網頁圖片
PDF
ePub 版
[blocks in formation]

JAM jam paternam desere, desere
Nysen, perennis lætitiæ dator,
lacche, faventes capillos

Pampinea redimitus umbra.
Tecum citato duc Venerem gradu,
Et, cum venusta matre, Cupidinem.
Vinumque subridens coronet

Euphrosyne, facilisque Lusus.
Signet beatam cressa diem nota :
Faustisque læti vocibus inclytum
Heroa, frenatosque reges,

Et trepidis data jura Gallis, Cantemus.-Hic, hic, Maxime principum, Fessum cruenta militia latus Depone, victricesque lauros

Cinge volens hedera sequaciNeu parva temnas munera Lesbiæ Musæ superbus : consecrat aurea Testudine Augusti tropæa

Melpomene: renovata cantu

Virtus Catonis floret, Apollinem
Adepta testem.—Te quoque gentium
Præda superbarum nitentem

Musa pio decorabit hymno,
Potens eburna pectine lividas
Obliviones rumpere. Te duce,
Antiqua Libertas per orbem

Intrepido rediviva vultu
Refulsit, et Pax, et veteri Fides
Ornata cultu. Sed pedibus Nefas
Fugit cruentatis, Furorque,

Et posito gravis Ira telo.
Ducente turmas te, viguit decus
Et fama nostri militis; et diu
Invicta conspexit Britannum

Arma, cadens oriensque, Phæbus.
a Non te minaci terruit impetu
Plusquam paterna sævitia ferox
Prædator, Eois superbus

Agminibus, Syriaque pube. Quid profuerunt carmina! Quid preces

a Tippoo Sultan, the son of Hyder Ali, and noted, even more than his father, for his bitter hatred to the English.

b The amulet which Tippoo always wore on his left arm. c He sent offerings to the Brahmin priests, and requested their prayers.

° Emptæ Prophetarum ! Abstulit, abstulit Fronti triumphalem coronam, et

Mors vacuas penetravit ædes.-
Quin Anglicorum murmura cornuum
Hispana tellus audiit ; et, sono
Gaudens repentino juventus

Fulminea rapit arma dextra,
Desueta bello; nam patrios diu
Fines secunda militia tumens,
Et rura, natalesque campos,

Et segetes violarat hostis
Impune victor—Non aliter tamen
Te fugit ægro mollis anhelitu,
Quam cerva Gætulum leonem,

Aut aquilam fugiunt columbæ.
Ergo indecorum discutiens jugum
Vindex salutem restituit manus,
Et dona libertatis almæ,

Et veterem, sine labe, vitam.
Pacata tutus rura perambulat
Cum prole dulci, et conjuge rusticus:

Florent oliveta: Ceresque

Dat gravidas opulenta messes. Suaque fusus sub platano senex Fallit morantem carmine Vesperum; Nec prælia, immitesve Gallos,

Aut subitam metuit sagittam.Audin'! minaces increpuit tubas Bellona: lætus deserit Ismarum Gradivus intonsum, vibratque

Sanguineam galeatus hastam. Sævum remugit buccina. Dat citæ Morti virum vir. Sed potius lepus Mollis reluctantem draconem

Aut pavidus superabit agnus Quam Gallus atrox non timidos mori Vincet Britannos. Contudit agmina Ferrata, tendentemque regem

Per domitas dare jura terras Inominata clade Diespiter Rejecit-Illum, trans vitreum mare, Parvo reclinatum sepulcro

d Funereis tegit umbra ramis

d The weeping willows that overshadow the tomb of Napoleon.

Flores reducit Ver: sequitur rubens
Æstas : benigna fundit opes manu
Autumnus: accedente Bruma,

ilva gemit, lacerasque frondes Deponit-Eheu! sic pereunt, rosa Marcentis instar, cuncta.—Jacent, jacent Regesque, sublimisque regum

Aula, pari revoluta casu—
Sed sola, fato cedere nescia,
Virtus sepulcrum temnit, et impios
Enses, vetustatisque damna, et

Purpurea petit astra penna ;-
Sed te, et tuorum participes viros
Fortes honorum Calliope mori
Vetabit, o præclare nostræ

Gentis honos :-tibi serta lauro
Phæbea nectet Pieridum chorus,
Qui semper udum Castaliæ nemus,
Sacrosque Parnassi recessus,

Et gelidam tenet Hippocrenen.

A. LLOYD, E COLL. WADH.

« 上一頁繼續 »