網頁圖片
PDF
ePub 版
[ocr errors]

Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutâ mollicer icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas faltem teneant spectacula Mufas,

Et reyocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora ferpere Phoebum,

Quale repentinus permeat offa calor,
Perque puellares oculos digitumque sonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius & yeteri commaduisi mero.
At qui bella refert, & adulto fub Jove cælum,

Herqafque pios, semideosque duces,
Et nunc fancta çanit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,

Ille quidem parcè Samii pro more magistri

Vivat, & innocuos præbeat herba cibos; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque è puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, & casta juventus,

Et rigidi mores, & fine labe manus. Qualis veste nitens facrâ & luftralibus undis

Surgis ad infenfos augur iture Deos. Hoc ritu vixisse ferunt poft rapta fagacem

Lumina Tirefian, Ogygiumque Linon, Et lare devoto profugum Calchanta, senemquc

Orpheon edomitis fola per antra feris;
Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per fretra longa virum,
Et per Monstrificam Perfeixe Phæbados aulam

Et vada fæemineis insidiosa fonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi fanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuiffe greges. Diis etenim facer est vates, divùmque facerdos,

Spirat & occultum pectus, & ore Jovem. At tu siquid agam, scitabere (si modò faltem

Efe putas tanti noscere fiquid agam)

Paciferum canimus cælefti femine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, & ftabulantem paupere tecto

Qui fuprema fuo cum patre regna colit. Stelliparumque polum, modulantesqueæthere turmas,

Et fubitò elifos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque presa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

Elegia feptima, Anno Ætatis

undevigesimo. Ondum blanda tuas leges Amathufia nôram, NO

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,

Atque tuum fprevi maxime, numen, Amor. Tu puer imbelles dixi transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci. Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ:

In genus

humanum quid inania dirigis arma? Non valet in fortes ifta pharetra viros. Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior) & duplici jam ferus igne calec. Yer erat, & fummæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi Maie diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem

Nec matutinum fuftinuere jubar.
Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit & facies, & dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero, dignum & Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula Nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas;
Addideratque iras, sed & has decuisse putares,

Addideratque truces, nec sine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,

Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter & expertos vires numerabere noftras,

Et faciam vero per tua damna fidem.

[ocr errors]

Ipfe ego si nescis strato Pythone superbum

Edomui Phæbum, messit & ille mihi;
Et quoties meminer Peneidos, ipfe fatetur

Certiùs & graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,

Qui post terga solet vincere Parthus eques.
Cydoniusque mihi cedit venator, & ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque mánus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

,
Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te ftulte tuæ poterunt defendere Mufæ,

Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem.
Dixit, & aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat,
Er modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites

Et modò yillarum proxima rura placent.

Turbà

« 上一頁繼續 »