網頁圖片
PDF
ePub 版

istic agenti arrideat? Certa mors imminet utrinque reduci; corporis quidem, si verum fateri audes; si dejerare, animæ.

At at siquidem animo jampridem discessum à nobis anteverteris, non erit ut de diuturniore aliquâ molis extimæ retentione solliciti simus. Nolo ego de te, tanto Theologo, mali quicquam opinari. Levis cujusdam inconstantiæ, si te tuum ipsius factum palam alligârit, est quod tibi succenseas.

Dic mihi verò, per Deum immortalem, Magne Presul, quid tandem est, quod te nobis, post aliquot annorum moram, jam de subito abripere, Romámque pellicere potuit?

Numquid inhospita tibi visa est gens nostra; minúsve quàm fortè speraras virtutibus tuis indultum?

Causari profectò istud non potes, in quem larga Benignissimi Regis manus tam ampla, tam opima congessit ultro munera; majora insuper, si foret opus, largitura; quem Aula, Urbs, Academia utraque, Plebs denique universa, ita suspicere solita est et venerari. Quin et hæc ipsa, quâ jam Serenissimi Regis beneficio frueris, discedendi libertas, quam ingenuè tecum istic actum fuerit, satis clamitat. Non ea patet ubique nobis plenissima eundi quà lubet, redeundíque facultas. Fuere è nostris, quibus Romam vidisse capitale pridem fuit: sunt, qui ubi sævæ urbis limina infelici pede tetigerint, cesserint illico lictori, jamque septendecim plus minùs annos, modò usque superesse licuerit, carcere inquisitorio crudelissimè detenti sunt. Non ita nos tractamus hostes; non perduelles nostros; nedum advenas: æquè patent istuc cœlum et terra: pessimèque de Britanniâ nostrâ meriti, hospitium nimis herclè benignum sibi pollicentur.

Num tibi ergo parùm placuere mores nostri ?

. Paulò forsan depravatiores solutiorésque quàm par est, vivendi rationes. Obrepent certè vel sanctissimo populo sæculi sui vitia ; neque nostros omnes immunes venditamus ab illâ malorum illuvie, cujus bonos quosque et piget et pudet seriò. Venient scandala: vetus verbum est Servatoris. Atqui, teipsum appello testem judicémque, quicquid sumus, non adhuc Italiam impietate exæquavimus. Cedemus profectò, non inviti, genti Pontificia; neque illi diram hanc inhonestámque palmam invidebimus. Finge nos, si placet, multò adhuc improbiores: justificabit nos tamen Roma, ipsa Delos Pontificii Apollinis, Itali Vice-Dei cœlum; de quâ meritò, quod olim, dixerit Deus, Vivo ego, dicit Dominus Deus; quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu et filiæ tuæ. Etiam inter Purpuratos Ecclesiæ illius Moderatores comperies, à quibus turpissimi inter nostros ganeones facilè se victos fatebuntur. Quid ergo, demum ?

Num displicet quam nos istic profitemur, religio?

Absit, absit ut grandævus Antistes, tam eximiis animi dotibus imbutus, recidivam patiatur. Apage mendacem famam: non possum ego tam iniquis rumusculis aurem præbere: quicquid ogganniat vulgus, nolo ego istoc credere, nolo suspicari. Quòd si quis tui similis tam malè consulet et suæ et aliorum saluti, eum sic audacter compellare non dubitarem.

Displicétne ergo religio?

Non ea nunc primulum innotescit: diu est, ex quo utriusque Ecclesiæ dogmata, seriò solicitèque pensiculaveris; ac notam à te probè sententiam nostram denique amplexus, solam veritati divinæ consonam orbi propinaveris, veracíque calamo palam consignaveris. Ecquod verò nunc novi luminis tibi improvisò obortum sic illustravit oculos, ut quæ solertissima viginti ferè annorum indagine frustrà perquisiveris, clarissimè demum cerneres? Res eadem est: tu, si sis alius, videris quòd te numen mutârit.

Certè qui religionem nostram odio habent plusquam Eteocleo, fatentur nos verum dicere; sed totum non dicere criminantur. Quicquid est Positivæ, quam appellant, apud nostros Theologiæ etiam adversariis perplacet. Negationum solummodo quarundam paulò atrociorum graviter accusamur. Nempe, audacem illam impiámque novæ fidei farraginem ferre nec posse nos, nec debere profitemur. Nihil quicquam addimus: nihil immutavimus. Non aut formosior est quam fuit olim Romanæ Ecclesiæ facies; aut reformata, turpior.

Dic mihi nunc, çur quæ intoleranda tibi primùm visa sunt religionis assumenta placere incipiant. Cur, jam serò, primigenia nostræ simplicitatis forma tibi sordescere videatur? Obsecro te, Amplissime Domine, imò adjuro per Dominum Jesum Christum, redeas ad cor tuum, velísque animæ tuæ misereri.

Senex nunc es: moneant te cani tui, flores illi cœmiteriales qui nunc caput tuum gravi quodam decore obtegunt, non longè abesse fatalem illum diem, quo tremendo Summi Judicis tribunali sisteris rationem demutatæ sententiæ redditurus. Cogita jam seriò, quid responsi daturus sis illi, illi falli nescio, vivorum mortuorúmque Arbitro. Quicquid certè fiat cæcæ plebeculæ, cui perfidâ doctorum tyrannide cœlestis doctrinæ jubar intercludi solet, fieri non potest, quin ut tu, quem tam insigni eruditione rerúmque omnium scientiâ instruxit Deus, pœnam à veritatis agnitæ priùs abnegataeque acerrimo Vindice reportes.

Assurgent contra te, in illo verendo die, scripta tua, egregia orthodoxias quondam tuæ monumenta æviterna; testabunturque, et quis olim fueris, et quàm solidis rationum nixus firmamentis ad nostras partes accesseris; turpémque tibi lapsum coram Deo et Angelis exprobrabunt.

Interim, verò, cœlum et terra nobis attestentur, ecquid sit, in quo nos sacris indubiísque Dei eloquiis non firmissimè adhæreamus: ecquid, in quo sanctorum Patrum Conciliorúmque authoritate destituamur: ecquid, in quo nos à Romanis discessionem fecerimus; nisi ubi illos à se, à Deo discessisse constiterit.

O pios salutarésque nostros errores! Ecquis bonus est, qui cum beatis Patribus, cum gloriosis Martyribus, cum sanctissimis Apostolis, cum Deo denique ipso, errare dubitaverit? Aliam profectò semitam qui sibi calcandam elegerit; erret, cadat, pereat, ne

cesse est.

Fige ergo, si sapis, Venerande Præsul, fige istic pedem. Mane

usque nobiscum; et fruere Deo, fruere Evangelio, fruere suavissimâ bonæ conscientiæ pace.

Quòd si te ista parùm moveant, age orna hanc modò, et abripe, quandoquidem ita vis, fugam ab hoc asylo pacis simul et religionis ; daque aurem noctuis illis, si quæ sint, Loyoliticis, quæ tibi istæc suaserint olim. Vivit Dominus, sera duceris facti pœnitentia; Brittaniámque nostram, aut nunquam vidisse, aut nunquam dereliquisse, frustrà exoptabis ; quod ex animo deprecor.

Reverentiæ vestræ humillimè deditissimus

JOSEPHUS HALLUS,

Archipresb. Wigornien.

1

THE

OLD RELIGION:

A TREATISE,

WHEREIN IS LAID DOWN

THE TRUE STATE OF THE DIFFERENCE

BETWIXT THE

REFORMED AND ROMAN CHURCH,

AND THE BLAME OF THIS SCHISM IS CAST UPON THE TRUE AUTHORS.

SERVING

FOR THE VINDICATION OF OUR INNOCENCE, FOR THE SETTLING OF WAVERING MINDS, FOR A PRESERVATION AGAINST POPISH INSINUATIONS.

WITH AN

ADVERTISEMENT

FOR SUCH! Readers, as FORMERLY STUMBLED AT SOME PASSAGES IN THE BOOK.

BY

JOSEPH, BISHOP OF EXETER.

« 上一頁繼續 »