網頁圖片
PDF
ePub 版

Lang. Notes 28. 171-80; Ekwall, Angl. Beiblatt 24. 133-6; Macaulay, Mod. Lang. Rev. 8. 396-8; Brandl, Archiv für die Neueren Sprachen 129. 516; Athenaeum, Oct. 26, 1912; Liljegren, Engl. Stud. 49. 142-3.

2d ed., recast and partly rewritten, Manchester, 1918. (Edition cited.) Patience, an Alliterative Version of 'Jonah,' by the Poet of Pearl.

Edited by I. Gollancz. London, 1913. Reviewed by Ekwall, Engl.

Stud. 49. 144-6. De Erkenwalde, in Horstmann's Altenglischen Legenden, Neue Folge,

pp. 265-74. Heilbronn, 1881. (Erken.) The Wars of Alexander, an Alliterative Romance. Re-edited by W. W.

Skeat (Early English Text Society, Extra Series, Vol. 47). London,

1886. (Alex. C.) The Vision of William concerning Piers Plowman. Ed. by W. W.

Skeat (Early English Text Society, Vols. 28, 38, 54, 81). London,

1867-1884. The Parlement of the Thre Ages, and Wynnere and Wastoure. Edited

for the Roxburghe Club by I. Gollancz. London, 1897. The Parlement of the Thre Ages, an Alliterative Poem on the Nine

Worthies and the Heroes of Romance. Edited by I. Gollancz. Lon

don, 1915. The Romance of William of Palerne (otherwise known as the Romance

of William and the Werwolf). Re-edited by W. W. Skeat (Early

English Text Society, Extra Series, Vol. 1). London, 1867. The Gest Hystoriale of the Destruction of Troy. Edited by G. A. Panton

and D. Donaldson (Early English Text Society, Vols. 39, 56). Lon

don, 1869, 1874. (Destr. Troy.) Death and Life, with Introduction by W. W. Skeat, in Bishop Percy's

Folio Manuscript, edited by Hales and Furnivall, 3. 49-75. London,

1868. Death and Liffe, an Alliterative Poem. Edited by James H. Hanford and

John M. Steadman, Jr. (North Carolina Studies in Philology, Vol.

15, No. 3). Chapel Hill, N. C., 1918. Scottish Alliterative Poems. Edited by F. J. Amours. 2 vols. (Scottish

Text Society, 1897). Includes the texts Golagros and Gawayne,
Awntyrs off Arthure (Awnt. Arth.), Pistill of Susan, Buke of the

Howlat.
Sege of Jerusalem. Herausgegeben von G. Steffler. Marburg, 1891.
Morte Arthur. Herausgegeben von E. Björkman. Heidelberg, 1915.

APPENDIX

PASSAGES FROM THE VULGATE*

THE FLOOD

6. 9-22.

Gen. 6. 1-8. Cumque coepissent homines multiplicari super terram et

filias procreassent, videntes filii Dei filias hominum, quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi. Videns autem Deus, quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, poenituit eum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli; poenitet enim me fecisse eos.

Neo vero invenit gratiam coram Domino.

Hae sunt generationes Noe: Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit. Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram) dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. Fac tibi arcam de lignis laevigatis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus; ostium autem arcae pones ex latere; deorsum, conacula, et tristega facies in ea. Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum. Universae quae in terra sunt, consumentur. Ponamque foedus meum tecum, et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum, bina

* Only the longer narrative passages paraphrased by the poet are here given. Single verses quoted or alluded to will be found in the notes.

.

de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi, quam illis in cibum. Fecit igitur Noe omnia, quae

praeceperat illi Deus. 7. I-II. Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua

in arcam; te enim vidi justum coram me in generatione hac. Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam; de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram,

et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae. Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus. Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli

apertae sunt. 7. 17-24. Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et

multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra. Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas. Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. Quindecim cubitus altior fuit aqua super montes, quos operuerat. Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium quae reptant super terram; universi homines et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt. Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli; et deleta sunt de terra; remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca. Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta

diebus. 8. 1-22. Recordatus autem Deus Noe . . adduxit spiritum super terram,

et imminutae sunt aquae. Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli : et prohibitae sunt pluviae de caelo. Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae. At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem. Decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum, qui egradiebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram. Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae. Quae cum

non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

Rursum dimisit

.

.

eo.

columbam ex arca. At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo, intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.

Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram, et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae.

Locutus est autem Deus ad Noe, dicens : Egredere de arca

et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. Egressus est ergo' Noe, et filii ejus, uxor illius, et uxores filiorum ejus cum Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quae reptant super terram secundum genus suum, egressa sunt de arca. Aedificavit autem Noe altare Domino, et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines. Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua; non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies, non requiescent.

ABRAHAM AND Lot Gen. 18. 1-15. Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in

ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum; quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. Et dixit: Domine, si inveni gratian in oculis tuis, ne transeas servum tuum! Sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros (variant reading: laventur pedes vestri (see note on 1. 618)] et requiescite sub arbore; ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis: id circo enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: fac ut locutus es! Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes. Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero; qui festinavit et coxit illum. Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis; ipse vero stabat juxta eos sub arbore. Cumque comedissent, dixerunt ad eum

Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito Sara risit post ostium tabernaculi. Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria. Quae risit occulte, dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? Numquid Deo

[ocr errors]
« 上一頁繼續 »