網頁圖片
PDF
ePub 版

Quod dum fieri possit, monendi rogandíque sunt coctissimi quique viri, fratres nostri charissimi, eoùsque uti paci studeant omnes, ut, posthabitâ verborum curâ, rebus ipsis componendis operam suam toti impendant. Id nimirum solicitos nos habet, ut veritas Dei in cordibus hominum, nobis suasoribus, locum invenire possit. Hoc, verò, si quo suaviore ac blandiore modo effici queat, nonne mult gratius aptabiliúsque foret, quàm ut, rigidiore ac duriusculà agendi ratione, bilem scandalúmve infirmiori cuique moveremus? Ülcus meum qui leviore tractaverit manu, modò non minùs citò sanaverit, dignus est quem amiciùs excipiam.

At at, nisi in re ipsâ paululùm hæreremus non ita nimiùm de verbis laborare pretium operæ duceremus. De ipsis quidem, fateor, notionum quarundam momentis, aliquid litigii est: sed, quod vix cernat oculatus arbiter, vix curet pacificus. Ad eundem video exitum veritatis theologicæ tendere utriúsque partis sententiam; non sine aliquo, interim, in viâ, discrimine: non est quòd de unoquoque vestigio nimiùm soliciti simus, quin post passûs unius alteriúsve divertiunculam idem omnino stadium emetimur. Mollior placet huic semita; illi, calcata vel silicea: recta ducit utraque ad metam eandem: quis istic jurgio locus? quòd si sua cuique, uti fit, placuerit sententia, nec quis cedere velit alteri paulò aliter animi sui sensum exprimenti, litésque adhuc inter partes infeliciter continuentur.

Illud ego fratribus meis cum primis suaserim, quod in omnibus hujus generis controversiis tutissimum utilissimúmque semper expertus sum, ut ad generaliores quasdam enuntiandi formulas confugiamus; neque ultra terminos ita fixos, sinatur alterutrius partis discursus evagari. Quod de doloso communiter dici solebat olim, liceat mihi de pacifico dicere; versatur ille in generalibus. Nec quid pensi habet ad specialissima quæque descendere: nempe, ex imis illis conceptuum humanorum fractionibus ac divisiunculis, nimio quàm accuratis, oriri solent discordiæ, inter illos, qui vel de proximis rerum capitibus perpacatè consentirent. Hâc profectò ratione, plurimæ, quibus Orbis Christianus miserè conflictatur, lites sopi

rentur.

Cautè tamen istic, et non sine summâ fide ac sanâ discretione procedendum est; ne, fortè, dum paci nimiùm intenti sumus, veritatis integritatem vel violemus vel iniquè supprimamus. Ubi, ergo, de ipsis Christianæ Fidei capitibus, deque summâ religionis quæstio est, nihil non urgeri debet, in quo salus vertitur hominis Christiani: nihil istic non momentosum, et quovis dignum certamine videri debet. Sed, ubi de dogmatibus quibusdam ferè adiaphoris, deque tricis, uti fit, scholasticis à salutis sive spe sive periculo longè alienis, disputatur, non est quòd nimis anxiè singula disquiramus, et de minimis quibúsque opinionum apicibus curiosiùs contendamus: sat erit in generalioribus quibusdam exprimendi modis conspirâsse.

Quòd si qui sint opinionum suarum paulò tenaciores, qui de levissimis quibúsque controversiarum particulis veluti pro aris ac focis digladiari malunt, valde expediens fuerit, illud unum præcipuè accurare, ut isti, moderatis quibúsque agendi rationibus, si fieri possint, convincantur. Inter quas nulla mihi, seriò cogitanti, occurrit pro

babilior, quàm ut certæ quædam figantur regulæ dogmaticæ, irrefragabiles illæ quidem, et utrique parti in confesso; ad quarum veluti examen utrorumque sententiæ reducantur exigantúrque. Certum est, enim, vera quæque ubique σʊvæɛúev. Quæ, ergo, inter se comparata, ab indubitatè veris dissonare deprehenduntur, in falsi suspicionem justissmè incurrunt.

Ut in hisce, quas modò sub manibus habemus controversiis, sunto, si placet, hujusmodi.

1. Fieri non potest, ut voluntatis Dei, quæ omnium causa est, causa detur ulla: nempe hoc foret, præter curiosam quandam insolentiam, ultra infinitum procedere.

2. Etsi Deus justè uti potuisset jure suo absoluto in creaturas suas, secundum ordinatum tamen jus ac revelatum, procedere et solet et vult.

3. Cùm Deus sit ipsa essentialis bonitas, sapientia, justitia, adeòque omnis bonitatis, sapientiæ, justitiæ fons et scaturigo, nihil potest ab illo fluere, quod non perfectè bonum, sapiens, justúmque sit: in illius, ergo, Eudoxía humillimè acquiscere debemus creaturæ.

4. Sed et hinc necessariò sequitur, nihil boni inesse posse creaturæ, nisi quod ab ipso, boni omnis principio, inditum fuerit, et ab ipso derivatum.

5. Sed et hoc insuper; Deum non esse authorem peccati. Illud solebat offendiculi sæpe prætendere D. Tilenus, hospes olim meus, jam tum mutatæ infeliciter sententiæ reus, quorundam nostrorum rigore, aliquid hic in Deum conjici, Sanctissimo ipsius Numine indignum; protestatus, interea, omnia se paratum concedere, modò Dei bonitas et justitia hâc in re integra et illibata conservaretur. Absit, verò, ut quis Christianus aliter aut sentiat aut loquatur ! Omnes in hanc sententiam pedibus imus unanimiter: reus peragatur blasphemiæ, qui, cum Florino, contrà hiscere ausit.

6. Deum neminem damnare, nisi propter peccatum: damnatio, enim, actus est punitivæ justitiæ; punitio, autem, culpam supponit; quis, enim, justus piectat innocentem ?

7. Deum seriò invitare omnes ubicunque terrarum ad fidem et penitentiam; et, sub illâ conditione, ad salutem: non eo solùm animo, ut inde fiant inexcusabiles, hoc enim nihil sonat philanthropicum; sed, ut, verè si jussa præstiterint, assequantur quod gratiosè proposuit.

8. In re prædestinationis nihil nobis negotii esse debet cum arcanis Dei consiliis; sed, secundum revelatam ejus voluntatem, de nobis aliísve judicandum: ita ergo nos gerere debemus in totâ vitæ nostræ institutione et in operando salutem nostram, acsi nulli occulto Dei decreto subessemus. Quid ad te, O Homo, quod in cœlo statutum est? Fac tu quod Sanctissimus et Justissimus Creator Redemptorque tibi injunxit faciendum, non potes non tutus et salvus esse: aliàs, frustrà es, qui tibi salutem polliceris. Sic itaque fidei, pænitentiæ, bonísque operibus danda est opera, quasi ab illis unicè penderet salus, et immunitas ab omni reprobationis periculo: sic cavenda infidelitas, omnísque legis divinæ certa lubensque violatio, acsi, sepositâ quàvis absconditi decreti ratione, damnatio istinc se

queretur: qui secùs fecerit, et à priori de æternâ sui conditione judicium feret, miserè abutetur secretis Dei consiliis, quæ silenter debuisset revereri.

9. In actibus ad conversionem præviis, bonísque motibus quos Spiritus Dei ingerit etiam nondum renatis, Deus neminem deserit, priusquam deseratur ipse: solâ, ergo, culpâ suâ ad regenerationem seriò invitati gratiâ ulteriore destituuntur; et, spontaneâ infidelitate et contumacia, pereunt.

Sed video me longiùs quàm mihi proposueram excurrisse. Vide quò me provexerit pacis amor, ut ego ista tibi, Theologo exercitatissimo, suggererem: huic tu præsumptioni ignosces; et, si quid er raverit festinatio mea, comiter monstrabis. Perges, denique, benè velle huic, quam tantopere boni omnes expetimus, paci: et Duræum nostrum, fidissimum ejus proxenetam, omni amore ac studio, quod facis, prosequi; et, mutuis insuper precibus, piisque officiis, beare,

Tuum in Christo fratrem

ac σύνεργον fidelissimum,

JOS. EXON.

CLARISSIMO VIRO, THEOLOGO GRAVISSIMO,

D. HERMANNO HILDEBRANDO,

AD

STI. STEPH. ECCLESIÆ BREMENSIS PASTORI VIGILANTISSIMO,

SALUTEM AC PACEM.

INCUMBAT mihi licèt plus modò quàm cui ferendo par sim oneris, Reverende admodum in Christo Frater, non potui tamen committere, ut votis tuis tam piis, tam pacificís, deesse viderer. Ipse curabo, ne nihil respondeam: ignosce tu, si breviùs.

Declarationem tuam Trium Articulorum in conventu Cleri Bremensis prælectorum, gravem illam quidem, moderatam, solidam, verèque orthodoxam, quantâ potui cum curâ perlegi, clausulásque singulas pensitavi sedulò.

Quòque accuratiori trutinæ singula subjecerim, eò magis subiit

animum, mirari quid illud tandem sit, quod parùm a quis apud vos censoribus displicere possit; aut ubi demum lateat illud, de quo quosdam ais immanè quantum conqueri, Pelagianismi sive (quod horribilius dictu) Socinismi virus. Fallor, si qua istic occurrat phrasis, aut verò syllaba, quæ vel ex ipso sacro Scripturarum fonte, vel ex sanctorum Patrum rivulis, vel denique ex aliorum probatissimorum authorum (præsertim verò Theologorum Dordracenorum) situlis, parùm petita sit.

Absit, verò, ut quis istorum cuiquam tam prodigiosa opinionis crimen impingere ausit! Cautiùs tu, quidem, et paulò molliùs exprimere maluisti hæc divinæ veritatis arcana, quàm rigidiores quidam, sani licèt, Theologi solent: quam tibi, sive prudentiam sive moderationem, ex animo gratulor.

Ilicet hæc recta est ad Christianam concordiam via. Hoc est, quod vox clamantis in deserto præconiata est olim, parare semitam Deo Pacis, aspera in vias planas redigere. Ambulent alii, si volunt, per dumos salebrásque: complanemus nos, quantum possimus, sacros hosce calles; ut, libero ac inoffenso pede, cœlum versus progredi liceat. Quantumcumque sanè operæ huic negotio posuerimus, arduum satis comperiemus hoc iter: non est quòd nos viam insuper silice sternamus aut vepribus.

Nesciunt profectò qui ista criminantur, nesciunt, quantum de templo Dei mereantur illi, qui seu saxa seu trabes fabricæ huic exædificandæ dolare ac levigare norunt; modò id, præsertim, absque nimio malleationis strepitu fieri possit: quod gravitatem tuain admodum prudenter istic allaborâsse sentio.

Quod ad rem ipsam attinet, quisquam ne Sanæ Theologiæ candidatus est, qui meritò mortis Christi limites quosdam suos tigendos censeat? Nempe omnipotens est, infinitáeque virtutis ille Dei Filius quibus ergo redimendis, et carnem induere et sanguinem suum effundere voluit; iis ut non sufficiat, quod sibi præstituit, universis, quàm nimis sonare videtur adɛóλoyov.

Generi autem humano redimendo et drápywar et mortem suam intendisse Benignissimum Mundi Redemptorem, quoties quàmque expressè docet Scriptura! Cùm verò nemini sano displicere possit hæc Spiritus Sancti, ubi in Sacris Literis occurrit, phraseologia, quì fit quòd nostro transcripta calamo parùm arrideat?

Illa certè distinctio, inter (ipso quidem actu) sufficientiam, efficientiámque mortis Christi; inter meritum ex unâ parte, et effectum eventúmque Theanthropicæ illius redemptionis ex alterâ ; inter pretium Aures infiniti, et salutarem ejus applicationem ; ita et vera et necessaria est, ut absque illâ fieri non possit, quin perperàm de Magno Mundi Salvatore, deque mysterioso redemptionis negotio, sentiamus.

Certè, ita pro omnibus mortuus est Christus, ut parùm interea prosit omnibus ad salutem.

Non illo ergo in sensu pro omnibus mortuus est Christus, quo doctissimus Paræus*, cui concinunt et Theologi Palatini †, vocem

* D. Par. Judicio de v. Art, Art. 20. ↑ Sent. Palat. Theol. Art. 2. Prop. 4.

interpretatur: ubi ait mori pro aliquo propriè esse, morte suà alquem à morte liberare; seu ita mori alicujus loco, ut ipse vivaL Eo quidem modo, hæc loquendi formula, non meritum modò, sed et efficaciam universalem effectúmque commune mortis Christi complecteretur; quod nemo sanus, cum Hubero, illi, quantum Ibet salvificæ, attribuendum judicârit: hoc verò quod non fiat, hominum certè culpa fit, non Servatoris. In cælesti hoc meritorum gazophylacio, sat repositum est thesauri, redimendis tot mundorum myriadibus, quot sunt hominum capita: quòd si qui ita sint vel socordi vel præfracto ingenio, ut quantumvis voce Evangelii moniti ac incitati, nec movere pedem nec manum exporrigere velint, petendo reportandóque suo (quam libet ingenti) pretio, digm sunt ilicet qui captivi moriantur. Quid hic, interim, decedit infimtæ Redemptoris munificentiæ ?

Placere mihi solet hîc Molinæi mei, viri clarissimi, satis apta similitudo: illustrandis illuminandisque omnibus, datus est sol huic mundo: sunt, tamen, cæci non paucí: sunt alii carcerum tenebris damnati: somno sepulti sunt alii: parùm fruuntur isti omnes solis beneficio: quid hoc ad magnum illud ac munificum luminare? Oculati quotquot sunt, subque dio vigilant, gaudent hâc luce, illiúsque radiis refocillantur. Pariter se habet cum morte Christi; cujus fructus & carpios patescit quidem omnibus meritoriè, non efficaci ter in se sufficit omnibus; non omnibus, interea, sive ad remissionem sive ad salutem applicatur: reconciliabile est hâc ratione totum genus humanum; actu, autem, ut reconcilietur, quiddam aliud insuper requiritur; impletio, scilicet, conditionis gratuiti fœderis, quæ in fide recipientis consistit. Credunt, autem, efficacissimâ virtute hujus salvificæ mortis quotquot ad salutem ordinati

sunt.

Hanc, vero, exprimendi formulam quòd parum ferre videantur Theologi Palatini; hinc fit, quòd Remonstrantium nonnullis, longiùs multò quàm par erat procedentibus, contra-venire istic studuerint; utpote qui, non meritum modò, sed et efficaciam mortis Christi, toti humano generi actu communicare videantur: re tamen ipsâ fratres Palatini de merito pretioque mortis Christi infinito, applicabili quidem universis, si possent credere, mortalibus, solis electis salutariter applicato, idem nobiscum sentiunt †.

Sed et eadem ipsa est promissionum insuper divinarum extensio. Per totum terrarum orbem nemo homo est, cui non istæ liberè promulgari et possint et debeant. Occurrat mihi quivis vel Turca, vel Judæus, vel Judus: quidni ego fidenter et seriò illi dixerim, “Ita, O Homo, pro te mortuus est Christus, ut si in ipsum credideris certò salvaberis ?" Sed et omnium eadem planè ratio est, quæ unius.

Quicquid sit, ob defectum salutaris pretii certum est, neminem unquam periîsse, neminem unquam periturum. Sic ergo, ut Theologi nostri Britanni plenè et perspicuè, Christus pro omnibus mor

*Sent. de v. Artic. ad Synod.

+ Sent. Palat. Theol. de v. Art. 2. Propos. 2. et 3.

« 上一頁繼續 »