網頁圖片
PDF
ePub 版

Et circum gemino cælaverat argumento:

In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, 185
Littora longa Arabum, et sudantes balfama fylvæ,
Has inter Phoenix divina avis, unica terris
Cæruleùm fulgens diverficoloribus alis
Auroram vitreis surgentem refpicit undis. 189
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hic quoqueAmor, pictæq; innube phare-
Arma corufca faces, et fpicula tincta pyropo; (træ,.
Nec tenues animas, pectúfque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum fpargit sua tela per orbes
195
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.

201

Tu quoqueinhis,nec me fallit fpes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque fimplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæfivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, AEthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Heroúmque animas inter, divófque perennes, 205 AEthereos haurit latices et gaudia potat Ore facro. Quin tu cœli poft jura recepta Dexter ades, placidúfque fave quicunque vocaris, Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti Colicolæ nôrint, fylvifque vocabere Damon. Cc c

210

Quòd

Quòd tibi purpureus pudor, et fine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginci fervantur honores;
Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis geftans umbracula palmæ
AEternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreifque furit lyra mifta beatis,
Fefla Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.
Jan. 23. 1646.

Ad JOANNEM ROUSIUM Oxonienfis Academiæ Bibliothecarium.

De libro Poematum amiffo, quem ille fibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica reponeret, Ode. Strophe 1.

EMELLE cultu fimplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,

GE

Munditiéque nitens non operofâ,
Quam manus attulit

215

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ ;

Dum vagus Aufonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lufit

Infons populi, barbitóque devius

Indulfit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede;

Antistrophe.
Quis te parve liber, quis te fratribus

5

10

Sub

Subduxit reliquis dolo?
Cum tu miffus ab urbe,
Docto jugiter obfecrante amico,

Illuftre tendebas iter

Thamefis ad incunabula

Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyafufque facer
Orbi notus per immenfos
Temporum lapfus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum;

15

20

Strophe 2.
Modò quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si fatis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet ftudia fanctus,
Et relegatas fine fede Mufas
Jam penè totis finibus Angligenûm;
Immundafque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetra,

35

Phinéamque abigat peftem procul amne Pegaséo.

Antiftrophe.

Quin tu, libelle, nuntii licet malâ

Fide, vel ofcitantiâ

Semel erraveris agmine fratrum,

Ccc 2

25

30

Seu

Seu quis te teneat fpecus,

Seu qua te latebra, forfan unde vili
Callo terréis inftitoris infulfi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget poffe profundam
Fugere Lethen, vehique fuperam
In Jovis aulam remige pennâ;
Strophe 3.

Nam te Roufius fui

Optat peculi, numeróque jufto
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque adytis etiam facris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
AEternorum operum cuftos fidelis,
Quæftorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit Iön

Clarus Erechtheides

Opulenta dei per templa parentis
Fulvofque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæâ genitus Creufâ.

Antistrophe.

Ergo tu vifere lucos

Mufarum ibis amœnos,

Diamque Phœbi rurfus ibis in domum,

Oxoniâ quam valle colit
Delo pofthabitâ,

40

45

50

- 55

60

65

Bifidoque Parnassi jugo:
Ibis honeftus,

Poftquam egregiam tu quoque fortem
Nactus abis, dextri prece follicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ fimul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus.
Epodos.
Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc fterile fudit ingenium,
Jam ferò placidam fperare jubeo
Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit folers Roüfi,

Quo neq; lingua procax vulgi penetrabit, atq; longè Turba legentum prava faceffet;

80

At ultimi nepotes,

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forfitan
Adhibebit integro finu.

Tum livore fepulto,

Si quid meremur fana pofteritas fciet
Roufio favente.

70

75

85

Ode

« 上一頁繼續 »