網頁圖片
PDF
ePub 版

nomine, quem tamen intelligo facile esse Morum qui etsi vult videri se causæ id dedisse, satis prodit, se potius id dedisse patrono hospiti, ut Miltono frigidam suffunderet in antecessum, dum alter mare, aut lacum criminum undique conductum parat.

P. 305. Ethiops (A. Morus) Sociennus ejus triumphum egit, ut audio, in amici sui ædibus de subactis BritannisGazettæ certe Londiniensis fabellam narrant lepidissimam: palmam eam præreptam sibi dolet Alastor (Salmasius) quare simultates cum Ethiope nunc strenuas exercet, siquid famæ

creditur.

P. 307. Clamorem regii sanguinis' ab Anglo scriptum nescio quo, sed a Moro editum intellexeram. Morum tamen parricidæ pro auctore ejus libri habent, ac egregie in Gazettis, ut vocant, Londinensibus defricarunt, tanquam confessa sit ab illo, Alastoris (Salmasii) pedisequa addito hoc epigram

mate

Galli exconcubitu gravidam te, Bontia, Mori
Quis bene moratam, morigeramque neget?

Agnoscis in illo Ouweiani acuminis ineptias, quod Ulitius herus mecum communicavit, Alastoris (Salmasii) scriptum contra Anglos avide expecto; de meo enim tergo, quin illic comitia sint habenda nullus dubito. Sic promisit certe, cum Miltonum a me amatum persuaderi sibi passus sit.

P. 323. Magnus ille Pan (Salmasius) qui secundam Vossii ex Suecia fugam minabatur, mihi quoque mala multa, ac ipsi dominæ exitium, nisi nos a se abigerit, ut ex Moro intelligebas nuper, nunc ad plures abiit. Alii Spadæ, alii Aquisgrani in balnéo mortuum ferunt. Trajecti ad Mosam sepultum certe constat. Nimirum qui armis tantopere delectabatur, inter arma sepeliri voluit. Hunc casum accidisse mihi non valde lugubrem fateor, non quod miros hominis edentulos timerem, sed quod tranquillitatem animi unice amem, quam ille mihi propriam ac perpetuam haud quaquam reliquisset. Erat etiam eâ ætate, ut nihil solidi aut eruditi ab eo amplius sperari posset.

P. 595. Liber Miltoni heri huc est allatus. Exemplar meum petiit a me regina. Ipse non nisi cursim dum perlustravi. Nihil tale ab Anglo expectaram, et certe nisi me fallit animus, placuit quoque, uno tantum excepto, incomparabili nostræ Dominæ. Dicit tamen Salmasius se perditurum auctorem cum toto parlamento.

P. 596. Milloni apologiam pro parlamento suo, priori accepimus hebdomade. Legit istud scriptum incomparabilis nostra domina, et, nisi fallor, valde ei placuit. Certe et ingenium istius viri, et scribendi genus, multis præsentibus collaudavit. Salmasius jam sese ad respondendum accingit quamvis necdum a diuturno morbo convaluerit, ira tamen satis ei suppeditabit roboris et armorum.

P. 600. Virulentum Miltoni librum jamdudum ad vos perlatum confido, ejus editiones quinque jam hic vidimus. Belgicam etiam versionem, Gallicam nunc adornari ferunt.

P. 603. Ex Miltoniano libro unicum tantum exemplar Holmiam perlatum miror, cum tria uno eodemque tempore, fuisse missa sciam. Est hic liber in omnium hic manibus ob argumenti nobilitatem, et jam quatuor, præter Anglicanam, editiones vidimus, unam in quartâ ut vocant formâ Goudæ editum, tres in duodecima, quarum primam L. Elzevirius, secundam J. Jansenius, tertiam Trajentensis nescio quis edidit, quinta in octava formæ editis. Hagæ sub prælo sudat ut monet Elzevirius. Belgicam versionem video etiam circumferri, Gallicam expectari ferunt. Miltonus ille quis sit non satis constat. Vidi qui adfirmarint, infimo loco natum: eruditum tamen, et plebiorum factione ad maximam dignitatem promotum. L. Elzevirius adfirmat, certo sibi constare hominem esse et nobili loco natum, et opulentum, a reipublicæ muniis negotiisque omnibus remotum, ac sibi in rure suo viventem. Refutavit Anglico sermone Iconem Basilicam, qui liber inter Parlamentarios maximo est in pretio. Poemata etiam Latina edidit, sed quæ in manus meas hactenus non pervenerunt. Si certiora cognovero, faciam ut ex me intelligas.

P. 605. Valde quoque gratum erit, si porro significaveris, quis et qualis sit iste Miltonus, Iconoclastem si habeas, rogo ut transmittas.

P. 606. Salmasius situs est in meditatione operis contra Miltonum. Lepidum est, quod de Graswinchelio narras, male mulctabitur, si Miltonum adtigerit.

P. 601. Gronovii adversam valetudinem ægre admodum fero. At vero plus ægrotat Gras winchelius, si cum Anglo isto Molosso, Miltono dico, sese commiserit.-Ipse (Salmasius) totus nunc est in confutando Scripto Miltoni, cui totidem reddit convitia nec patietur, ut a minore, vel hâc in parte saperetur.

P. 621. Graswinchelio interdictum esse, ne pergat in Miltono confutando, ægre fert Salmasius. Verum idem ex animo gaudet librum Miltoni, Lutetiæ publice a carnifice esse combustum. Non opus, ut meum de hoc scripto interponam judicium, interim hoc scio, fatum esse bonorum fere librorum, ut hoc modo vel pereant vel periclitentur. Homines plerumque propter scelera et pravitatem manus carnificum subeunt, libri vero virtutis et præstantiæ ergo. Soli fatuorum labores tales non metuunt casus. Sed sane frustra sunt, qui se hoc modo exstirpare posse existimant Miltoni et aliorum Scripta, cum potius flammis istis, mirum quantum clarescant et illustrentur. Qua autem de Miltoni conditione, ad me scribis, illa convenire puto cum iis, quæ tibi ante hebdomades aliquot significavi.

P. 643. De motibus Anglicanis certiora procul dubio ex

illo intelligere possis. Ego quippe raro in publicum prodeo, et non me multum immisceo publicis rumoribus. Miltonum cæcum esse factum, jam tibi significavi, addunt alii etiam mortuum.

P. 647. De Ethiope (Moro) et Anglâ (Pontiâ famulâ Salmasii) lepida sunt et festiva quæ reponis. Sed nunc negant ea vera esse, et sparsa esse ab Malevolis quibusdam. Sane constant mihi Anglam istam omnes Ethiopi (Moro), reddidisse amatorias suas. Inter ipsum et Salmasium lis forte orietur (quænam inter tales possit esse diuturna Concordia), propter librum hic excusum, cui titulus "Clamor Sanguinis Regii in Coelum." Scriptus ille videtur a quovis Anonymo Anglo transmissus vero Salmasio, divulgatus vero ab Ethiope (Moro). Propter sexaginta exemplaria, quæ permisit typographus, inter ipsos est contentio.

P. 649. De 'Moro' vero quæ scribis, quam sunt ea lepida, quam venusta. Auctor sane ei sim, ut nummum det cum hâc inscriptione, "Subacta Britannia" verum vide quam ingratus sit iste heros erga Ethiopem, cujus tamen clavæ istam debet victoriam, quoniam is non cupit eam uxorem ducere, acerrime nunc illum persequitur. Mihi sane Ethiops multo rectius facturus fuisse videtur, si ex Ovidii tui præcepto a Domina incipisset. Minor quidem voluptas ista fuissit, sed longe majorem inivisset gratiam, divulgata est passim hæc fabella etiam in gazettis publicis Londinensibus addita etiam Epigrammata.

P. 651. De Salmasio nihil omnino habeo, quod tibi significem. Credo enim etiamnum cum solito suo malo conflictari. Rettulit tamen non nemo, eum nunc meliuscule valere. Lis ipsi est cum Moro. Cupit enim ut is Anglicanam suam in uxorem ducat, quod alter recusat. Verum isti duo boni amantes, qui nuper tam suaviter et amice oscula jungebant, valde nunc sibi invicem sunt infensi. Ante quatriduum siquidem, cum forte Maurus huic nostræ occurreret in vastâ ista areá, quæ ædibus Salmasii adjacet, statim illa capillitium ejus invasit, pluribusque adfecit verberibus. Neque eo contenta, etiam fuste in illum sævire conabatur, nisi bonus ille socius in horreum confugisset, super struicem quandam, jactuque se vindicasset cæspitum. Huic spectaculo son defuit ingens spectatorum numerus, qui ex vicinia passim eo confluxerant, vides quam omnes in iis ædibus sunt yvvalкокρaтоvμɛvol, facile hinc possis conjicere, falsos fuisse rumores qui de 'Subacta Britannia' passim fuere sparsi, cum illa potius Maurum subegerit, vel, si verus sit rumor, adparet non satis fuisse subactam.

P. 662. Salmasius totus est in responso ad Miltonum. Coptus est jam excudi, qui mole non erit minor priori. Miltonum passim Catamitum vocat, aitque cum in Italiâ vilissimum fuisse scortum, et passim nummis_nates prostituisse, examinat quoque passim Carmina ejus Latina. Dissidium

vero quod exercet cum Moro, indies crescit, presertim postquam in jus vocavit Anglicam, infensus quoque est alio nomine, nempe quod ipsum Morus Cornigerum vocarit.

P. 669. Miltonum mortuum credideram, sic certe nunciaras, sed præstat in vivis illum esse, ut Sycophantæ cum Sycophantis committantur. Poemata ejus mihi ostendit Holstenius, nihil illa ad elegantiam apologia. In prosodiam peccavit frequenter. Magnus igitur Salmasianæ crisi campus hic est assertus, sed quâ fronte alienos iste versus notabit, cujus musis nihil est cacatius? quod ait adversarium (Miltonum) nates Italis vendidisse, mira est calumnia. Utinam ejus malæ tam tutæ fuissent a pugnis uxoriis, quam posticum Miltoni os a sicariis Hetruscis! Imo invisus est Italis Anglus iste, inter quos multo vixit tempore, ob mores nimium severos, cum et de religione liberte disputaret, ac multa in Pontificem Romanum acerbe effutiret, quavis occasione.

[ocr errors]

COMPLIMENTARY VERSES.

IN PARADISUM AMISSAM SUMMI POETE JOHANNIS MILTONI.

Qui legis Amissam Paradisum, grandia magni
Carmina Miltoni, quid nisi cuncta legis?
Res cunctas, et cunctarum primordia rerum,
Et fata, et fines continet iste liber.
Intima panduntur magni penetralia mundi;
Scribitur et toto quicquid in orbe latet;
Terræque, tractusque maris, cœlumque profundum
Sulphureumque Eribi flammivomumque specus;
Quæque colunt terras, portumque et Tartara cæca,
Quæque colunt summi lucida regna poli;
Et quodcunque ullis conclusum est finibus usquam,
Et sine fine Chaos, et sine fine Deus;
Et sine fine magis, si quid magis est sine fine,
In Christo erga homines conciliatus amor.
Hæc qui speraret quis crederet esse futurum?
Et tamen hæc hodie terra Britanna legit.
O quantos in bella duces! quæ protulit arma!
Quæ canit, et quanta, prælia dira tuba.
Coelestes acies! atque in certamine cœlum!
Et quæ cœlestes pugna deceret agros!
Quantus in ætheriis tollit se Lucifer armis,
Atque ipso graditur vix Michaele minor!
Quantis, et quam funestis concurritur iris

Dum ferus hic stellas protegit, ille rapit!
Dum vulsos montes ceu tela reciproca torquent,
Et non mortali desuper igne pluunt:
Stat dubius cui se parti concedat Olympus,
Et metuit pugnæ non superesse suæ,
At simul in cœlis Messiæ insignia fulgent,
Et currus animes, armaque digna Deo,
Horrendumque rotæ strident, et sæva rotarum
Erumpunt torvis fulgura luminibus,

Et flammæ vibrant, et vera tonitrua rauco
Admistis flammis insonuere Polo,

Excidit attonitis mens omnis, et impetus omnis
Et cassis dextris irrita tella cadunt.

« 上一頁繼續 »