網頁圖片
PDF
ePub 版
[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

H

oc tibi de nato, ditiffima mater, egeno

Exiguum immenfi pignus amoris habe.
Heu, meliora tibi depromere dona volentes

Aftringit gratas parcior arca manus.
Túne tui poteris vocem hic agnofcere nati

Tam malè formatam, diffimilemque tuæ ?
Túne hic materni veftigia sacra decoris,

Tu speculum poteris hìc reperire tuum ?
Poit longum, dices, Coulei, !ic mihi tempus?

Sic mihi speranti, perfide, multa redis?
Quæ, dices, Saga Lemurésque Deæque, nocentes,

Hunc mihi in infantis supposuere loco ?
At tu, fancta parens, crudelis tu quoque, nati

Ne tractes dextrâ vulnera cruda rudi.
Hei mihi, quid fato genitrix accedis iniquo ?

Sit sors, sed non fis, ipsa, noverca mihi.
Si mihi natali Musarum adolescere in arvo,

Si benè dilecto luxuriare solo,
Si mihi de doctâ licuiffet plenius unda

Haurire, ingentem fi fatiare fitim,
Non ego degeneri dubitabilis ore redirer.,

Nec legeres nomen fula rubore meum.
Scis bene, fcis quæ me tempestas publica mundi

Raptatrix veftro fuftulit e gremio,
Nec pede adhuc firmo, nec firmo dente, negati

Poscentem querulo murmure lactis opem.
Sic quondam, aërium vento bellante per æquor,

Cum gravidum autumnum læva flagellat hyems,
Immatura fuâ velluntur ab arbore poma,

Et vi victa cadunt; arbor & ipsa gemit.
Nondum succus inest terræ generosus avitæ,

Nondum fol roseo redditur ore pater.
O mihi jucundum Grantæ fuper omnia nomen!

O penitùs toto corde receptus amor!
Opulchræ finc luxu ædes, vitæque beatæ,

Splendida paupertas, ingenuúfque decor !

« 上一頁繼續 »