol. 1. v. prosa 6.

(8) Baruch iii. 25. (9) Act. xvii. 27. (10) Jer. xxiii. 24. (11) Ps. cxxxviii. 7. (12) In Ps. cxii (13) Ep. 187, ad Dardanum,c. 4. n. 14, tom. II.

et non esse, nec enim fingi potest causa cur in loco aliquo præ alio foret. Quod autem cœli coelorum Domino adscribantur, ob gloriam ejus Sanctis manifestatam fit. A facie Domini etiam recedere dicitur, qui a loco in quo Deus se manifestavit decedit: quod de Jona fugiente, ne Ninivitas ultionis imminentis moneret, affirmatur: sperabat quippe se longius vectum non revocandum ad munere quod detrectaverat fungendum.

3

21. Omnia Deo patent, occultissimi ipsi cordis motus, et futuræ hominum voluntates quod enim de sermone Dei ab Apostolo dicitur, de Deo procul dubio intelligendum quoque est : « Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. » 2 << Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes. >> <«< Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. »> Pluribus celebrat Job hanc rerum omnium scientiam « Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cœlo sunt respicit. >>> Quædam autem haud videre dicitur quod ea improbet : « Mundi sunt oculi tui, ne videas malum. »6 Per årspædia autem dicitur velle scire quæ rerum experimento patere vult «< Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita ut sciam.» 7 Quod profecto, » animadvertit pulehre S. Petrus Damianus, « ad nil aliud dictum videtur, nisi ut humana doceatur ignorantia sine experimentis audita non credere, incognita non leviter adjudicare, nec ante sententiam

5

(1) Gen. iii. 8. Jonæ. 1, 3. (2) Heb. iv. 15. (3) Eccl. xxiii. 28. (4) Ps. cxxxviii. 5.

(5) Job xxviii. 24. (6) Hab. i. 13. (7) Gen.xviii.20. (8) Ep. iv. 1. i. ad Leonem ix.

[blocks in formation]

11

[ocr errors]

10

22. Futurorum certa scientia Deo omnino adscribenda est : « Domino enim Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia. >> 9 Eam perfectionem celebravit casta Susanna : « Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fierent. Merito dicit Tertullianus, » Præscientiam Dei tantos habere testes, quantos facit prophetas. » Augustinus etiam : « Confiteri esse Deum, et negare præscium futurorum, apertissima insania est. » 12 Quomodo autem quæ ex libera hominis voluntate pendeant certo præsciantur, non adeo facile concipitur. Thomistæ dicunt ea præsciri in decretis prædeterminantibus, quibus scilicet Deus hominis voluntatem præmovet et determinat; quod tamen contingere contendunt salva libertate, quia præmovet Deus, habita causæ proximæ ratione, adeo ut effectus libere prodeat a causa libera. S. Thomas ipse docet Deo omnia ab æterno præsentia esse, divinæ scilicet menti « quia ejus intuitus fertur ab æterno supra omnia, prout sunt in sua præsentialitate. Unde manifestum est, quod contingentia infallibiliter a Deo cognoscuntur, in quantum subduntur divino conspectui secundum suam præsentialitatem ; et tamen sunt futura suis causis comparata. » 13 Irridet Clarkius vocem hanc barbaram veluti sensu vacuam; sed acrior et iniquior est censura. Mens Angelici Doctoris profecto patet, quæ Augustini doctrinæ consona est : « Quid autem futurum est Deo, qui omnia prætergreditur tempora? Si enim scientia Dei res ipsas

(9) Eccl. xxiii. 29. (10) Dan. xiii. 42. (11) L. ii. contra Marcion c. v. (12) De civ. Dei l. v. c. 9. (15) Sum. 1. p. q. 14. art. XII.

« 上一頁繼續 »