Illa tibi oftentat quascunque fub æquore vafto, opes. Ah quoties cum tu clivoso fessus Olympo In vespertinas præcipitaris aquas, Cur te, inquit, cursu languentem Phoebe diurno Hesperiis recipit Cærula mater aquis? Dia quid immundo perluis ora solo? Huc ades, ardentes imbue rore comas. Huc ades, & gremio lumina pone meo. per fusa rosas, Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata, Nec Phaetonteo fumidus axis equo; Cum tu Phoebe tuo fapientius uteris igni, Huc ades, & gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva suos suspirat amores; Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido, Languentesque fovet folis ab igne faces. + Insonuere novis lethalia cornua neryis, Triste micant ferro tela corusca novo. Quæque sedet facro Vesta pudica foco. Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant, Hymenxe, per urbes, Littus io Hymen, & cava faxa fonant. Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ, Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad amæni gaudia veris Virgincos auro cincta puella sinus. [unum, Votum est cuique suum, votum eft tamen omnibus Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor, Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet. Natvia nocturno placat sua fydera cantu, Delphinasque leves ad yada fumma vocat. Convocat & famulos ad sua festa Deos, Pervolitant celeri florea rura choro, Sylvanusque suâ Cyparisli fronde revinctus, Semicaperque deus, semideusque caper. Per juga, per solos expatiantur agros. Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres, Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes, Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri, Et fugit, & fugiens pervelit ipsa capi. Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas, Et sua quisque sibi numina lucus habet. Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto, Nec vos arborea dii precor ite domo. Te referant miseris, te Jupiter aurea terris Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis? Tu saltem lentè rapidos age Phoebe jugales Quà potes, & fenfim tempora veris eant. Brumaque productas tardé ferat hispida noctes, Ingruat & nostro serior umbra polo. Elegia sexta. Ad Carolum Diodatum ruri commorantem. Qui cum Idibus Decemb. scripset, é fua carmina excusari postulasset si solito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud fatis felicem operam Mufis dare se poffe affirmabat, hunc habuit responsum. M Itto tibi fanam non pieno ventre falutem, Qua tu distento fortè carere potes. At tua quid nostram prolectat Mufa camanam, Nec finit opratas poffe sequi tenebras? Carmine seire velis quàm te redamemque colamque, Crede mihi vix hoc carmine fcire queas. Nam neque noster amor modulis includitur arctis, Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm bene solcnnes epulas, hilaremque Decembrim Festaque cælifugam qux coluere Deum, Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris, Haustaque per tepidos Gallica musta focos. Quid queritis refugam vino dapibusque poesin? Carmen amat Bacchum, Carmina Bacchus amat. Nec puduit Phoebum virides geftasse corymbos, Atque hederam lauro præpofuiffe fuæ. Mista Thyoneo turba novena choro. Non illic epulæ non sata vitis erat. Cantavit brevibus Töia Mufa modis ? Pindaricosque inflat numeros Teumesius Evan, Et redolet sumptum pagina quæque merum. Dum gravis everso currus crepat axe supinus, Et volat Eleo pulvere fuscus eques; Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen, Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu, Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Mallica foecundam despumant pocula venam, Fundis & ex ipfo condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te Numine composito tres peperiffe Dcos. Nunc |