Ah! miser ille tuo quantò feliciùs ævo Perditus, et propter te, Leonora, foret ! Et te Pieriâ sensisset voce caneutem
Aurea maternæ fila movere lyræ! Quamvis Dircæo torsisset lumina Fentheo Savior, aut totus desipuisset iners, Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus Voce eadem poteras composuisse tuâ ; Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem Flexanimo cantu restituisse sibi.
CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas, Claráque Parthenopes fana Achelöiados; Littoreámque tua defunctam Naiada ripâ, Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo? Illa quidem vivitque, et amœnâ Tibridis undâ Mutavit rauci murmura Pausilipi. Illic, Romulidum studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque deos.
ΙΧ. In SALMASII HUNDREDÀM2. Quis expedivit Salmasio suam Hundredam, Picámque docuit verba nostra conari ? Magister artis venter, et Jacobæi
Centum, exulantis viscera marsupii regis. Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ Minatus uno est dissipare sufflatu, Cantabit ultrò Cardinalitium melos.
X. In SALMASIUM.
GAUDETE Scombri, et quicquid est piscium salo, Qui frigidâ hyeme incolitis algentes freta! Vestrum misertus ille Salmasius, Eques Bonus, amicire nuditatem cogitat; Chartæque largus apparat papyrinos Vobis cucullos, præferentes Claudii Insignia, noménque et decus, Salmasii : Gestetis ut per omne cetarium forum Equitis clientes, scriniis mungentium Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.
GALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori, Quis benè moratam, morigerámque, neget?
XII. Apologus de Rustico et Hero. RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis Legit, et urbano lecta dedit domino: Hinc, incredibili fructûs dulcedine captus,
Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
2 Salmasius is here ridiculed by Milton for attempting, not very happily indeed, to turn into Latin some of our forensic phrases, as the County-Court, Hundred, &c. "Iam Anglicismis tuis magnoperè delectamur; Countie Court, The Turn, Hundreda; mirâ nempè docilitate centenos Iacobæos tuos Anglice numerare didicisti.” Defens. cap. viii.
3 From Milton's Defensio Secunda, and his Responsio to Morus's Supplement. This distich was occasioned by a report, that Morus had debauched a favourite waiting maid of the wife of Salmasius, Milton's antagonist. See Burman's Syllog. Epist. iii. 307.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo, Mota solo assueto, protinùs aret iners. Quod tandem ut patuit domino, spe lusus inani, Damnavit celeres in sua damna manus; Atque ait, "Heu quanto satius fuit illa coloni, Parva licet, grato dona tulisse animo ! Possem ego avaritiam frænare, gulámque vo-
Nunc periere mihi et fætus, et ipse parens.'
XIII. Ad CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, nomine CROMWELLI. BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum, Christina, Arctoi lucida stella poli! Cernis, quas merui dura sub casside, rugas, Ut'que senext armis impiger, ora tero: Invia fatorum dum per vestigia nitor, Exequor et populi fortia jussa manu.
t tibi submittit frontem reverentior umbra: Nec sunt hi vultus regibus usque truces.
Ισραὴλ ὅτε παιδὲς, ὅτ' ἀγλαὰ φῦλ ̓ Ἰακώβει Αἰγύπλιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον, Δὴ τότε μένον ἔην ὅσιον γένος υιες Ιδα
Ἐν δὲ Θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν. Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὅδ ̓ ἄρ ̓ ἐςυφελίχθη Ιρὸς Ἰορδάνης αποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν. Ἐκ δ' ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο, Ως κριοὶ σφριγόωντε; ἐϋτραφερῶ ἐν ἀλω”. Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπται, Οἷα παραὶ σύριγξι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες, Τίπλε σύγ', αἰνὰ θάλασσα, έλως φύγαδ ̓ ἐῤῥώησας Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ; τί δ ̓ ἀπ ̓ ἐςυφελίχθης Ἰρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν; Τίτλ ̓, ὅρεα, σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε, Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλων; Βαιοτέραι, τὶ δ ̓ ἀς ̓ ὑμμὲς ἀνασκιρτήσατ', ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγξι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες ; Σείες, γαῖα, τρέυσα Θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα, Γαῖα, Θεὸν τρείωσ ̓ ὕπατον σέβας Ἰσσακίδαο, Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμὸς χέε μορμύροντας, Κρήνηντ ̓ ἀεναὸν πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.
Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter revs fortè captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, hæc subil misit,
Ω ἄνα, εἰ ὀλέσης με τον ἔννομον, ἐδέτιν ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον Ρηϊδίως ἀφέλου, τὸ δ ̓ ὕφερον αὖθι νοήσεις, Μαψιδίως δ ̓ ἀξ' ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρὴ, Τοιόνδ' ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκας ὀλέσσας.
In Effigiei Ejus Sculptorem. Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων.
Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν ἐκ ἐπιγνόντες, φίλοι, Γελᾶτε φαύλε δυσμίμημα ζωγράφει.
In obitum Procancellarii, medici1. Anno Etatis 17.
PARERE Fati discite legibus, Manúsque Parcæ jam date supplices, Qui pendulum telluris orbem läpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro Semel vocârit flebilis, heu! moræ Tentantur incassùm, dolique ;
Per tenebras Stygis ire certum est. Si destinatam pellere dextera Mortem valeret, non ferus Hercules, Nessi venenatus cruore,
Emathiâ jacuisset Oetâ. Nec fraude turpe Palladis invidæ Vidisset occisum Ilion Hectora, aut Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrymante. Si triste fatum verba Hecatëia Fugare possint, Telegoni parens Vixisset infamis, potentique Egiali soror usa virgâ. Numénque trinum fallere si queant Artes medentûm, ignotáque gramina, Non gnarus herbarum Machaon Eurypyli cecidisset hastâ: Læsisset et nec te, Philyreie, Sagitta Echidnæ perlita sanguine; Nec tela te fulménque avitum, Cæse puer genitricis alvo. Tuque, O alumno major Apolline, Gentis togatæ cui regimen datum, Frondosa quem munc Cirrha luget, Et mediis Helicon in undis, Jam præfuisses Palladio gregi Lætus, superstes; nec sine gloria; Nec puppe lustrâsses Charontis Horribiles barathri recessus. At fila rupit Persephone tua, Irata, cùm te viderit artibus, Succóque pollenti, tot atris
Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra, precor, tua Molli quiescant cespite, et ex tuo Crescant rosæ calthæque busto, Purpureóque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium
Subrideátque Ætnæa Proserpina; Intérque felices perennis
Elysio spatiere campo.
In Quintum Novembris.
Anno Etatis 17.
JAM pius extremâ veniens läcobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum, tenuit; jámque inviolabile fœdus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
5 This ode, is on the death of doctor John Goslyn, master of Caius College, and king's professor of medicine at Cambridge; who died while a second time vice chancellor of that university, in October, 1626.
Pacificúsque novo, felix divésque, sedebat In solio, occultique doli securus et hostis: Cùm ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Fortè per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernásque fideles, Participes regni post funera mosta futuros: Hic tempestates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat et invictas in mutua viscera gentes; Regnáque oliviferâ vertit florentia pace: Et quoscunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudúmque ma- gister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus; Insidiásque locat tacitas, cassésque latentes Tendit, ut incautos rapiat; ceu Caspia tigris Insequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris: Talibus infestat populos Summanus et urbes, Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ. Jámque fluentisonis albentia rupibus arva Apparent, et terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles; Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem, Æquore tranato, furiali poscere bello, Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.
At simul hanc, opibúsque et festâ pace bea- tam,
Aspicit, et tpingues donis Cerealibus agros, Quódque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætnâ Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphous. Ignescunt oculi, stridétque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictáque cuspide cuspis.
"Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo Inveni," dixit; "gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impunè diu, non ibit inulta." Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis: Quà volat, adversi præcursant agmine venti, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.
Jámque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines; à parte sinistrâ Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem; Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cùm circumgreditur totam Tricoronifer urbem, Panificósque deos portat, scapulisque virorum Evehitur; præeunt submisso poplite reges, Et mendicantûm series longissima fratrum; Cereáque in manibus gestant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris, vitámque trahentes: Templa dein multis subeunt lucentia tædis, (Vesper erat sacer iste Petro) fremitúsque ca- nentûm
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum. Qualitèr exululat Bromius, Bromiique caterva, Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis, Et procul ipse cavâ responsat rupe Citharon. His igitur tandem solenni more peractis, Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitésque impellit equos stimulante flagel Captum oculis Typhlonta, Melanchætémque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres, Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice noctes; At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cùm niger umbrarum dominus, rectórque si- lentûm,
Prædatórque hominum, falsâ sub imagine tectus Astitit; assumptis micuerunt tempora canis, Barba sinus promissa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum vestis, pendétque cu- cullus
Vertice de raso; et, ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces, Tarda fenestratis figens vestigia calceis. Talis, uti fama est, vastâ Franciscus eremo Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Silvestrique tulit genti pia verba salutis Impius, atque lupos domuit, Libycósque leones. Subdolus at tali Serpens velatus amictu Solvit in has fallax ora execrantia voces ; "Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor, O, fidei, pecorúmque oblite tuorum! Dum cathedram, venerande, tuam, diademáque triplex,
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe; Dúmque pharetrati spernunt tua jura Britanni: Surge, age; surge, piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cœli, Turgentes animos, et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicæ possit custodia clavis; Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem, Mersáque Iberorum lato vexilla profundo, Sanctorúmque cruci tot corpora fixa probrose, Thermodoonteâ nuper regnante puellâ. At tu si tenero mavis torpescere lecto, Crescentésque negas hosti contundere vires; Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum, Signáque Aventino ponet fulgentia colle: Relliquias veterum franget, flammisque cre- mabit;
Sacráque calcabit pedibus tua colla profanis, Cujus gaudebant soleis dare basia reges. Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses; Irritus ille labor: tu callidus utere fraude: Quælibet hæreticis disponere retia fas est. Jámque ad consilium extremis rex magnus aboris Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos, Grandævósque patres, trabeâ canisque verendos; Hos tu membratim poteris conspergere in auras, Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne Edibus injecto, quà convenere, sub imis. Protinùs ipse igitur, quoscunque habet Anglia fidos,
Propositi, factique, mone: quisquamne tuorum Audebit summi non jussa facessere Papa? Perculsósque metu subito, casúque stupentes, Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus. Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt, Túque in belligeros iterum dominaberis Anglos. Et, nequid timeas, divos divásque secundas Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis."
Dixit; et, adscitos ponens malefidus amictus, Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen. Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Vestit inauratas redeunti lumine terras; Mæstáque, adhuc nigri deplorans funera nati, Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis : Cùm somnos pepulit stellatæ janitor aulæ, Nocturnos visus et somnia grata revolvens.
Est locus æternâ septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilin- guis,
Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacent, prææruptáque saxa, Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro; Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiáque, et stimulis arinata Calumnia fances, Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur, Et Timor, exanguisque locum circumvolat Hor- Perpetuoque leves per muta silentia Manes [ror; Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri Et Phonos, et Prodotes; nullóque sequente per antrum, [umbris, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt: Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
"Finibus occiduis circumfusum incolit æquor Gens exosa mihi; prudens Natura negavit Indignam penitùs nostro conjungere mundo: Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, Tartareóque leves difflentur pulvere in auras Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago: Et, quotquot fidei caluere cupidine veræ, Consilii socios adhibete, operisque ministros." Finierat; rigidi cupidè paruere gemelli.
Interea longo flectens curvamine cœlos Despicit æthereâ Dominus qui fulgurat arc Vanáque perversæ ridet conamina turbæ ; Atque sui causam populi volet ipse tueri.
Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terrá Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita cst Titanidos ardua Famæ, Erea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. [nestræ Mille fores aditúsque patent, totidémque fe- Ampláque per tenues translucent atria muros: Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualitèr instrepitant ciroum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cœli petit ardua culmen. Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce; Auribus innumeris cine um caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride, servator inique juvenca Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas latè spectantia terras. Istis illa solet loca luce carentia sæpe Perlustrare, etiam radianti impervia soli: Millenisque loquax auditáque visáque linguis Cuilibet effundit temerara; veráque mendax Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget,
Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes, Fama, bonum quo non aliud veracins ullum,
Nobis digna cani, nec te memorâsse pigebit Carmine tam longo; servati scilicèt Angli Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua. Te Deus, æternos motu qui temperat ignes, Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente: "Fama siles? An te latet impia Papistarum Conjurata cohors in méque meósque Britannos, Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo?"
Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis ante fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes: Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit: Et primò Angliacas, solito de more, per urbes Ambiguas voces, incertáque murmura, spargit: Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authorésque addit sceleris, nec garrula cæcis Insidiis loca structa silet; stupuere relatis Et paritèr juvenes, paritèr tremuere puellæ, Effoetique senes paritèr; tantæque ruinæ Sensus ad ætatem subitò penetraverat omnem. Attamen interea populi miserescit ab alto Ethereus Pater, et crudelibus obstitit ausis Papicolûm; capti pœnas raptantur ad acres: At pia thura Deo, et grati solvuntur honores; Compita læta focis genialibus omnia fumant; Turba choros juvenilis agit: Quintóque No- vembris
Nulla dies toto occurrit celebrator anno.
In obitum Præsullis Eliensis. Anno Ætatis 17.
ADHUC madentes rore squalebant genæ,
Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis, Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo Wintoniensis Præsulis.
Cùm centilinguis Fama, proh! semper mali Cladisque vera nuntia,
Spargit per urbes divitis Britanniæ, Populósque Neptuno satos, Cessisse morti, et ferreis sororibus, Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insulâ
Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus irâ protinùs Ebulliebat fervidâ,
Tumulis potentem sæpe devovens deam : Nec vota Naso in Ibida Concepit alto diriora pectore; Graiúsque vates parciùs Turpem Lycambis execratus est dolum, Sponsámque Neobulen suam.
At ecce! diras ipse dum fundo graves, Et imprecor neci necem, Audisse tales videor attonitus sonos Leni, sub aurâ, flamine :
"Cæcos furores pone; pone vitream Bilémque, et irritas minas :
Quid temerè violas non nocenda numina, Subitòque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser, Mors atra Noctis filia, Erebove patre creta, sive Erinnye, Vastove nata sub Chao: Ast illa, cœlo missa stellato, Dei Animásque mole carneâ réconditas Messes ubique colligit;
In lucem et auras evocat: Ut cùm fugaces excitant Horæ diem, Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus Patris : Sub regna furvi luctuosa Tartari, At justa raptat impios Sedésque subterraneas."
Hanc ut vocantem lætus audivi, citò Fœdum reliqui carcerem, Volatilésque faustus inter milites Ad astra sublimis feror : Vates ut olim raptus ad cœlum senex, Auriga currûs ignei.
Non me Boötis terruere lucidi Sarraca tarda frigore, aut Formidolosi Scorpionis brachia; Non ensis, Orion, tuus. Prætervolavi fulgidi solis globum, Longèque sub pedibus deam Vidi triformem, dum coërcebat suos Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines, Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam ;
Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo; nam quis effari queat, Oriundus humano patre, Amoenitates illius loci? Mihi Sat est in æternum frui.
Exemisse malo, gyrósque dedisse perennes ? Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, superâqne ut Olympius aulâ
Decdat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas; Qualis in Ægæam proles Junonia Leminon Deturbata sacro cecidit de limine cœli ? Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati; Præcipiti curu, subitâque ferere ruinâ Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia sibila ponto. Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi Dissultabit apex, imóque allisa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, In superos quibus usus erat, fraternáque bella.
At Pater Omnipotens, fundatis fortiùs astris, Consuluit rerum summæ, certóque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo Singula perpetuum jussit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno ; Raptat et ambitos sociâ vertigine cœlos. Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. Floridus æternum Phoebus juvenile coruscat, Nec fovet effetas loca per declivia terras Devexo temone Deus; sed, semper amicâ Luce potens, eadem currit per signa rotarum. Surgit odoratis paritèr formosus ab Indis, Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo, Manè vocans, et serus agens in pascua cœli ; Temporis et gemino dispertit regna colore. Fulget, obitque vices alterno Delia cornu, Ceruleúmque ignem paribus complectitur Nec variant elementa fidem, solitóque fragore Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes. Nec per inane furit leviori murmure Corus, Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos Trux Aquilo, spirátque hyemem, nimbósque vo- lutat.
Ut'que solet, Siculi diverberat ima Pelori Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora con- Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem Ægæona ferunt dorso Balearica cete. Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti Priscus abest, servátque suum Narcissus odorem, Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem, Phoebe, tuúsque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim Terra datum sceleri celavit montibus aurum Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in
Ibit cunctarum series justissima rerum; Donec flamma orbem populabitur ultima, latè Circumplexa polos, et vasti culmina cœli ; Ingentique rogo flagrabit machina mundi."
De Ideû Flatonicâ quemadmodum Aristoteles intellexit.
DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ ; Túque, O noveni perbeata numinis Memoria mater, quæque in immenso procul Antro recumbis, otiosa Eternitas, Monumenta servans, et ratas leges Jovis, Coelique fastos, atque ephemeridas Deûm; Quis ille primus, cujus ex imagine Natura solers finxit humanum genus, Eternus, incorruptus, æquævns polo, Unúsque et universus, exemplar Dei ?
Haud ille Palladis gemellus innubæ Interna proles insidet menti Jovis ; Sed quamlibet natura sit communior, Tamen seorsùs extat ad morem unius, Et, mira, certo stringitur spatio loci: Seu sempiternus ille siderum comes Coeli pererrat ordines decemplicis, Citimúmve terris incolit lunæ globum : Sive, inter animas corpus adituras sedeus, Obliviosas torpet ad Lethes aquas : Sive in remotâ fortè terrarum plagâ Incedit ingens hominis archetypus gigas, Et diis tremendus erigit celsum caput, Atlante major portitore siderum. Non, cui profundum cæcitas lumen dedit, Dircæus augur vidit hunc alto sinu; Non hunc silente nocte Plëiones nepos Vatun sagaci præpes ostendit choro; Non hunc sacerdos novit Assyrius, licèt Longos vetusti commemoret atavos Nini, Priscúmque Belon, inclytúmque Osiridem. Non ille, trino gloriosus nomine, Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens, T'alem reliquit Isidis cultoribus. At tu, perenne ruris Academi decus, (Hæc monstra si tu primus induxti scholis,) Jam jam poetas, urbis exules tuæ, Revocabis, ipse fabulator maximus ; Aut institutor ipse migrabis foras.
NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes Irriguas torquere vias, totúmque per ora Volvere laxatum gemino de vertice rivum; Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis Surgat in officium venerandi Musa parentis. Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi Aptiùs à nobis quæ possunt munera donis Respondere tuis, quamvis nec maxima possint Respondere tuis, nedum ut par gratia donis Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis. Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census. Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ, qnisi quas dedit aurea Clio, Quas mihi semoto somni peperere sub antro, Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.
Nec tu vatis opus divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli, Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Promethëæ retinens vestigia flammæ. Carmen amant superi, tremebundáque Tartara
Ima ciere valet, divósque ligare profundos, Et triplici duro Manes adamante coercet. Carmine sepositi retegunt arcana futuri Phœbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ : Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras, Aurea seu sternit motantem cornua taurum ; Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis. Nos etiam, patrium tunc cùm repetemus Olym Æternæque moræ stabunt immobilis ævi, [pum Ibimus auratis per cœli templa coronis ; Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro, Astra quibus, geminique poli convexa, sonabunt. Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
« 上一頁繼續 » |