網頁圖片
PDF
ePub 版

XII.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit domino:
Hinc, incredibili fructûs dulcedine captus,
Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,
Mota solo assueto, protinùs aret iners.
Quod tandem ut patuit domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus ;
Atquè ait," Heu quanto satius fuit illa coloni,
Parva licèt, grato dona tulisse animo!
Possem ego avaritiam frænare, gulàmque voracem:
Nunc periere mihi et fœtus, et ipse parens."

XIII.

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE CROMWELLI.

BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,
Christina, Arctor lucida stella poli!
Cernis, quas merui durâ sub casside, rugas,
Utque senex, armis impiger, ora tero:
Invia fatorum dum per vestigia nitor,
Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra
Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

* This piece first appeared in the edition 1673.

SILVARUM.

LIBER.

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.*

Anno Etatis 17.

PARERE Fati discite legibus,
Manúsque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
Iäpeti colitis nepotes.

Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu! moræ
Tentantur incassùm, dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.

Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,
Emathiâ jacuisset Oetâ.

Nec fraude turpe Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.

*This Ode is on the death of Doctor John Goslyn, Master of Caius College, and King's Professor of Medicine at Cambridge; who died while a second time Vice-Chancellor of that University, in October, 1626. See Fuller's Hist. Cambr. p. 164. Milton was now seventeen. But he is here called sixteen in the editions of 1645, and 1673.-Warton.

Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ.
Numénque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotáque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ:

Læsisset et nec te, Philyrcie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine;
Nec tela te fulménque avitum,
Cæse puer genitricis alvo.
Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes; nec sine gloria; *
Nec puppe lustrâsses Charontis
Horribiles barathri recessus.

At fila rupit Persephone tua,
Irata, cùm te viderit artibus.
Succóque pollenti, tot atris

Faucibus eripuisse mortis.

Colende Præses, membra, precor, tua Molli quiescant cespite, et ex tuo Crescant rosa calthæque busto, Purpureóque hyacinthus ore.

Sit mite de te judicium

aci,

Subrideátque Etnea Proserpina;

Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

Anno Etatis 17.

JAM pius extremâ veniens Iäcobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum, tenuit; jámque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjuxerat Anglica Scotis:
Pacificúsque novo, felix divésque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cúm ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Fortè per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernásque fideles,
Participes regni post funera mæsta futuros:
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnáque oliviferâ vertit florentia pace:
Et quoscunque videt puræ
virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudúmque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiásque locat tacitas, cassésque latentes
Tendit, ut incautos rapiat; ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris:
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jámque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles;
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Equore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ credulia sæcula Troja.

At simul hanc, opibusque et festà pace beatum, Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,

[ocr errors]

Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia suphur;
Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætnâ
Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus.
Ignescunt oculi, stridétque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictáque cuspide cuspis.
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni," dixit; "gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impunè diu, non ibit inulta."
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis:
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jámque pruinosas velos superaverat Alpes Et tenet Ausoniæ fines; à parte sinistrâ Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra beneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem; Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cùm circumgreditur totum Tricoronifer urbem, Panificósque deos portat, scapulisque virorum Evehitur; præeunt submisso poplite reges, Et mendicantûm series longissima fratrum; Cereáque in manibus gestant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris, vitàmque trahentes; Templa dein multis subeunt lucentia tædis, (Vesper erat sacer iste Petro) fremitúsque canentûm Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum. Qualitèr exulat Bromius, Bromiique caterva, Orgia cantentes in Echionio Aracyntho, Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis, Et procul ipse cavâ responsat rupe Cithœron.

VOL. II.

2 B

« 上一頁繼續 »