網頁圖片
PDF
ePub 版
[ocr errors]

tuus est, ut omnes et singuli, mediante fide, possint virtute évtiautes hujus, remissionem peccatorum et vitam æternam consequi : sic pro electis mortuus est, ut ex merito mortis ejus, secundum eternum Dei beneplacitum, specialiter illis destinato, et fidem infallibiliter obtineant et vitam æternam.

Breviter, ita Primum hunc de morte et merito Christi Articulum tractâsti, ut planè habeas Scripturas, Patres, Scriptores quosque Orthodoxos, tibi pleno ore suffragantes : sed et Ecclesia nostra Anglicana ita hîc tota tua est, acsi ipsissima illius verba fuisses ubique mutuatus.

Secundum porrò Articulum, meo quidem judicio, dici vix potest solidiùsne an modestiùs exegeris. Si quis alius in totâ Theologiâ, ille profectò de Reprobatione locus lubricus est: in quo labi, et facile sit et periculosum. Tu, verò, ita cautè istic movisti pedem, ut neque blandiores decreti æstimatores quicquam, quod culpent, invenire possint; nec severiores, quod desiderent : eò magis mihi mirandum videtur quid illud sit, quod censuræ suæ prætendere possint scitissimi cavillorum artifices.

Dicam, certè, quod res est: totus iste, uti à te explicatur, locus nihil aliud est, quam sententiarum Dordracenarum accurata quædain contractiuncula; in quà non sensum modò illibatum, sed et plerunque, verba ipsissima satis curiosè retinuisti. Qui fit ergo, ut, quibus illa Synodus in pretio est, tam justa ac fidelis ejusdem displiceat epitome? Certè, ni tu digitum intendas, ego quid hæreat nullus inveniam. Enimvero, esse quandam reprobationem, eamque ab æterno, quis dubitat? sed et hanc reprobationem, quà Omnipotentis Dei actum spectat, ejusdem esse quorundam hominum, quos decrevit Deus in communi miseriâ, in quam se suâ culpâ præcipitârunt, relinquere; tandémque non tantùm propter infidelitatem, sed etiam cætera omnia peccata, ad declarationem justitiæ sux damnare et ætervùm punire. Sic illi. Culpa ergo et peccata ita bîc interveniunt, ut positiva reprobatio absque his non sine summâ injuriâ Deo attribuatur.

Hoc est, quod tu, ex Augustino, Fulgentio, Prospero, ex omnibus Ecclesiarum Confessionibus, ex orthodoxis quibusque authoribus, facili negotio eviceris. Meritissimò, ergo, inveheris in illorum explicationem, et rigidam et planè iniquam, qui electioni libera et gratuitæ reprobationem absolutam, ex mero odio profectam oppo

nendam censent. Ecquod enim odit Deus, præter peccatum et sta cel Tiss

propter peccatum, non in se, creaturam suam ? Hoc sanè seposito, vidit Deus omnia quæ fecerat, et bona pronuntiavit. Quomodo verò se Oinevapwtov præstaret Deus, si hominem, quà hominem, odio haberet ?

Praibis, ergo, et tu mibi verba illa, quibus ego lubentissimè assentior, ut summè pia et suavissima illa vox est, nos gratuitò, ex merâ misericordiâ et beneplacito Dei, fuisse electos in Christo ad

ita nec satis pia nec tolerabilis altera, meritò perire alios etiamsi in Adamo non essent perditi, quoniam Deus ita præfecit Christum Ecclesixe sua Caput, ut in eo servemur, non omnes, sed qui sumus electi.

[ocr errors]

altri,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

salutem ;

Quod zelus hic tuus, ut et boni cujusque exardescat, non berek miror. Quid, enim, hoc aliud est, nisi tyrannidem quandam amin gere Misericordissimo Numini? Absoluta ipsius in creaturam po tentia quoúsque se extendat, nemo est qui dubitet : illam, verò, u in nos exerat exerceatque Deus, qui cum ordinato jure cum bominibus agere decreverit, toties dilectionem suam desideriúmque bumana salutis protestatus est, durius est quàm ut à quoquam Cbris tiano cogitari debeat. Utinam verò odiosæ hujusmodi loquendi formula, aut nunquam pio alicui doctóque Reformatæ Religionis professori excidissent; aut, si aliquando temerè êpxos óðóvix excesserint, aternæ oblivioni damnatæ illico fuissent.

Hujúsce furfuris sunt incommodæ illæ ac incongruæ locutiones, quas Theologi Dordraceni non pauci, rejici corrigique voluerunt: quod et tunc temporis factum fuisset, nisi quorundam existimationi fortè plus nimio fuisset indultum.

Quâ de re largiùs aliquanto scripsi ad collegam tuum clarissimum, D. Crocium. Literas ille meas tecum sine dubio communicabit. In eâdem vos navi estis uterque : ejusdem consilii sortes ut sitis, par est.

Interim, analysis hæc tua, ut in hâc resolvendi facultate præcellere te video, scopo loci illius optimè quadrare videtur ; nec à quoquam meritò impugnari potest. Ut Scriptura tota, ita illa cum primis ad Romanos (quod Patrum doctissimus olim) plena est sensibus : vix dari potest ita certa loci alicujus resolutio, quin et alia satis commoda possit fortassis superadjici. Suis alii litent sententiis : ego tuam hanc loci contexturam et explicationem valde probo. Si quis contrà mussitet, dic illi

meo, si vis, nomine, carpere multò facilius esse quàm emendare. Tu, verò, Vir Celeberrime, perge, quod facis, sanctis hisce piísque laboribus, de Ecclesiâ Dei bene promereri ; et, quod tibi ac tuis ex animo gratulor, DidoTIMETGALI ησυχάζαν: precibusque tuis adjuva

Devotissimum tibi, in Domino,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
« 上一頁繼續 »