網頁圖片
PDF
ePub 版

quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. Negavit Sara dicens, Non risi, timore perterrita; Dominus autem: Non est, inquit, ita, sed risisti.

18. 16-23. Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quae gesturus sum? Cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae? Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam, ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum. Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint; an non est ita, ut sciam. Converteruntque se

inde, et abierunt Sodomam. Abraham vero adhuc stabat coram Domino. Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? Si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul, et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum, qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. Rursumque locutus est as eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. Ne quaeso, inquit, indigneris Domine, si loquar: Quid si ibi inventi triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. Quia semel, ait, cœpi, loquar ad Dominum meum: Quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: Quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum

suum.

19. 1-22. Veneruntque duo Angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis, adoravitque pronus in terram et dixit: Obsecro, Domini, declinate in domum pueri vestri et manere ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. Compulit illos oppido, ut diverterent ad eum; ingressis

que domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum, a
puero usque ad senem, omnis populus simul. Vocaveruntque Lot,
et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos
huc, ut cognoscamus eos. Egressus ad eos Lot, post tergum occludens
ostium, ait: Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
Habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad
vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil
mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. At illi
dixerunt: . . . Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut
judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant
Lot vehementissime, jamque prope erat ut effringerent fores. Et ecce
miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque
ostium: Et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo
usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Dixerunt
autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios,
aut filias? Omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac! Delebimus enim
locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui
misit nos, ut perdamus illos. Egressus itaque Lot, locutus est ad
generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite egredimini
de loco isto, quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis
quasi ludens loqui. Cumque esset mane, cogebant eum Angeli,
dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes; ne
et tu pariter pereas in scelere civitatis. Dissimulante illo appre-
henderunt manum ejus, et manum uxoris ac duarum filiarum ejus, eo
quod parceret Dominus illi. Eduxeruntque eum, et posuerunt extra
civitatem; ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam;
noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione, sed in
monte salvum te fac ne et tu simul pereas. Dixitque Lot ad eos
ne forte apprehendat me malum, et moriar. Est civitas haec juxta,
ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea; numquid non modica
est, et vivet anima mea? Dixitque ad eum: Ecce, etiam in hoc suscepi
preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. Festina et
salvare ibi.

19. 23-28. Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. Igitur Dominus pluit super Sodoman et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo, et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia. Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius eum Domino, intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.

NEBUCHADNAZZAR AND BELSHAZZAR

Sedecias

[ocr errors]

et

2 Chron. 36. 11-20. undecim annis regnavit in Jerusalem. Fecitque malum in oculis Domini Dei sui. universi principes sacerdotum, et populus, praevaricati sunt inique juxta universas abominationes Gentium, et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Jerusalem. Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui, non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.

Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus. Jer. 52. 1-26. undecim annis regnavit in Jeru

salem.

Sedecias

Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Joakim. Quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda usquequo projiceret eos a facie sua; et recessit Sedecias a rege Babylonis. Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus adversus Jerusalem, et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.

Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae. Mense autem quarto, nona mensis obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terrae. Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, quae ducit in eremum. Persecutus est autem Chaldaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto, quod est juxta Jericho, et omnis comitatus ejus diffugit ab eo. Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis et locutus est ad eum judicia. Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis ejus, sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha. Et oculos Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus. . . venit Nabuzardan princeps militae, qui stabat coram rege Babylonis in Jerusalem. Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et omnem domum magnam igni combussit. Et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit, cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro militiae. De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiae. Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. Et

་་

lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt. Et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea et quotquot argentea, argentea tulit magister militiae; et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum. De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam, porro grossitudo ejus quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; et capitella super utramque aerea, altitudo capitelli unius quisque cubitorum; et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea. Similiter columnae secundae, et malogranata. Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur. . Tulit autem eos Nabuzardan magister

militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha. Dan. 4. 27-33. Responditque rex, et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de caelo ruit: Tibi dicitur Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te, et ab hominibus ejicient te, et cum bestis et feris erit habitatio tua: fœnum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud. Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor; et ex hominibus abjectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore caeli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium. . . . In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni, et figura mea reversa est ad me; et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum, et magnificentia amplior addita est mihi.

Dan. 5. Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille, et unusquisque secundum suam bibebat aetatem. Praecepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Jerusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinae. Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quae asportaverat de templo quod fuerat in Jerusalem, et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinae illius. Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, aereos, ferreos ligneosque et lapideos. In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae, et rex aspiciebat

articulos manus scribentis. Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum, et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur. Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magnos, Chaldaeos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit. Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi. Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est; sed et optimates ejus turbabantur. Regina autem pro re, quae acciderat regi, et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est, et proloquens ait: Rex in aeternum vive! non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur. Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo; nam et rex Nebuchodonosar pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et aruspicum constituit enim, pater, inquam, tuus, o rex! quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventae sunt in eo: hoc est in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem praefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Judae, quem adduxit pater meus rex de Judaea? Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te. Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi; et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere. Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere. Si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris. Ad quae respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuae alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi. O rex, Deus Altissimus regnum, et magnificentiam gloriam, et honorem dedit Nabuchodonozor patri tuo. Et propter magnificantiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ, tremebant, et metuebant eum. Quos volebat, interficiebat; et quos volebat, percutiebat; et quos volebat, exaltabat; et quos volebat, humiliabat. Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus, fœnum quoque

« 上一頁繼續 »