網頁圖片
PDF
ePub 版

Sylvanufque fuâ Cypariffi fronde revinctus,
Semicaperque deus, femideufque caper.
Quæque fub arboribus Dryades latuere vetustis
Per juga, per folos expatiantur agros.
Per fata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,
Vix Cybele mater, vix fibi tuta Ceres,
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Confulit in trepidos dum fibi Nympha pedes,
Jamque latet, latitanfque cupit male tecta videri,
Et fugit, & fugiens pervelit ipfa capi.

Dii quoque non dubitant cœlo præponere fylvas,
Et fua quifque fibi numina lucus habet.
Et fua quifque diu fibi numina lucus habeto,
Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miferis, te Jupiter aurea terris
Sæcla, quid ad nimbos afpera tela redis?
Tu faltem lentè rapidos age Phoebe jugales
Quà potes, & fenfim tempora veris eant.
Brumaque productas tardé ferat hifpida noctes,
Ingruat & nostro serior umbra polo.

Elegia

Elegia fexta.

Ad Carolum Diodatum ruri commorantem.

Qui cum Idibus Decemb. fcripfiffet, & fua carmina excufari poftulaffet fi folito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, baud fatis felicem operam Mufis dare fe poffe affirmabat, hunc habuit refponfum.

M

Itto tibi fanam non pleno ventre falutem,

Qua tu diftento fortè carere potes.

At tua quid noftram prolectat Mufa camœnam,
Nec finit optatas poffe fequi tenebras ?
Carmine fcire velis quàm te redamemque colamque,
Crede mihi vix hoc carmine fcire queas.

Nam neque nofter amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipfe pedes.
Quàm bene folennes epulas, hilaremque Decembrim
Feftaque cœlifugam quæ coluere Deum,
Deliciafque refers, hyberni gaudia ruris,
Hauftaque per tepidos Gallica musta focos.
Quid queritis refugam vino dapibufque poefin?
Carmen amat Bacchum, Carmina Bacchus amat.

[blocks in formation]

Nec puduit Phoebum virides gestaffe corymbos,

Atque hederam lauro præpofuiffe fuæ. Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyoneo turba novena choro. Nafo Corallæis mala carmina mifit ab agris: Non illic epulæ non fata vitis erat.

Quid nifi vina, rofafque racemiferumque Lyæum Cantavit brevibus Teia Mufa modis? Pindaricofque inflat numeros Teumefius Evan,

Et redolet fumptum pagina quæque merum. Dum gravis everfo currus crepat axe fupinus, Et volat Elco pulvere fufcus eques; Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen, Jam quoque lauta tibi generofo mensa paratu, Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Maffica foecundam defpumant pocula venam, Fundis & ex ipfo condita metra cado. Addimus his artes, fufumque per intima Phoebum Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te Numine compofito tres peperiffe Deos.

Nunc

Nunc quoque Threffa tibi cælato barbitos auro

Infonat argutâ molliter i&ta manu;

Auditurque chelys fufpenfa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas faltem teneant spectacula Mufas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum pfallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos fefta chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora ferpere Phoebum,
Quale repentinus permeat offa calor,
Perque puellares oculos digitumque fonantem
Irruet in totos lapfa Thalia finus.

Namque Elegia levis multorum cura deorum eft,
Et vocat ad numeros quemlibet illa fuos;
Liber adeft elegis, Eratoque, Cerefque, Venufque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poctis,
Sæpius & veteri commaduiffi mero.

At qui bella refert, & adulto fub Jove cœlum,
Herqafque pios, femideofque duces,

Et nunc fancta canit fuperum confulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,

1

Ille quidem parcè Samii pro more magiftri

Vivat, & innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic fcelerifque vacans, & cafta juventus,
Et rigidi mores, & fine labe manus.

Qualis vefte nitens facrâ & luftralibus undis
Surgis ad infenfos augur iture Deos.
Hoc ritu vixiffe ferunt poft rapta fagacem
Lumina Tirefian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, fenemque
Orpheon cdomitis fola per antra feris;
Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per fretra longa virum,
Et per Monftrificam Perfeix Phoebados aulam
Et vada fœmineis infidiofa fonis,

Perque tuas rex ime domos, ubi fanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuiffe greges.

Diis etenim facer eft vates, divùmque facerdos,
Spirat & occultum pectus, & ore Jovem.
At tu fiquid agam, scitabere (fi modò saltem
Effe putas tanti nofcere fiquid agam)

« 上一頁繼續 »