網頁圖片
PDF
ePub 版

EPITAPH.

BY THE REVEREND DR. PARR.

[Inscribed on a Marble Monument erected at Corunna.]

H. S. E.

JOANNES MOORE,
Allectus in equestrem ordinem Balnei
A Georgio Tertio Britanniarum Rege;

Ortu Scotus,
Imperator fortis idemque innocens,
Et rei militaris peritissimus
Scientia et usu :

Qui
In Batavia, Corsica, Ægypto, India Occidentali,

Hostes fugatos vidit;
Hispanorum tetra et detestabili tyrannide oppressorum

Jura, leges, aras et focos,
Summo quo potuit studio tutatus est;

Et post varios belli casus,
Cum ad Corunnam ægre accessisset,

Milites suos,

Longo itinere, fame, frigore, enectos,
Ad subeundam prælii dimicationem

Hortando erexit,

Audendo confirmavit ;
Et Gallis numero copiarum fretis
Et felicitate ducis pæne perpetua superbientibus

Victoriam e manibus eripuit,

Legioni quadragesimæ secundæ, Societate periculorum diu secum conjunctissimæ, Et memori rerum in Ægypto prospere gestarum, De virtute digna commilitonibus suis

Gratulatus est;
Et vulnere pro patriâ sociisque ejus accepto,
Vitam, uti multum et sæpe optaverat,

Bene consummavit
xvii kal. Februar. Anno Sacro MDCCCIX.

GEORGIUS,
GEORGI TERTII FILIUS,

Britanniarum regnum unitum regens,
Et qui Regiæ Majestati a sanctioribus consiliis sunt,

hoc Monumentum ponendum curaverunt.

Auno Sacro

MDCCCXIII.

LETTERS.

VOL. II.

R The Parents of Sir John Moore had the habit of preserving

many of the letters of their family. From this collection, the following specimens are selected to illustrate the character of the General.

« 上一頁繼續 »